1. DE SPONSALIBVS ET MATRIMONIO
1. SICVT EX LITTERIS P. iurantis: hoc speciale est in matrimonio, quod quis alienum factum promittit et quod alteri fit stipulatio, ut supra de sponsal. Consuluit, lib.i.(1) contra id quod est in instit. de inutil. stip. § Alteri.(2) Et in hoc casu si puella nollet nubere, non ideo est periurus dummodo per promittentem non stet, ut supra de despon. impub. Si puella.(3) Et si pena adiecta esset in matrimonio, illa non posset peti, ut ff. de uerb. oblig. Titia.(4) Set arre possunt peti si dare essent, ut C. de sponsal. l.ult.(5) per mulierem: vnde non fuit ei imputandum si hoc uerum est. supra de offit. ord. Pastoralis(6) et lib. eodem et supra de eo qui mitt. in pos. causa rei seruan. c.i., lib.i.(7) Immo pro impleta habenda est conditio, ut xlvii. di. Quod ad nos.(8)ff. de condit. et demon. Iure ciuili.(9) jo. u annis: non tenetur sponsus expectare sponsam tam diu nisi uelit. C. de sponsal. l.ii.(10) Nisi subsit causa ff. de sponsal. l. penult.(11) jo. terminum: set non uidetur posse stare quia si aliquis se ad certum terminum aliquid facturum sit, ille ad duo tenetur, ut supra de dolo c.ii., lib. eodem.(12) ff. de arbit. Celsus.(13) Set potest dici quod ita obligauerat se hic quod post terminum prefixum nollet teneri. Vel dic aliud esse in matrimonio quia res ista non tantam capit dilationem, ut supra ut lite non con. Quoniam frequenter.(14) Si autem certus terminus non est prefixus, et noceret mora, qui ultimo est in mora, ut ff. de periculo et com. Illud.(15) Set quare imponitur penitentia illi per quem non stat quo minus consumetur matrimonium? In eo casu cum certus terminus non est prefixus quia si non est terminus prefixus, tenetur alter exprimere suam uoluntatem uel presenti die, ut ff. de reg. iuris In omnibus.(16) Vel saltim quam cito commode potest, ut ff. de uerb. oblig. Continuus.(17) Alioquin sequitur quod aliquis in infinitum est obligatus, quod esse non debet, ut ff. de damno infecto Qui bona § ult. et l. Si finita, in principio.(18) Ad hoc dico quod hic loquitur in eo casu cum alter iustam habet causam, quare non possit consumari matrimonium? Et tunc alter alterum tenetur expectare, ut ff. de sponsal. Sepe.(19) Et sic loquitur supra eodem De illis, lib.i.(20) Set si non habet iustam causam, tunc non tenetur alterum expectare, nisi usque ad biennium, ut C. de sponsal. l.ii.(21) jo. quid obstiterit: consanguinitas uel affinitas uel ingressus monasterii. supra de conuer. coniug. Ex publico, lib.i.(22) Vel delictum, ut supra de iureiur. Quemadmodum.(23) Set quid si ista secunda intraret monasterium, numquid ipse tenetur redire ad primam? Arg. quod non. supra de conuer. coniug. Quidam, lib.i.(24) et obligatio semel extincta non renascitur, ut de con. di. iiii. Queris.(25) Si uero solueretur propter consanguinitatem, tunc tenetur redire ad primum, arg. supra eodem, c.ult., lib.i.(26) jo. iuramentum: supra de iureiur. Veniens.(27) supra qui clerici uel uouent. Rursus, lib.ii (28)Compellas: Et hoc uidetur quod ecclesia tenetur cogere aliqous ad consumanda sponsalia de futuro, et supra de iureiur. Item si quis, lib.ii.(29)et supra eodem, Ex litteris, lib.i.(30) et supra de conuer. coniug. Sane, lib.i.(31) Item quia pro quolibet mortali peccato, cogitur quis penitere, ut xxii. q.i.c.ult.(32) Arg. contra supra eodem, Requisiuit(33)t c. Cum locum(34) et xxvii. q.i. Vidua.(35) Ad hoc dicuntquidam quod cogi debet a principio, set si perseuerauerit nolens, tunc cessabit ecclesia a coactione. Ego credo semper eam esse cogendam, et quod dicitur in illa decretali Requisiuit, quod potius est monenda, exponas potius, idest prius, prout ponitur xxiii q.iiii Non inuenitur, in fine.(36) jo. Tamdiu adhuc: Sic patet quod in causa matrimoniali publicatis attestationibus secundo inducuntur testes super eodem articulo, ut supra de consang. et affin. c.ult., lib.i.(37) Set si agatur de processu iudicii ibi denuo, non audiuntur testes super eodem articulo, ut extra de testibus Consitutus, lib. iiii.(38) jo. His: sufficientius: Simile xxx.q. ult. Iudicantem.(39) Compaternitas: Supra de cognat. spirit. c.i. et ii.(40) jo.
