Bologna, Collegio di Spagna, 283 |
Causa 25 (Causa 27) St Gall, Stiftsbibl. fol. 164-165 Istis auctoritatibus matrimonium inire uouentes prohibentur. Econtra uero Augustinus talium separationes peccatum esse asserit. Coniugia uouentium non sunt dissoluenda. Nuptiarum bonum semper quidem est bonum quod bonum semper in populo Dei fuit, set aliquando fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, etc. Item Theodorus Si quis uotum uirginitatis habens, etc. Set qui uouentes supra iubentur separari, qui uero Augustini et Theodori auctoritate in matrimonio stare debere dicuntur, in capitulo de ordinatione clericorum aperte docetur. |