1993 Published in Popes, Canonists, and Texts 1150-1550 (Aldershot 1993).

Baldus de Ubaldis and the Authority of the Prince

Text

The text of the consilium is based on Vat. Barberini lat. 1408. I have collated Barberini 1410, the Venice, and Milan editions with it. The red passages are those added to the margin of Barb. 1408, while those passages in green (< and >) are rubrics in Barberini 1408 that Baldus deleted when he circulated the version of the consilium in Barb. 1410, which is the same text as one of those in the Venice edition (1.453). It was this recension of the consilium that was later eliminated from the Milan and all later editions.


Vatican City, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barb. lat. 1408, fol. 174v-179v = V

Vatican City, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barb. lat. 1410, fol. 320r-325v = Va

Partes consiliorum primae-quintae (5 vols. Venice: 1491) (Hain *2329) unfoliated Book 1 consilium 453 = B

Partes consilorum primae-quintae (5 vols. Venice: 1491) (Hain *2329) unfoliated Book 3 consilia 279-279 (sic) = Ba

Partes consilorum primae-quintae (5 vols. Milan: 1493) (Hain *2328) unfoliated Book 3 consilia 326-327 = M


In Christi nomine amen. Rex Romanorum in uerum principatum et ducatum creauit, fecit et erexit(1) de plenitudine potestatis et ex certa scientia multas et multas ciuitates Lombardie cum omnibus suis diocesibus, districtibus, et comitatibus ac marchionatibus. Creata itaque dicta illustrissima dignitate de eadem et hiis omnibus plenissime prouidit, intitulauit, et concessit in feudum nobilissimi et illustrissimi ducatus serenissimum principem dominum dominum Johannem Galeaz nonnullas ex hiis ciuitatibus et diocesibus tenentem et possidentem et a sacro Romano imperio recognoscentem quantum perinet ad suppremam iurisdictionem sacri imperii Romani mandans ut omnes et singuli barones, marchiones, comites, et alii uniuersi tenentes aliqua feuda, marchionatus, comitatus, concessiones, iurisdictiones, iura, et regalia queuiscumque in ducatibus et diocesibus supradictis eas deinceps recipiant et recognoscant(2) ab ipso illustri domino Johanne Galeaz et successoribus suis adiecta finali clausula, "non obstantibus quibuscumque legibus, infeudationibus, concessionibus, iuribus, constitutionibus," etc.

Modo presupponitur quod quidam nobilis ex uicariatu uel concessione imperatoris tenet quandam ciuitatem que non est inserta in priuilegio dicti domini cum parte cuiusdam diocesis existentis in territorio cuiusdam alterius ciuitatis ei concesse. Queritur utrum illa uerba "de diocesibus" referantur ad dioceses ciuitatum non concessarum, ut sic diocesis in illa parte remaneat sub priori domino, sicut consueuit possideri ab eo? An uero translata sit in iurisdictionem et potestatem dicti principis gloriosi de nouo creati, ita quod tenentes debeant ab ipso recognoscere uel relapsare(3) secundum suum beneplacitum.

Et nouo more primo ponam opinionem meam, secundo defendam ab obstaculis et obiectionibus contrariis. Et dico quod rex Romanorum licet non sit imperator formatus tamen est potestatem habens, acsi esset formatus(4) per impositionem corone secundum opinionem communem legistarum, quia corona nichil addit imperatori nisi corruscationem. Et hoc premisso pro uero: ita est obediendum regi Romanorum, sicut imperatori iam coronato, ut not. in l. Bene a Zenone, per Jaco. de Are. et Cy.(5) Corona enim est signum cuiusdam demonstrationis et glorie, set non est substantia essentie que in electione initiatur, et in confirmatione substantiatur, licet in coronatione suscipiat incrementum maiestatis et honoris. Etsi rex Romanorum ante coronationem poneret hec uerba imperiali maiestate esset stilus falsus. Dico igitur quod quicquid rex Romanorum decreuit quod non sit contra statum maiestatis imperii est ualidum et firma potestate subnixum. Vnde si rex Romanorum domino nostro duci dedit, ordinauit, et concessit quod ei obediretur tamquam sibi appositis clausulis, "non obstantibus," nemo debet dubitare quod marchiones et quacumque potestate prediti et multomagis populi tamquam oues gregis tenentur ei obedire formaliter et totaliter in capitulis expresse mandatis, et etiam in aliis si cum alia que non sunt specificata ueniant in consequentiam, uel sint rationabilia et licet pro eodem feudo non debeat duobus et bis iurari fidelitas. Tamen si imperatori hoc placet, obediendum est, et maxime propter perfidiam uel negligentiam subditorum. Et ita concludo quod magnifico principi nostro debet formaliter et totaliter obediri in hiis in quibus esset obediendum ipsi imperatori, si eius persona principaliter et personaliter interesset in Italia, ad quod probandum sequitur ut infra.(6)

Et ad huius questionis difficilis intelligentiam consideranda sunt principaliter duo, scilicet potestas regia et uoluntas, certe etiam et modus, quia hec tria canonicant omnes actus, scilicet potestas, uoluntas, et modus. Nam sine potentia nichil ad actum deducitur, et sine uoluntate nichil consensu perficitur, et sine modo nichil in finem suum dirigitur.

Quoad primum certum est(7) quod id possumus(8) quod de iure possumus, ut ff. de uerb. sign. Nepos proculo.(9) Item certum est quod potentia est principium cuiuscumque effectus. Adeo quod ubi deficit potentia in qua inspicimus, initium quicquid geritur, incongruum reputatur, ut ff. de legat. iii. l.i.  Si filius.(10) ff. de regul. caton. l.i.(11) ff. de uerb. oblig. Inter stipulantem  Sacram.(12) ff. de seruis export. l. Si minor.(13) Quoad secundum, scilicet de uoluntate, est certum quia uoluntas et consensus(14) sunt radices actuum humanorum, et eam substantiam uocamus, quia sine ea nulla est subsistentia, ut ff. de act. et oblig. l. Obligationum substantie.(15) ff. de pactis l.i.  Conuentiones.(16) Omnis enim actus beneplaciti requisiti est sine anima si non est informatus(17) consensu, et caret spiritu entitatis,(18) ut ff. si cer. pet. l. Si ego et l. Non omnes(19).(20) Quoad tertium, scilicet de modo, satis patet quia ubi non tenetur modus ordinatus, ibi non potest quis adipisci finem, quia destructo modo destruitur ordo et ordinatum nichil, ut in autentica de hered. et Fal.  Inordinatum(21) et extra. de rest. spol. Pisanis(22) et extra. de rescrip. Cum dilecta.(23) ff. de const. pecun. l.i.  i.(24) Vnde dicit uersus: Est modus in rebus, sunt certi denique fines, etc. ut not. ff. de uerb. oblig. Si ita quis  Ea lege.(25) Dicit Aristotiles duo sunt per que bene contingit hominibus intentionem poni recte et assumi modos ducentes ad finem, et ista uerba deberent esse scripta in pectore regum. Et Boetius dicit quod duo sunt in quibus rerum intentionalium consistit effectus, potestas scilicet, ac uoluntas.

