Vat. lat. 8782, fol. 92v

Nemini quippe ius suum est detrahendum

 

Dig.1.6.2: ‘Si dominus in servos saevierit vel ad impudicitiam turpemque violationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi pii ad Aelium Marcianum proconsulem baeticae manifestabitur. Cuius rescripti verba haec sunt: “Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi”.  Sed dominorum interest ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur.’

Institutes 1.8 in medio: ‘expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur. Cuius rescripti ad Aelium Marcianum emissi verba haec sunt: “Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi”.  Sed dominorum interest ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur.’