2. SIGNIFICASTI de futuro: Nec cognouit eam, supple post sponsalia, quoniam tunc esset matrimonium cum ea, ut supra eodem De illis.(41) De: futuro: (bis) Sic patet quod licet sponsalia de futuro et conmixtio carnalis faciant matrimonium, tamen uno ordine faciunt, alio non, nam ordo mutat substantiam rei, ut supra de rescript. Cum dilecta, lib. eodem.(42) Verumtamen licet sponsalia uero sequantur conmixtionem, non faciant matrimonium, tamen legitimant prolem, ut supra qui filii sint legimit. Tanta est, lib.i.(43) jo. Vtrique: Et quare mulieri? Quia in aliquo fuit in mora, et sic intellige supra eodem titulo De illis, lib.i.(44)
3. CVM APVD SEDEM matrimonaliter: Hec questio fuit expedita quia iste persone et matrimonium possunt contrahere, et nomine dotis obligantur, ut ff. de iure dot. Mutus.(45) Hec tamen potuit esse dubitatio, quia cum alia sacramenta requirant uerba, ut i q.i. Detrahe,(46) ergo et sacramentum matrimonii. Item quia certa forma uerborum est tradita per que contrahitur matrimonium, ut supra de sponsa duorum Licet, Lib.i.(47) Et nota quod licet matrimonium contrahitur nutu uel sgno, non tamen ille baptizaret nutu uel signo, qui tres personas tribus signis exprimeret ut faciunt Cistrenses, quia in illo sacramento, uerba sunt necessaria, ut dixi. Fideicommissum autem relinquitur nutu, ut ff. de leg. iii. Nutu(48) Prohibitorium: Sic edictum de testibus est prohibitorium. ff. de testibus l.i.(49) Et edictum de procuratoribus ut ff. de procuratoribus Mutus § i.(50) jo. Admittatur: Arg. quod id quod non prohibetur, intelligitur concedi, ut supra de spon. impub. c.i. lib.i.(51) supra de cognat. spirit. c.ult.(52) Arg. contra ff. de colleg. illicit. l.iii(53) et ii q.v. Consuluisti.(54) jo. Solus: consensus: Idest sine aliis solempnitatibus. Verba tamen sunt necessaria quo ad ecclesiam in hiis qui loqui possunt, ut infra eodem, c.ult.,(55) uel solus, idest sine consensu parentum. Honestum tamen est quod assit consensus parentum, ut xxxii. q.ii c.ult. et penult.(56) Vel solus, idest sine consensu dominorum, ut supra de coniug, ser. c.i.(57) Solus ergo consensus facit ad esse matrimonii, quia matrimonium non facit cohitus, set uoluntas, ut xxvii q.i § i et ff. de reg. iuris Nuptias.(58) Non tamen intelligas quod si duo consentiunt in carnalem copulam et indiuiduam uite substamtiam, quod statim sit ibi matrimonium, nisi hoc actum sit inter partes, ut xxvii q.ii Sufficiat.(59) Licet sit arg. contra supra de sponsa duorum Duobus.(60) jo.