Dicitur autem proprie potestas legitime posse. Non enim possumus quod cum iniuria possumus, nam hoc posse potentia non est, set deficientia quedam. Et ideo Deus omnia potest, tamen peccare non potest. Hinc est quod condictio turpis non dicitur potestatiua, ut ff. de condict. instit. l. Filius.(26) Et lex dicit quod ea que ad turpem causam referuntur, non debent ad effectum perduci, ut ff. de annuis legatis, Quintus  Pomponius(27) et ff. de condict. instit. Quidam suo.(28)

Porro super isto primo euidentiali consistit una substantialis particula eius quod queritur. Vnde talis questio subicitur ad intelligentiam premissorum. Pone quod ego sum(29) feudatarius ligius imperii ita quod ex natura feudi ligii non teneor iurare fidelitatem nisi ipsi imperatori. Pone mandat michi imperator quod iurem fidelitatem alteri retenta sibi nichilominus fidelitate suprema, numquid poterit naturam feudi immutare et me grauiori seruituti subicere? Numquid poterit pro uno feudo facere iurari(30) fidelitatem pluribus insolidum?

Certum est quod grauior est seruitus que debetur pluribus quam que debetur uni. Numquid poterit imperator subuertere omnes consuetudines feudorum et omnem equitatem nature rationalis? Numquid in uniuerso potest subuertere omnes leges mundi? Numquid poterit procedere in infinitum, et immediatum uassallum imperii faciat immediatum(31) uassallum regis Francorum, et sic in infinitum poterit subalternare uassallum uassallo? Periculosum est hoc tenere. Rescindere enim uel minuere concessa uel ea alterare summa iniquitas est. Et quod alteri uis fieri, patere si tibi fiat, ut C. de rescind. uend. Ratas,(32) quam legem ponderandam puto, quia docet moralitatem que est summa summarum in regimine mundi, ut instit. de iure nat.  Ex non scripto.(33)

Et iste rex Romanorum quantum ad uerba sua pertinet, reuocauit omnes gratias aliorum imperatorum, et omnia beneficia concessa ab ipsis quatenus obstarent presentibus.(34) Numquid ergo beneficia que transierunt in suum perfectum effectum potest rescindere sine causa? Si dicimus quod sic, malum consilium capimus pro domino nostro et eius filiis, quia nos uidemus quod mortuo uno principe, succedit alius alterius uoluntatis.(35) Item et forte ipse idem mutaret uoluntatem et propositum, et ideo credo potius standum simplicitati et bonefidei quod legitime inuestiti non possint disuestiri sine causa, ut in c.i. de natura feudi.(36)

Et si dominus malo ordine procedit, recurri debet ad pares curtis, et si hoc non sufficit, bellum geri potest, ut in c. primo  finali, de uassallo milite, qui contum. est.(37) Hoc dico per modum motiui ut dem materiam non solum considerandi quid iuris set quid utilitatis existat. Nam qui diligit dominum suum debet habere oculos profundos, ut non solum uideat superficiem pelagi, set profundum ubi non est tutum nauigare. Audacter(38) loquor quia dicit Seneca hoc solo priuantur magna fastigia quia pre timore uel nimia reuerentia non est qui uerum dicat. Set coram domino nostro propter suam clementiam unusquisque audacter loqui potest, quod bonum est, maxime sibi et statui suo et serenissimorum filorum suorum. Dixit quidam rex "non trado filiis meis amplius regnum, set firmius et diuturnius quia bene fundatum." Cogitandum est ergo super predictis quid deceat et quid expediat. Non ommittendo quin temptentur quecumque possunt temptari, quia nemo debet ius suum indiscussum(39) relinquere, ut ff. de petit. hered. Illud(40) et cum uenitur(41) ad pacem universa trutinari oportet quia que relinquuntur in morbis post crisim subuersionem facere consueuerunt.(42) Dicunt doctores quod imperator non potest sibi legem imponere. Vnde priuilegium suum princeps qui illud concessit potest contrario imperio reuocare, etsi non de lege ordinata, tamen de potentia absoluta,(43) ut in autentica de defensoribus, Ciuitatum Interim,(44) ut inde procedat priuatio, unde processit habitus et collatio, maxime cum priuilegia ex solius principis uoluntate dependeant et liberum arbitrium alii uel sibiipsi non possit auferre, ut ff. de fideicom. libert. Lucius(45).(46) in autentica de defensoribus Ciuitatem  Interim.(47) C. de sacrosan. eccl. l. prima.(48) ff. de legat. iii. Si quis(49) in principio testamenti,(50) et quod notatur ff. de reg. iur. l. Quotiens utriusque.(51) Subditus ergo semper hunc timorem debet habere pre oculis quemadmodum scriptum est "Seruite ei cum timore et exultate ei cum tremore."(52) Super hoc tamen non insisto, set remitto ad ea que notat Cynus, C. de legibus l. Digna uox,(53) et quod notatur in autentica quomodo oportet episcopos, in principio.(54) Set ego non credo quod ita fragilia sint que princeps facit auctoritate Dei, nisi facta exorbitarent, quia immunitatis prohibite a iure facta concessio nullum commodum(55) affert, ut C. de agric. et cen. l. Immunitates, lib. xi(56).(57) et ff. de uacat. muner. l. Sunt munera(58) et l. His honeribus,(59) in principio(60) et C. de petit. bon. sublat. l. unica, libro x(61).(62) C. de oper. pub. l. Si quando.(63) C. de decur. l. Vacuatis.(64) Preterea princeps potest se subicere rationi, ut ff. de iurisdict. om. iud. l. Est receptum.(65) Ergo si contrarium facit, nichil agit quia princeps astringitur materie subiacenti que ita potest uel non potest, sicut est apta posse uel non posse, ut ff. de legat. iii. Quesitum  Illud(66) et notatur extra. de iureiur. c. Intellecto.(67)

Finaliter(68) concludo opinionem meam quod hiis que fecit ipse uel sui antecessores legitime non potest sine causa derogare, quia totum est unum imperium, unde non debet contradicere sibiipsi. Hoc tamen non dico pro Constantino, nisi ita uideatur aliis prudentioribus, nam ista est controuersia de qua numquam fuit facta pax apud intellectiuos.(69) Verum tamen casus noster principalis stat in concesso actu perseuerante, et ideo magnificum imperium domini nostri stat in sua stabilitate firmissimum. Descendo ad secundum passum et presuppono quod illa est propria natura uerborum quam ratio et significatio recti sermonis includit, nam significatio trahitur per rei naturam substantialem, sine qua intellectus remouetur ab intelligibili, ut ff. de auro et argento legato l. Plautius.(70) ff. de suppellect. leg. Labeo  Idem Tubero.(71) C. de liber. pret. uel exher., libro vi(72).(73) et tunc uerba proprie accipiuntur quando naturaliter(74) interpretantur, ut ff. de uerb. sign. l. Nepos Proculo et l. Quisquis michi.(75) C. de hiis qui ueniam etatem impet. l. finali.(76) ff. de con. et demon. l. Fideicommissum.(77) ff. de iure fisci, Statius  Cornelio.(78) ff. de uerb. obligat. l. Ex ea parte  In insulam.(79)

