Vat. lat. 8782, fol. 94v

Assize 43

Si iudex litem suam fecerit

Inst. 4.5; Dig. 5.1.15, 16; Dig. 44.7.5.4; Dig. 50.13; Dig. 50.13.6

Iudex si accepta pecunia reum quem criminis et mortis fecerit, capitis periculo subiacebit.

Constitutiones Friderici II   2.50.2

Si iudex fraudolenter atque dolose sententiam contra leges protulerit, auctoritate iudiciaria inrecuperabiliter cadat, notetur infamia, rebus eius omnibus publicatis. Quod is ignorantia a iuris sentia oberraverit, ferens iudicium pro simplicitate animi manifesta, regie misericordie et providentie subiacebit.

Constitutiones Friderici II  2.50.1