Incipiunt exserpta ex decretis sanctorum patrum

aicus quidam litteratus concubinam habebat; tandem ea dimissa, ad subdiaconum conuolatum, deinde uxorem sibi asciuit. Post pauca ad diaconum ascendum, sicque in episcopum electus est.

Queritur igitur an nubentes post uotum sint separandi? Secundo an si concubinam habuerit in episcopum sit ordinandus? Tertio utrum in sacro ordine tantum constitutus eligendus sit in episcopum?

Q. i. <c.1> Set quod nubentes post votum non separentur, Augustinus in libro de bono coniugali ait:

Quidam nubentes post uotum asserunt adulteros. Ego autem dico, quod grauiter peccant, qui tales diuidunt.

<c.2>. Item Theodorus:

Si uir uotum uirginitatis habens adiungitur uxori, postea non dimittat uxorem, set tribus annis peniteat.

 

<c.3>Ieronimus vero econtra ait:

Damnabile est, inquit, voventibus non solum nubere, set etiam uelle.

<c.4> Idem contra Jouinianum

Si nupserit uirgo non peccat; non illa uirgo, que semel cultui diuino se dedicauit. Harum enim si qua nupserit, habebit damnationem, quia primam fidem irritam fecit.

<c.5> Item Nicolaus

Femina, que post obitum mariti sui sacrum uelamen super caput suum imposuit, et finxit se sanctimonialem sub eodem velamine esse, postea uero ad nuptias redierit, quia per hipocrisim ecclesiasticam regulam conturbare uoluit, et non legitime in voto suo permanserit, penitentiam agit de illusione nefanda, ad id quod spopondit, reuertatur.

<c.6>. Item Calixtus Papa

Presbiteris, diaconibus, subdiaconibus et monachis concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi, iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus.

Distinguamus ergo quod uouentes alii solemniter, alii simpliciter. Simpliciter quibus Augustinus et Theodorus loquuntur. Solemniter quibus post uotum benedictionis consecratio accedit uel propositum religionis de quibus et alii. Quoniam igitur ut ostensum est post benedictionem consecrationis nubere non licet sine uoto continentie ad subdiaconum non deberet admitti.