Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek 127, fol. 9r


Gelasius Anastasio imperatori.

Duo sunt, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas. In quibus gravius tanto est pondus sacerdotum quanto etiam pro ipsis regiminibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Et post pauca: Nosti enim, fili clementissime, quoniam licet presideat humano generi dignitate, tamen presulibus divinarum rerum devotus colla submittis atque ab eis causas tue salutis expectas. Hincque sumendis celestibus sacramentis eiusque ut competit, exponendis subdi te debere cognosceris religionis ordine potius quam preesse, itaque inter hec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Et post pauca: Si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit colla submitti, quanto potius sedis illius presuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit preminere et subsequens ecclesi generalis iugiter pietas celebravit.

Polycarpus, Collectio canonum 1.29.2