Innocentius
III. Vercellensi Episcopo [Lotharius 1205-1208, Archbishop of Pisa
1208-1215] et Abbati de Tilieto et presbitero Alberto Mantuano.
Qualiter et quando debeat praelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus novi et veteris testamenti colligitur evidenter, ex quibus super hoc postea processerunt canonicae sanctiones. Legitur enim in evangelio, quod villicus ille, qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona ipsius, audivit ab illo : "quid haec audio de te? redde rationem villicationis tuae : iam enim non poteris villicare. "Et in Genesi Dominus ait: "descendam et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint." Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur, quod non solum, cum subditus, verum etiam, cum praelatus excedit, si per clamorem et famam excessus eius ad aures superioris pervenerit, non quidem a malevolis et maledicis, sed a providis et honestis, nec semel tantum, sed saepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesiae senioribus veritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam ferat delinquentis, non tamen sit idem actor et iudex, sed, quasi deferente fama vel denunciante clamore, officii sui debitum exsequatur. Licet autem hoc sit diligenter observandum in subditis, diligentius tamen est observandum in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam. Et quia non possunt omnibus complacere, quum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam vero ligare: frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti Patres provide statuerunt, ut accusatio praelatorum non facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum falsae, sed etiam malignae criminationis ianua praecludatur. Verum ita voluerunt providere praelatis, ne criminarentur iniuste, ut tamen caverent, ne delinquerent insolenter, contra utrumque morbum iuvenientes congruam medicinam, ut videlicet accusatio criminalis, quae ad diminutionem capitis, id est ad degradationem, intenditur, nisi legitima praecedat inquisitio, nullatenus admittatur. Sed cum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut in tantum iam clamor adscenderit, quod diutius sine scandalo dissimulari non possit, nec sine periculo tolerari: absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus non ex odii fomite, sed ex caritatis procedatur affectu, quatenus, si gravis fuerit excessus, et si non degradetur ab ordine, ab administratione tamen amoveatur omnino, quod est secundum evangelicam veritatem a villicatione villicum amoveri, qui non potest villicationis suae dignam reddere rationem. Si circa venerabilem fratrem nostrum Novariensem episcopum debitum inquisitionis ordinem observastis, intentionem et discretionem vestram in Domino commendamus. Si vero qualibet occasione praetermisistis eundem, ne levi compendio ad grave dispendium veniatur, adhuc ipsum ordinem tempore opportuno volumus observari, ne inde nascantur iniuriae, unde iura nascuntur. Ideoque mandamus, quatenus ad conscientiae vestrae iudicium recurrentes, si forte contra praescriptum ordinem tanquam homines excessistis, non pudeat vos errorem vestrum corrigere, qui positi estis, ut aliorum corrigatis errores, quoniam apud iudicem districtum, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, ita videlicet, ut inveniatis occasionem aliquam congruentem, per quam, ne vestra vilescat auctoritas, quanto cautius et prudentius poteritis, supersedeatis ad praesens, quoniam ex his, quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Si vero praescriptum ordinem custodistis, volumus et mandamus, quatenus, omni gratia et timore postpositis, Deum solum habentes prae oculis, via regia incedentes, sine personarum acceptione in hoc negotio procedatis iuxta formam, quam vobis in aliis literis duximus exprimendam, nec timeatis aliquem hominem contra Deum, sed Deum potius supra omnem hominem metuatis. Formam vero iuramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis in similibus volumus observari, ut videlicet iurent clerici, quod super his, quae sciunt vel credunt esse in sua ecclesia reformanda tam in capite quam in membris, exceptis occultis criminibus, meram et plenam dicant inquisitoribus veritatem. Constitutiones vero, quas ad correctionem excessuum, et reformationem morum vos non tam fecisse, quam innovasse cognovimus, adprobamus, volentes, ut eas faciatis a clericis laudabiliter exerceri, praecipientes ex parte nostra praelatis, ut laicis de clericis conquerentibus plenam faciant iustitiam exhiberi, non obstantibus appellationibus frustratoriis, quas in eorum gravamen clerici frequenter opponunt, ne pro defectu iustitiae clerici trahantur a laicis ad iudicium saeculare, quod omnino fieri prohibemus, et vos, ne fiat, omnimodis satagatiset ceterum adversus haerecticorum fallacias sollicitudinem vestram vigilare volumus, monentes et obsecrantes in Domino, quatenus ad exstirpandum de agro dominico lolium haereticae pravitatis prudenter et efficaciter intendatis. [Datum Rome apud sanctum Petrum, IV. Kal. Februarii, anno octavo (January 29, 1206)] Pope Innocent III, Die Register Innocenz’ III., 9 Band: 9 Pontifikatsjahr, 1206/1207, Texte und Indices, bearbeitet von Andrea Sommerlechner mit Othmar Hageneder, Christoph Egger, Rainer Murauer und Herwig Weigl (Publikationen des Historischen Instituts beim Österreichischen Kulturinstitut in Rom, 2. Abteilung, Quellen, 1 Reihe. Wien: Verlag der Österreichischen Akademie der Wissenschaften, 2004) no. 41, pp. 74-78. 3 Comp. 5.1.4, Collectio Fuldensis 5.1.17, X 2.1.17 and X 5.1.17 |