Item(80) certum est quod diocesis et territorium sunt nomina uniuersalia, ut ff. de uerb. sign. Pupillus  Territorium.(81) Item diocesis, ut extra. de rescript. c. Rodulfus.(82) Ex hiis sic arguo si uerba sunt proprie intelligenda, certum est quod uerba uniuersalia comprehendunt quicquid intra(83) fines uniuersitatis, ita quod nulla persona et nullus locus exciptur, ut ff. de offic. pref. urb. l.i.  Cum urbem.(84) In uerbo "quicquid" ubi uidetur casus pro domino nostro, nec refert in cuius territorio, set in cuius diocesi, quia iste non solum est modus essendi, set modus significandi attributus ab intellecta quinimmo ab ipsius rei natura, ut ff. de acquir. pos. l.iii.  i.(85) et ff. de legat. iii. Patronus  i.(86) et ff. de legat. ii. Gaius  finali et l. Si fundus.(87) ff. de contrahend. empt. Si aqueductus.(88) C. de contrahend. empt.(89) l.i.(90) ff. de legat. iii. Prediis  Balneas(91) et  Qui donum(92).(93) Nam cum constet de corpore, nichil est diminuendum de iure, quia totum est unum integrale et unicum intellectuale, et eadem res non debet diuerso iure censeri, ut ff. de usucap. l. Eum quod heredes(94).(95) Item certum est quod in toto isto priuilegio sunt uerba generalia, uerbis aliquibus specialibus non coarctata, et ideo intelligenda sunt prout iacent, ut l.i.  Et(96) generaliter, ff. de legat. prestan.(97) et ff. de aleator. l.i.  Quod autem,(98) ff. de testamen. mil. l. In fraudem  finali(99).(100) ff. de legat. iii. Hoc legatum.(101) ff. de suppell. legat. l. finali.(102) Etsi dicatur quod immo non debent sic interpretari uerba principis ut trahantur ad alienam iniuriam uel grauamen, ut ff. ne quid in loco pub. l.i.  Sunt qui putant,(103) set istud sapit grauamen, ut ff. de admin. tut. l. Impuberi(104) et ff. de testam. mil. Cum filius  finali.(105)

Vbi dicitur quod qui non potest ius alterius tollere non potest minuere, ut eodem titulo l. Dotalem,(106) et ibi etiam non expresse quod priuilegium non tollit priuilegium. Radicatum est enim primum priuilegium, et ideo non aboletur per posterius.(107)

Respondetur quod hoc faciunt uerba priuilegii. Item si dicatur quod secundum priuilegium non tollit primum, ad hoc similiter respondetur per uerba priuilegii, nam dicte rationes optime sunt in casu dubio, idest quando uerba sunt obscura uel mens incerta. Set ubi sumus certi de uerbis et mente, ibi non est tractandum de interpretatione restrictiua. Vnum tamen est considerandum quod specialiora generalioribus preiudicant, ut plene notatur extra. de rescript. c.i.(108) et C. de silent. l. Decurionibus, lib.xii.(109) Et ideo oporteret uidere tenorem priuilegii alterius partis, set nisi appareat, standum est priuilegio principis nostri, ut extra. de priuil. c. Porro,(110) semper supposita potestate regis Romanorum. Allegationes Baldi de Perusio.(111)

Si autem(112) non est per modum priuilegii, set contractus, dico quod ex contractu imperatoris obligatur fiscus, C. de quad. prescript. Bene a Zenone,(113) quam obligationem imperator non potest rescindere quia est de iure naturali, et hoc casu in principe non presumitur causa(114) quando uenit contra fidem debitam ratione contractus, ut ff. mandat. l. Dolus,(115) et ideo efficax non est quod sub tali pretextu fit, ut l.i. in fine, ff. de except. doli(116) et ff. de decret. ab ord. fac. l. Ambitiosa,(117) et ibi(118) Bar. examinat(119) an causa prohemialis presumatur uera necne, et maxime hoc dico quando continet dictum alterius, ut in c.i. ex quibus casibus feudum ammit. coll.x(120).(121)

Si papa committit iurisdictionem alicui nichilominus retinet sibi eandem et maiorem, de prebend. Dudum, lib.vi.(122) Videtur nisi pro bono pacis permittat expresse contrarium, de pace Constantie, c. Rex Romanorum  Super hiis(123).(124)

Pridie(125) enim consului sub sigillo uisis consiliis domini Christofori, domini Pauli de Arcionibus et multorum aliorum sapientum quod dominus papa non poterat reuocare feudum concessum illi nobili de Lucino, et sicut non potest reuocare, ita non potest grauare, nec aliquod aduentitium onus apponere, quia perfecta donatio nec tolli neque mutillari potest, neque aliquid ei adici, ut C. de donat. que sub modo l. Perfecta.(126) C. de fide instrum. l. Contractus.(127) Item feudum est contractus innominatus secundum quosdam uel nominatus secundum alios; uel saltem anomalus(128) in suo esse perfectus, et perfecto actui nichil addi uel detrahi potest, nisi de communi consensu partium, ut C. de act. et oblig. Sicut.(129) Item beneficiis iuuari non decipi nos oportet, ut ff. de commod. l. In commodato  Sicut(130) et C. de hiis qui ueniam etatis impet. l.i.(131) Item iam nullus esset contractus cum principe si penderet reuocatio et substantia ex solius eius uoluntate, ut C. de contrahend. empt. l. In uendentis(132),(133) et sic male contraheretur cum principe, et esset quodammodo ei interdictum contractibus, quod ridiculum est dicere, ut l. Bene a Zenone, cum sua materia(134) et in c. Decet, de regul. iuris, lib.vi.(135) Sane principum dispositiones(136) debent esse ab omni malicia et diminutione remote, ut in autentica constitutio que de dignitatibus  Illud.(137) Quid plura? Lex dicit quod antiqua priuilegia debent renouari non primi, ff. de aqua cotid. et estiu. l.i.  Permittitur.(138) Item princeps est creatura rationalis(139) habens potestatem supremam, set in quantum est rationalis, debet obedire rationi, ut not. in autentica de monach. in principio.(140) Item Celestinus, quia de mane concedebat gratiam et de sero auferebat, reputatus fuit animal(141) et non homo, ut not. in c. primo, de renun. lib.vi. in Nouella.(142) Bene tamen concedo quod imperator et papa possunt creare et supprimere dignitates, ut notatur extra. de constit. Cum accessissent,(143) tamen illud est uerum dignitate uacante, et dum dignitas est in abstracto, set si est in subiecto(144) non potest supprimere sine causa quia ius quesitum alteri non potest supprimere, set de iure sibi aperto bene potest disponere pro libito uoluntatis, ut in c.i. qui succesor. ten. coll.x.(145) Item princeps de perpetuo potest facere corruptibile, non tamen in preiudicium alterius, licet dominus mundi sit, quia illud intelligitur quoad bonum, et naturale regimen ne iniuriarum nascatur occasio unde iura nascuntur, ut C. unde ui l. Meminerint,(146) et maxime quia in dubio princeps non intelligitur iura priuatorum tollere, et maxime uerbis generalibus uel effusis, ut C. de emancip. liber. l. Nec auus.(147) ff. ne quid in loco publico l.ii.  Si quis a principe.(148) C. de prec. imperat. offer. l. Rescripta.(149) ff. de uulgari subst. l. Ex facto,(150) et est expressum in c. Si propter tua, de rescript. lib.vi(151).(152)

