<GRATIANUS> Set quod sit
inter eos sit coniugium sic probatur.
Coniugium uel matrimonium est uiri et mulieris coniunctio indiuiduam uite
consuetudinem continens. Item
consensus utriusque matrimonium facit.
Quoniam ergo ab hoc coniuncti sunt ut
indiuiduam uite consuetudinem conseruarent, quia uterque in alterum
consensit, coniuges sunt appellandi.
Justinian, Digest 23.2.1:
Modestinus libro primo regularum. Nuptiae
sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis vitae, divini et
humani iuris communicatio. (Marriage is the union of a man and a woman, a
partnership for life <the norms of which are > imparted by divine as well
as human law).
Justinian's Institutes
1.9.1: Nuptiae autem sive
matrimonium est viri et mulieris coniunctio individuam consuetudinem vitae
continens.
|