um dominus
Fredericus imperator semel equitaret super quodam suo palefredo in medio
dominorum Bulgari et Martini, exquisivit ab eis,
utrum de iure esset
dominus
mundi. Et dominus Bulgarus respondit, quod non erat dominus, quantum ad proprietatem. Dominus vero Martinus respondit, quod erat dominus. Et tunc dominus imperator cum descendisset de palefredo, super quo sedebat, fecit eum presentari dicto domino Martino. Dominus autem Bulgarus hec audiens dixit hec elegantia verba: "Amisi equum, quia dixi equum, quod non fuit equum." |
|