Preterea diocesis est de appenditiis(153) ciuitatis, et ideo non concessa ciuitate(154) non uidentur concessa diocesis,(155) quia quod iuris est in principali, idem in accessorio, ut plene notatur in autentica, Ingressi(156) et ff. de regul. iuris, Cum principalis.(157) C. comm. utriusque iud. l. Possessionum,(158) nam forte fieret dura separatio si unum separaretur ab altero quod uidetur iniquum, scilicet quod a capite membra discedant. Item nemo debet cedere iura duobus, ut ff. de legat. i. l. Non quocumque  Qui Gaium,(159) et ideo imperator non potest unum altare coperire,(160) et aliud discoperire,(161) et qui prior est tempore, potior est in iure, ut C. qui potiores in pig. hab. l. Assiduis  Exceptis.(162)

<Inclite princeps in istis multum dubito et maxime quia super ista materia scripsi et consului ignorans hunc uenturum casum.(163) Allegationes subditi et familiaris uestri Baldi de Perusio.>

Videtur igitur concludendum quod imperator non potest mutare statum nec minuere honorem ueterum(164) uassallorum, et hoc expressum est in autentica de referendariis sacri palatii  Preterea.(165) Idem in hiis qui perpetuo conduxerunt et similibus, quia perpetuarii sunt. Vnde eorum possessio debet esse inconcussa, etiam si proprio motu imperator contrarium statuat, quia fingitur circumuentus ita quod non potest probari contrarium, ut C. de locat. pred. ciu. uel fisc. siue templ. l. Predia,(166) ubi est expressum et C. de diuer. pred. urb. l. penultima,(167) ubi etiam est expressum. Non enim uult imperator uetus suum priuilegium per inconstantiam principis aboleri. Vnde non ualuit emptio castrorum comitis Vgolini, licet esset per bullam imperatoris confirmata, ut legitur et notatur C. de fundis et salt. rei dom. lib.xi.(168) et facit C. de cupres. ex lucro daphn. l. Omnes, ibi, `ac ne solatio,' etc. eodem libro.(169) Nam iusticia debet esse constans et perpetua uoluntas, et in principe requiritur potissime tamquam in fonte iusticie. Iustiam quippe colimus, et boni et equi notitiam profitemur, equum ab iniquo separantes, et unde priuilegium principis debet esse perpetuum, ut in autentica constit. que de dignat.  Illud(170) et notatur C. in quibus causis in integ. rest. non est necess. l.i.(171) Item uarietas et uacillatio est legibus inimica et doli mali materia, ut notatur in autentica de relig.  finali.(172) Vnde maxime conuenit regibus et imperatoribus illud uerbum semel locutus est deus,(173) et iterum, quod scripsi, scripsi. Vnde princeps debet habere unum calamum et unam linguam, et non plures linguas quia scriptum est que processerunt de labiis meis non faciam irrita,(174) et ideo debet esse inmobilis, sicut lapis angularis(175) et sicut polus in celo.

Vltimo sciendum est quod questio antiqua fuit an dominus uassallum inuitum possit in alium transferre uel ipsum alteri delegare. Et uidetur quod non, quia nemo delegatur inuitus, ut C. de nouat. et deleg. l.i.(176) Fallit in dote fauore mulieris si marito nichil noceat; secus si sua uerisimiliter intersit, ut ff. soluto matrim. l.ii.  Nec cogitur,(177) et hoc ibi tenet dominus Dinus. Item glossa ita determinat, ff. de fideicom. lib. l. Inuitus.(178) Hoc tenuit Azo(179) disputando. Idem tenent Petrus et Cinus in dicta l.i. C. de nouat.(180) Non obstat ff. de legat. ii. l. finali  Filie,(181) quia respondeo quod ibi speciale in dote, immo est ibi duplex fauor, scilicet dotis et ultime uoluntatis. Set in contrarium uidetur quia dominus potest seruitutem sibi debitam in alium transferre, nisi talis seruitus persone cohereat, et cum persona extinguatur ita quod nec duo concurrant ut instituta de usufructu  Finitur,(182) quia in inseparabilibus a persona uera delegatio interuenire non potest, ut ff. de nouat. l. Si usufructus.(183) Nam mutata persona mutatur esse rei et duratio siue perseuerantia esse, ut l. Vsusfructus, ff. de stipul. seru.(184) licet commoditas facti possit alienari, ut ff. de peric. com. rei uend. l. Necessario  finali.(185)

Tunc arguo sic posse delegare coheret directo domino, et ipse uassallaticus(186) est quedam seruitus, ut notatur ff. de usufruct. l. Si cuius, in principio.(187) Ac dominium ut realitas(188) quedam transferibile uidetur, ut C. de hered. et act. uend. l. finali.(189) Nec requiritur consensus uassalli assolute, quia cogitur consentire remediis pretoris, et etiam domestica cohertione, ut ff. de furt. l. Serui et filii, in principio.(190) C. de patria potest. l. Congruentius.(191) C. de hered. insti. l. Cum proponas.(192) Et hanc opinionem tenent quidam si uassallo nichil nocet. Dicunt autem nocere si delegatio fit inferiori, secus si superiori, ut refert Cinus ubi supra.

Alii distingunt aliter. Nam aut dominus uult in alium transferre et a se abdicare in alium transferendo et non potest, et ita intelligitur glossa in dicta l. Inuitus,(193) aut non in totum, et tunc refert aut seruitium sibi debitum consistit solum in reuerentia et honore, et hoc non possit, ut ff. de condict. indeb. Si non sortem  Libertus,(194) quia quod non est transmissibile, non est delegabile neque cessibile, ut l. Ex pluribus, ff. de admin. tut.(195) et ff. de ritu nupt. l. Non solum  Si puelle,(196) aut seruitium consistit in prestando aliquid quod potest alii prestari de uoluntate creditoris, ut ff. de pignor. act. l. Solutum  Solutam(197) et C. de except. l.i.(198) et tunc subdistingunt aut seruitium est certum et potest interuenire delegatio,(199) aut incertum, et non potest, quia est informe et obscurum, argumentum, ff. de oper. libert. Opere in rerum.(200) Fallit si dominus tali seruitio non posset uti quia non esset sibi possibile de facto uel esset inutile, quia tunc alteri cedere et delegare potest, ne obligatio talis seruitii sit ludibrio, arg. ff. de oper. libert. l. Medicus et l. Si libertus artem et l. Patronus.(201) Ita distinguit dominus Rainerius. Itaque quod per alium possum facere, per alium possum fieri, idest(202) ut fiat alteri me iubente, argumentum optimum, ff. mandati l. Idemque  Si cui.(203) Ita intelligitur quod notatur x. coll. de capitan. qui curiam uend. c. In generali(204) et dicta l. Corradi, titulo i.,(205) ubi de hoc secundum Raynerium. Set ista sua distinctio habet locum quando debitor consentit delegationi, non quando est inuitus, quia delegatio fit per stipulationem, et sic requirit consensum promittentis. Set et illud est aduertendum quod hic dominus potest uti seruitio, immo utitur quia recipit censum, ut C. de prescript. xxx. ann. l. Male agitur(206) et ff. quibus modis ususfruct. amitt. l. Pomponius.(207) C. de agric. et cens. l. Litibus.(208)

