Innocentius
III. Vercellensi Episcopo [Lotharius 1205-1208, Archbishop of Pisa
1208-1215] et Abbati de Tilieto et presbitero Alberto Mantuano.
Qualiter et quando debeat
praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex
auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus
super hoc postea processerunt
canonicae sanctiones.
Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud
dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo : "quid haec
audio de te? redde rationem villicationis tuae : iam enim non poteris
villicare. "Et in Genesi Dominus ait: "descendam
et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint."
Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur,
quod non solum, cum subditus, verum etiam, cum praelatus excedit, si per
clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem
a malevolis et maledicis,
sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe,
quod clamor innuit et
diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem
diligentius perscrutari, ut si rei
poposcerit
qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit
idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore,
officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum
in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi
signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere,
quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin
etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium
multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide
statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis
columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam
non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur.
Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut
tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum
iuvenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad
diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima
praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed cum super excessibus suis
quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod
diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari:
absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non
ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis
fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen
amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione
villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere
rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum
debitum inquisitionis ordinem observastis, intentionem et discretionem
vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis
eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum
ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae,
unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae
iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines
excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis,
ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis
occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas,
quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam
ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero
praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni
gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia
incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta
formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis
aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis.
Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione
facienda in hoc negotio recepistis in similibus volumus observari, ut
videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in
sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis
criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem.
Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem
morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes,
ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte
nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant
iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in
eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae
clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri
prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatiset ceterum adversus
haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes
et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium
haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Datum Rome
apud sanctum Petrum, IV. Kal. Februarii, anno octavo (January 29,
1206)]
Pope Innocent III,
Die Register Innocenz’ III., 9 Band: 9 Pontifikatsjahr,
1206/1207, Texte und Indices, bearbeitet von Andrea Sommerlechner mit
Othmar Hageneder, Christoph Egger, Rainer Murauer und Herwig Weigl (Publikationen
des Historischen Instituts beim Österreichischen Kulturinstitut in Rom, 2.
Abteilung, Quellen, 1 Reihe. Wien: Verlag der Österreichischen Akademie
der Wissenschaften, 2004) no. 41, pp. 74-78.
3 Comp. 5.1.4,
Collectio Fuldensis 5.1.17, X 2.1.17 and X 5.1.17 |