Illud etiam constat quod imperator non potest a se abdicare imperium etiam minime particule quia per minimas particulas perueniretur ad interemtionem(209) totius totum diuidendo per frustra, ut ff. de legat. iii. l. Nomen  i.(210) Tamen si uere consideramus in casu nostro imperator nichil de statu minuit, set auget, ut ipsemet attestatur in prologo sui priuilegii, cui credere debemus, ut ff. de hered. inst. l. Pactumeius Androtenes.(211) Nam et simile factum fuit in pace Constantie, ut in c.i. de pace Constantie,(212) quia ibi imperator fecit iurari fidelitatem filio se uiuo, et tamen donec uiuebat pater, filius non erat uerus imperator, set regebat uice imperatoris, et certum est quod alii duces et barones obediebant prout pater preceperat.

<Et quia ista questio propter suam altitudinem requirit maius ingenium quam meum, nichil scribere determinato modo audeo, set expecto quod alii prudentiores decidant quod uidetur eis de iure, et tunc dominus tamquam sapientior cunctis eliget quod uidebitur(213) maiestati sue. Baldus de Perusio seruus domini.>

Set ex exemplis non potest sumi necessarium argumentum, ut C. de sentent. et interloc. l. Nemo.(214) Dicet aliquis ergo marchiones qui sunt de terris domini nostri non iurabunt ei fidelitatem quod est falsum, nam immo tenentur iurare, ut in dicto c.i. de capitaneo qui curiam uend.(215)

Solutio. Duplex est iuramentum fidelitatis. Vnum quod quis prestat tamquam uassallus et feudatarius uel subfeudatarius, et de isto loquitur questio utrum debeat prestari necne. Aliud tamquam ciuis(216) et subditus ratione originis uel domicilii, et istud proculdubio tenentur marchiones et comites prestare domino nostro. Porro ista duo iuramenta differunt formaliter et non sunt eiusdem speciei, immo ualde differunt, quia qui iurat ut ciuis, licet incurrat periurium, non desinit esse ciuis, nec perdit iura ciuium. Set qui iurat ut uassallus perdit feudum, et reuertitur ad superiorem, saltim per sententiam, quia non dico quod ipso iure perdat feudum, set demum conuicta culpa et pronunciata,(217) quia hec est natura feudorum de istis duobus iuramentis habetur, x. coll. qualiter uassallus debeat iurare fidelitatem domino c. unico.(218)

Non obstat dictum primum capitulum de capitaneo qui curiam uendidit, quia ibi loquitur quando dominus uendidit proprietatem uniuersitatis. Set imperator non potest proprietatem a se eradicare uel uendere, quia non habet eam iure suo, set iure legis regie, et non transmittitur, ergo nec alienatur, et quidem imperator est procurator maximus, tamen non est proprietatis imperii dominus, set potius officialis et eius electa industria, ut ff. de curat. fur. l. Cuius bonis(219).(220)

Item ciuis qui iurat fidelitatem, et non seruat, si machinatur contra principem etiam uitam perdere potest. Set uassallus non potest plus perdere quam feudum suum, nec in plus puniri, ut not. Innoc. extra. de iud. c. Ceterum.(221) Item apud alios iudices examinatur culpa uassalli, apud alios culpa ciuis meri. Iudex enim ciuium est iudex ordinarius loci. Iudex autem uassalli est per se quia feudum proprios habet iudices, ut in c.i. de controu. feudi apud pares termin.(222) et in c. Si inter, si de inuest. inter dom. et uas. lis oriatur,(223) et in c. Si quis miles, de conten. inter dom. et uas.(224)

Videtur igitur de primo ad ultimum quod sic sit(225) concludendum quod si quis dominus fecit inuestituram uel cambium de beneficio sui militis uel baronis sine consensu illius cuius est beneficium, pro infecto habetur, ut in c.ii. quo tempore miles coll.x. et in c.i., uersu, `nam si quis,' qui succes. ten. el. ii.(226) et in c.i. de natura feudi,(227) superius allegato, et iam dictum est sicut dominus non potest auferre, ita non potest mutare formam antiquitus constitutam, ut ff. de administ. tut. l. Quidam decedens, in principio,(228) nam cum aliquid additur uel trahitur nouum ius efficitur, ut ff. de iust. et iure l. Ius ciuile.(229) ff. de uerb. obl. l.i.  Cum adiicit,(230) et per interuentum noue persone fieret quedam nouatio uel adiectio nouatiua ut instituta quibus modis tollitur obligatio  Preterea.(231) Et non sine magna indignatione uassalli, et maxime quando est nobilis antiquus qui nouam seruitutem aspernatur, sicut et naturaliter inest hominibus non fieri libertatem suam deteriorem, ut ff. quarum rerum actio non datur l.i.  Que onerande(232) et ff. de leg. i. l. Plane, el. secundo  i.(233) et argumentum ff. fam. herci. Quedam mulier(234) et ff. de iure patron. l. Carmelia(235) pia(236) et ff. de natal. rest. l. finali(237) et in aut. quibus modis nat. effic. sui  Generaliter,(238) coll.vii.(239)

Sane(240) serenissime princeps considero quod de duobus alterum est necessarium fateri aut quod aperta sit uia uobis(241) contra alios aut quod non. Primo casu obligamini ad idem in uestro statu et persona, quia quod quisque iuris in alterum statuerit,(242) ipse eodem iure utatur, ut in c. primo Sacramentum, de consue. recti feudi,(243) nam siue sit equum, ipsa equitas communis est, siue iniquum retorquetur in caput utentis iure iniquo. Nec in feudis distinguit textus(244) utrum ad impetrationem necne, facit extra. de const. Cum omnes.(245) Secundo autem casu si uia non est aperta, non potestis illo uerbo uti: "Aperite portas, principes, uestras, et introibit rex glorie. Quis est iste rex(246)?"(247) Sequitur(248) Dominus uirtutum,(249) ipse est rex glorie, quam uobis tribuat(250) altissimus hic et in futuro. Amen.(251)

<Hec sufficiant pro inquisitione ueritatis. Ceterum magnificus et illustrissimus dominus noster habet excellentiora collegia Italie, unde non oportet ex dicto unius uel duorum conscientiam informare, set inquirere ueritatem que omnia uincit ut ait Exdras,(252) nam hec est natura ueritatis quod finaliter conseruat fidelem amicum. In oppositum autem laborat adulatio ueritatum omnium inimica que placet in principio et displicet in fine. Baldus de Perusio, non consulendo, set allegando, loquens tamen uiam aliis aperiens, eiusdem magnifici famulus humilis et deuotus.>(253)

<Solutio. Christi nomine Addo predictis solutionem

inuocato dico quod> predictorum dubiorum quod

salua substantia ueritatis

dico quod(254)

quidam sunt subditi imperii duplici de causa, scilicet tamquam ciues de terris imperii omni feudo circumscripto, et nichilominus ratione feudi, et isti tenentur obedire imperatori saluo feudo et iurare tamquam ciues meri, et cogentur per ipsum imperatorem uel locum eius tenentem sine preiudicio tertii qui per prius ius istud haberet actiue, non dico(255) passiue. Item sine preiudicio feudi,(256) quia feudum non potest adimi, nisi ex natura feudi adimatur. Quidam uero sunt sub imperatore ratione solius feudi, et isti ad nichil aliud tenerentur alicui, saluo quod ipsi imperatori tenentur facere fidelitatem, et uersa uice imperator tenetur eis(257) seruare fidem et non uiolare, ut in c.i. de forma fidel.(258) et in c. secundo, de noua forma fidel.(259) Loquor autem de subditis immediatis(260) imperatoris, nam si immediatam iurisdictionem haberet alius quam imperator, non iudicarentur subditi imperatoris principaliter,(261) set illius cui immediate sunt subiecti, saluo si ex aliqua causa ad imperatorem esset iurisdictio deuoluta, arg. extra. de iud. c. Ceterum.(262) <Et ita ad consonantiam reducuntur iura loquentia pro et contra.>(263)

Ego feci differentiam inter ius actiuum et passiuum, et do similitudinem si duo creditores habent ipotecam, unus priorem alter posteriorem, prior antefertur posteriori. Set debitor non se tuetur ea ratione quod agens(264) posterior sit in ipoteca. Et ratio differentie est quia ius actiuum est in creditore, passiuum in debitore, ut ff. qui potiores in pig. hab. l. Claudius felix(265) et ff. de except. rei iud. l. Duobus(266) et l. In operis, ff. locati(267),(268) nisi prior creditor inhibeat ei ne possessionem tradat posteriori, argumentum ff. de lege com. l. Mulier.(269) C. de seruis fugit. l. Cum seruum,(270) per glosam et Cinum et C. de nouat. l.iii.(271) et quod notatur ff.(272) de pactis l. Si cum emptore.(273) Deo gratias.(274)

Pro domino nostro(275) facit quia iurisdictio territorii separabilis est a(276) iurisdictione ciuitatis, nam ad eum pertinet(277) diuidere et unire, ut ff. de assessor. l. Si eadem,(278) et notatur in l.i. C. de metropol. Berito, lib.xi.(279) et ad eum pertinet assignare territoria et pertinentias, ut not. in extra. de restit. spol. Cum ad sedem.(280)

Sicut ad testatorem demum pertinet assignatio rei sue, ff. de leg. iii. Si quid earum  finali(281) et l. Hoc legatum.(282) Item in principe semper presumitur ueritas et potentia sanciendi, c.i. de probat. in Clem.(283) Cinus in l. Rescripta(284).(285) Item potest mutare sedes, c. Cum uenissent, de iud. per Hostiensem.(286) "Anima sua in manica sua," dicit Hostiensis. Idem dicit Seneca de clementia ad Neronem, in principio.(287) Idem dicit historica scholastica in Evangelio Mathei in principio.(288) Item omnes reges mundi hoc iure utuntur quod in regno suo ponunt et deponunt duces et comites et quos uolunt in regno suo, et ubi exprimunt causam, non potest probari contrarium. Et maxime cum est primatica sanctio de consilio procerum, quia tot et talia adsunt testimonia quod fas non est contraire, ut l.ii. C. de summa trin.(289) Tamen si imperator mentitur, sathan purgabit eum et eius complices. Scriptum est superbia eorum qui te oderunt ascendit semper,(290) et iterum deposuit potentes de sede et reliqua(291).(292)

Et ipse(293) potest de duobus officiis facere unum et alterum supprimere, et abolere in totum, ut C. de frumen. Alexand. l. finali, lib.xi.(294) et notatur in autentica ut iud. sine quoquo suffrag.  Illud tamen.(295) Licet comitatus(296) sit pars et baculus ciuitatis et ad uniendum(297) necessarius et sub ciuitate faciat collectam, ut notatur in autentica quibus modis nat. filii effic. sui  Si quis igitur.(298) Ex qualibet tamen diuersa corpora sunt, licet quadam contiguitate coniuncta, siue ponatur ciuitas pro populo siue pro situ, nam pluribus modis poni potest, ut in c. Si ciuitas, de sent. excomm. lib.vi.(299) et plene notatur per Bartolum ff. de uerb. sign. l.i.(300) Ex quibus concluditur quod comitatus tacite ciuitatem sequitur, et una et eadem iurisdictio est in quantum adheret territorio,(301) quia non decet membra a capite separari. De hoc per Cinum in dicta l.i.  Cum urbem, in lectura,(302) ubi sic ait uendita uel concessa ciuitate(303) uel castro, etiam iurisdictio uidetur uendita quecumque infra lapidem territorii continentur, dummodo iurisdictio competat ratione rei, idest territorii. Set si adheret persone, non continetur, ut not. Dyn. in l. Ergo, in principio, ff. de acquir. rerum dom.(304) Item potestas imperatoris est anomala(305) quia nulla regula clauditur, ergo quod libet,(306) licet, ut l.ii. C. de crim. sacr.(307) Item standum est uerbis principis et rei sue dispositoris et arbitri, nec licet restringere libertatem arbitrii. Adeo etiam quod si restringatur in aliquo, non tamen restringitur in toto, set in eo tantum quod immediate coniunctum est termino restringenti, ut ff. de alimen. et cibar. legat. l. Mella  Ticia decedens.(308) Doctores in l. In(309) concedendo, ff. de aqua plu. ar.(310) dicunt quod aut se compatiuntur ambe concessiones et utraque ualet, aut non se compatiuntur, et tunc prior preualet, quia ius in re quesitum minui non potest habenti nisi de eius consensu. Facit quod notatur in simili C. locati l. Emptorem(311) et ff. de iure fisci l. Valerius(312) et C. ad Velleian. l. Iubemus(313) et C. de auctor. prest. l. finali,(314) quia nemini debet ius suum detrahi, ut l.ii. ff. de hiis qui sunt sui uel alieni iuris(315) et ff. de adopt. l. Si arrogator  Set an impuberi et l. In adoptionibus(316)(317) et ff. de regul. iuris l. Id quod nostrum,(318) cui regule debemus inherere tamquam firmamento.

Concludendo dico quod idem potest dominus dux in sibi commissis et concessis quod potest ipse imperator, et ita debet sibi obediri, quia rex Romanorum potest hoc mandare quod ei obediatur sicut sibi,(319) tam ex lege qua est rex dictus a regimine.

Si quia est imperator causatus, licet non sit formatus in nomine, porro rex est nomen dignitatis et equitatis. Vnde dominus noster Iesus Christus apellatur rex, et numquam inuenitur quod ipse sit uocatus imperator, set imperator est nomen suppreme potentie et necessitatis inferende. Tamen rex Romanorum habet imperium causale, licet non omnino formale ut ostendit eius sigillum et imago sigilli, quia igitur habet dignitatem et omnimodam administrationem, ei debet omnimodo obediri sicut imperatori(320) formato per coronam. Modo subiiciam allegationes pro et contra.

Endnotes for Edition

e-quin

1. er erexit V ante corr.

2. cognoscant BaM

3. relaxare BBaM

4. informatus M

5. Cod. 7.37.3.

6. Et nouo more---sequitur ut infra V post corr. BaM : om. VaB

7. certum est om. BaM

8. quod id possumus om. V ante corr.

9. Dig. 50.16.125

10. Dig. 32.1.103(101).2

11. Dig. 34.7.1

12. Dig. 45.1.83.5

13. Dig. 18.7.4

14. consensus et uoluntas BaM

15. Dig. 44.7.44

16. Dig. 2.14.1.3

17. formatus BaM

18. essentiati BaM

19. omnis recte

20. Dig. 12.1.18 and 19

21. Auth. 1.1 (Nov. 1.1).1 in medio.

22. X 2.13.19

23. X 1.3.22

24. Dig. 13.5.1.1

25. Dig. 45.1.135.3

26. Dig. 28.7.15

27. Dig. 33.1.7 in medio

28. Dig. 28.7.27

29. sim BaM

30. iurare BaM

31. immediate BaM

32. Cod. 4.44.7

33. Inst. 1.2.9

34. Porro suprema potestas sicut non potest tolli et eradrari, ita non potest minui. Omne enim quod potest minui, potest tolli, ut ff. de in litem iur. l. In actionibus  penultimo <Dig. 12.3.5.3> add. V in marg.

35. Item ab illo, set sub illo. Item in parte solicitudinis, set non in plenitudine potestatis add. V in marg.

36. L.F. 1.7.1

37. L.F. 2.21.1

38. Audenter BaM

39. interpretatum V ante corr.

40. Dig. 5.3.40(43)

41. uenit BaM

42. Venio ad secundum, scilicet de regis uoluntate add. V ante corr.

43. Baldus alleges that some doctors believe that the emperor's "potestas absoluta" could revoke an imperial privilege. Further on, he restricts this opinion considerably. On the origins and importance of "potestas absoluta" in medieval legal thought, see K. Pennington, Pope and Bishops: The Papal Monarchy in the Twelfth and Thirteenth Centuries (Philadelphia: 1984) 65-73; Francis Oakley, Omnipotence, Covenant, and Order: An Excursion in the History of Ideas from Abelard to Leibniz (Ithaca, N.Y.: 1984) passim; and my book, The Prince and the Law, 1200-1600: Sovereignty and Rights in the Western Legal Tradition (Berkeley-Los Angeles: University of California Press, 1993) chapter 6.

44. Auth. 9.14 (Nov. 128.16)

45. ut unde procedat---Ciuitatem  Interim om. Va

46. Dig. 40.5.14 (or 56?ck)

47. Auth. 9.14 (Nov. 128.16)

48. Cod. 1.2(5).1

49. quin M

50. Dig. 32.1.22

51. Dig. 50.17.98(99)

52. Psalm. 2.11

53. Cod. 1.14(17).4

54. Auth. 1.6 (Nov. 6)

55. modum M

56. x. M

57. Cod. 11.48(47).9

58. Sub munere VBaM

59. honoribus VBaM

60. Dig. 50.5. 11 et 10

61. et ff. de uacat.---libro x. om. VaB

62. Cod. 10.12.1

63. Cod. 8.11(12).16(15)

64. Cod. 10.32(31).19

65. Dig. 2.1.14

66. Dig. 32.1.78(76).4

67. X 2.24.33

68. De rescriptis, Ad aures nostras <X 1.3.8> add. V in marg.

69. See Maffei's comments on Baldus's attitude towards the Donation of Constantine, Donazione di Costantino 203-05.

70. Dig. 34.2.8(9)

71. Dig. 33.10.7.1

72. iii. V

73. Cod. 6.28

74. notaliter BaM

75. Dig. 50.16.125 et 116

76. Cod. 2.44(45).4

77. Dig. 35.1.76(75)

78. Dig. 49.14.48.1

79. Dig. 45.1.121.2

80. Districtus sumitur aliter pro diocesi, et clerici et prelati sunt in districtu et de districtu dominorum temporalium, c. finali de offic. del. lib. vi. in Nouella <VI 1.14.15> add. V in marg.

81. Dig. 50.16.239.8

82. X 1.3.35

83. inter BaM

84. Dig. 1.12.1.4

85. Dig. 41.2.3.1

86. Dig. 32.1.35(34).1

87. Dig. 31.1.86(88).1 et 54(56)

88. Dig. 18.1.47

89. Si aqueductus---empt. om. BaM

90. Cod. 4.38.1

91. Balnea recte

92. domum recte

93. Dig. 32.1.91(89).4 et 91(89).5

94. qui aedes recte

95. Dig. 41.3.23

96. om. recte

97. Dig. 37.5.1.1

98. Dig. 11.5.1.3

99. ff. de test. mil. In fraudem  ultimo iterat V, et  ultimo add. BaM

100. Dig. 29.1.15(16).6

101. Dig. 32.1.45(43)

102. Dig. 33.10.14

103. Dig. 43.13(12).1.6

104. Dig. 26.7.40(41)

105. Dig. 29.1.28(29)

106. Dig. 29.1.16(17)

107. Vbi dicitur---per posterius V post corr. BaM : om. VaB

108. X 1.3.1

109. Cod. 12.16.3

110. X 5.33.7

111. Allegationes---Perusio om. VaB, tr. in fine consilii cccxxvi M

112. Iurisdictiones non uenduntur, set contractuntur, in autentica ut iud. sine quoquo suffragio, in principio <Auth. 2.2 (Nov. 8)>.

113. Cod. 7.37.3

114. causa om. BaM

115. Dig. 17.1.44

116. Dig. 44.4.1

117. Dig. 50.9.4

118. per add. BaM

119. examinatur BaM

120. Si autem non est per modum---coll.x. add. V in marg. BaM : om. VaB

121. L.F. 2.23.1

122. VI 3.4.14

123. Si papa--- Super hiis add. V in fine additionis praenotatae supra, manu alia

124. De pace Constantiae, Nos (recte) Romanorum imperator, in fine

125. Pridie] In nomine Christi praemit. M

126. Cod. 8.54(55).4

127. Cod. 4.21.17(16)

128. anormalus BM

129. Cod. 4.10.5

130. Dig. 13.6.17.3

131. Cod. 2.44(45).1

132. ementis VVaBBaM

133. Cod. 4.38.13

134. Cod. 7.37.3

135. VI 5.13.16

136. Tolle fidem de medio, et totus mundus non erit aliud quam latroncinium. Qui non habet fidem, nichil habet. Fides etiam hosti seruanda est. Imperator potest subuertere leges suas, set non potest subuertere leges nature. Fides est humani pectoris bonum. Fides est substantia rerum seruandarum. add. V in

marg., om. Va et edd. omnes

137. Auth. 6.9 (Nov. 81).2

138. Dig. 43.20(19).1.41

139. rationabilis BaM

140. Auth. 10.133(Nov. 133)

141. irrationale add. M

142. Johannes Andreae, VI 1.7.1

143. X 1.2.8

144. substantia BaM

145. L.F. 1.9.1

146. Cod. 8.4.6

147. Cod. 8.48(49).4

148. Dig. 43.8.2.16

149. Cod. 1.19(22).7

150. Dig. 28.6.43

151. et est expressum---lib.vi. add. VVa in marg.

152. VI 1.3.10

153. appendictiis B, appendentiis BaM

154. ciuitati BaM

155. diocesi BaM

156. Cod. 1.2(5).13 (=Nov. 5.5)

157. Dig. 50.17.178(139)

158. Cod. 3.38.11

159. Dig. 30.1.82(84).5

160. cooperire BBa, cohoperire M

161. discooperire BBa, discohoperire M

162. Cod. 8.17(18).12.7

163. abstinuissem add. V ante corr.

164. uterum M

165. Auth. 2.5 (Nov. 10).1 in medio

166. Cod. 11.71(70).5

167. Cod. 11.70(69).5

168. Cod. 11.67(66)

169. Cod. 11.78(77).2.1 in principio

170. Nov. 6.9(Nov. 81).2

171. Cod. 2.40(41).1

172. Auth. 10.45(Nov. 45)

173. Psalm 61.12

174. Cf. 4 Esdrae 2.1

175. Cf. Isaiah 28.16

176. Cod. 8.41(42).1

177. Dig. 24.3.2

178. Dig. 40.5.34

179. Aczo V

180. Cod. 8.41(42).1

181. Dig. 31.1.89(92).5

182. Inst. 2.4.3

183. Dig. 46.2.4

184. Dig. 45.3.26

185. Dig. 18.6.8.2

186. uassallus V ante corr.

187. Dig. 7.1.13(15)

188. realis M

189. Cod. 4.39.9

190. Dig. 47.2.17

191. Cod. 8.46(47).4

192. Cod. 6.24.3

193. Dig. 40.5.34

194. Dig. 12.6.26.12

195. Dig. 26.7.42(43)

196. Dig. 23.2.67.5

197. Dig. 13.7.11.5

198. Cod. 8.35(36).1

199. Quod quis delegetur inuitus, ista est materia quod contra eum cedantur iura, et tunc cessionarius agatur contra eum ut promittat sibi, si debitum est conditionale uel in diem, set si est purum, cogitur soluere, ut ff. de liberat. leg. Si is qui duos <Dig. 34.3.29> add. V in marg., om. Va et codd.

200. Dig. 38.1.9

201. Dig. 38.1.26, 27, et 25

202. idem B

203. Dig. 17.1.10.6

204. L.F. 2.51

205. L.F. 2.34

206. Cod. 7.39.2

207. Dig. 7.4.29

208. Cod. 11.48(47).20(19)

209. interentionem V, intentionem B, interemptionem BaM

210. Dig. 32.1.34(33).1

211. Dig. 28.5.93(92)

212. De pace Constantiae, Nos Romanorum imperator

213. sue add. V ante corr.

214. Cod. 7.45.13

215. L.F. 2.51.1

216. eius M

217. pronunptiata VVa

218. L.F. 2.5.1

219. Non obstat---Cuius bonis add. V in marg., sed non deest in codice Va et edd.

220. Dig. 27.10.9

221. X 2.1.5

222. L.F. 2.16.1

223. L.F. 1.25(26)

224. L.F. 1.22(23)

225. sit sic tr. BaM

226. L.F. 1.9.1

227. L.F. 1.7.1

228. Dig. 26.7.5(6)

229. Dig. 1.1.6

230. Dig. 45.1.1.3 in fine

231. Inst. 3.14(15).3

232. Dig. 44.5.1.5

233. Dig. 30.1.94(97).1

234. Dig. 10.2.41(42)

235. Camelia recte

236. Dig. 37.14.24

237. Dig. 40.11.5

238. Et generaliter VVaB

239. Auth. 7.1(Nov. 89).11

240. Sine V ante corr.

241. nobis BaM

242. statuit BaM

243. L.F. 2.33.1

244. testus VVa

245. X 1.2.6

246. glorie add. VaBBaM

247. Psalm. 23.7-8

248. om. BaM

249. Giangaleazzo was called "de Virtute" by contemporaries

250. tribuat] uobis add. V, nobis M

251. del. V post corr., om. BaM

252. 3 Esdrae 3.12

253. Hec sufficiant---deuotus om. VaBBaM, Finaliter Cy.(?) secundum (ante corr. ? sive scilicet ante corr.) soluendo dico quod add. V ante corr.

254. Addo---dico quod add. V interlign., om. BaM

255. set add. BaM

256. tertii qui---Item sine preiudicio om. V ante corr.

257. omni BaM

258. L.F. 2.6.1

259. L.F. 2.7.2

260. et mediatis BaM, imediatis B

261. add. VVa post corr.

262. X 2.1.5

263. Et ita---contra om. VaBBaM

264. om. VVa ante corr.

265. Dig. 20.4.16(17)

266. Dig. 44.2.19

267. et l. In---locati om. V ante corr.

268. Dig. 19.2.26(29)

269. Dig. 18.3.8

270. Cod. 6.1.6

271. Cod. 8.41(42).3

272. ff.] pro dom. add. M

273. Dig. 2.14.16(17)

274. Deo gratias om. BBa, Ego Baldus add. B, Famulus uestre maiestatis Baldus de Perusio add. Va, Textus sequens om. VaB

275. Pro domino nostro om. Ba

276. ei BaM

277. scilicet imperatorem add. BaM et V post corr.

278. Dig. 1.22.3

279. Cod. 11.22(21).1

280. X 2.13.15

281. i. BaM

282. Dig. 32.1.47(45).1 et 45(43)

283. Clem. 2.7.1

284. C. de precibus impera. offe. add. BaM

285. Cod. 1.19(22).7

286. X 2.1.12

287. Seneca, De clementia ad Neronem caesarem 1.5.5?

288. PL 198.1537-38

289. Cod. 1.1(4).1

290. Pslam 73.23

291. reliqua] exaltauit humiles etc. BaM

292. Luke 1.52

293. om. BaM

294. Cod. 11.24(23).2

295. Auth. 2.2(Nov. 8).2

296. Licet comitatus] Causatis licet communicatis BaM

297. adiuuandum BaM

298. Auth. 7.1(Nov. 89).2.2

299. VI 5.11.17

300. Dig. 50.16.1

301. territoria M

302. Dig. 1.12.1.4

303. ciuitati M

304. Dig. 41.1.30

305. anormala M

306. quod libet] quodlibet BaM

307. Cod. 9.29.2

308. Dig. 34.1.15.2

309. om. M

310. Dig. 39.3.8

311. Cod. 4.65.9

312. Dig. 49.14.50

313. Cod. 4.29.21

314. Cod. 5.59.5

315. Dig. 1.6.2

316. cum multis similibus add. V ante corr.

317. Dig. 1.7.22.1 et 5

318. Dig. 50.17.11

319. lege add. BaM

320. Imperator est Deus in terris. Item lex animata totius mundi. Item papa potest deponere cardinales, c.i. de scismatis, libro vi. <VI 5.3.1> add. V in marg.