4. DILECTVS FILIVS Ignoraris: Tam ipse quam filia. Alias si alter utrum sciret, perderet arras. C. de spon. l. ult.(61) Set quomodo hoc ignorabant, quia credebant eum sanum. Sepe enim furiosi sunt inumbrati quiete, et tunc qui tali tradit possessionem, non transferet eam. Ipse tamen qui dat eam perdit. ff. de acquir. pos. Quod meo § Si furiosi.(62) Si tamen in dilucidis interuallis contrahat, tenet matrimonium. vii q.i Quamuis.(63) iii. q. viiii Indicas.(64) C. de contrahend. empt. l.ii.(65) Si autem audiuit eum stulta loquentem frequenter, tunc non uidetur errasse circa furorem, ut supra de success. ab intest. Cum dilectus. lib. eodem,(66) et sic quandoque error qualitatis impedit matrimonium. Set quid si postea cum fuerit reuersus ad sanam mentem, consentiat in illam? Videtur quod possit, ut supra de eo qui duxit in matri. c.i. lib.i.1(67) et infra de diuort. Quanto, in fine,(68) set non est ita quia non fuit ibi mutuus consensus, ut xxx.q.ii. c. Vbi (69) et ff. de uerb. oblig. l.i.(70) licet secus sit in electione, ut supra de elect. Cum inter, lib. eodem.(71) jo. Interuenire: De nouo xxxii. q. vii. Neque.(72) supra de regularibus Sicut, lib. eodem.(73) Potest tamen retinere habitum, unde retinet dignitatem. ff. de statu hom. Qui furere,(74) et retinet filios in potestate. ff. de hiis qui sui uel alien iuris sunt Si pater.(75) jo.
5. TVE FRATERNITATIS uerba consensum: Licet enim consensu sine uerbis perficiatur matrimonium in mutis, ut supra eodem Cum apud,(76) non tamen in hiis qui possunt loqui contrahitur nisi assint uerba. Verba enim sunt necessaria ut exprimant consensum. xxii. q.ii Is qui,(77) nec in eo casu nutu contraheretur matrimonium, sicut dicit lex de fideicommisso, ut ff. de leg. iii. Nutu. (78)Si tamen parentes contrahant pro filiis, sufficit filiorum taciturnitas, ut xxxii. q.ii Honorantur.(79) ff. de sponsal. Set que patris.(80) supra de spon. impub. Accessit(81) et c., De illis, lib.i.(82) jo. non contrahunt: Nisi malitia suppleat etatem, ut supra de despon. impub. Manifestum, lib. i.(83)
2. DE DESPONSATIONE IMPVBERVM
1. AD DISSOLVENDVM requirendi: de honestate, ut xxx. q.v. Aliter(84) et xxxii. q.ii. Honorantur.(85) jo. Gradibus: Nam ex utroque latere sunt computandi gradus, ut supra de consang. et affin. Ex litteris, lib.i.(86) et extra de testibus Licet, lib.iiii.(87) jo. Locum: habebat: Crimen quod non est accusari non potest. Similiter rei que non est, priuilegium dari non potest, ut supra de eccles. edific. Ad audientiam, lib.ii.(88) Similiter non dicitur deseri quod numquam fuit, ut de pen. di. ii. in fine.(89) Non dicitur exanimatum quod numquam fuit animatum. xxxii. q. ii. Quod uero,(90) et id quod non est, rumpi non potest. ff. de iniusto rupto testam. Nam et sub.(91) Arg. contra supra de consuetud. Cum olim, lib. eodem,(92) ut ibi dixi, et est simile quod dicit lex, ubi matrimonium nullum pronuntiatur, non dicitur dissolui matrimonium, ut. in authen. de. nupt. § Si uero ab initio.(93) jo. Denuntiari: Sic patet quod denuntiari potest crimen nondum commissum, et xciii Diaconi(94) et infra de cognat. spirit. c.i(95) et ff. de dampno infecto l.ii.(96) et hec dicitur canonica denuntiatio, et in hac denuntiatione admittuntur testes de auditu, ut xxii. q.v. Hoc uidetur,(97) et criminosi, ut supra de sponsal. Preterea, lib. i.(98) et hec est similis illi denuntiationi que fit ante contractum, ut. C. de rei uind. Si fundum,(99) set euangelica denuntiatio spectat ad crimina commissa. jo. Aliis: exceptionibus: Per hoc patet quod cum uariatur modus agendi, licet omisse fuerint exceptiones in priori iudicio, tamen possunt postea obici, sic supra di testi. Veniens, lib. eodem,(100) vnde non obstat supra de exceptionibus Pastoralis.(101) jo. De: nouo: Vt pendente denuntiatione non coniungantur matrimonialiter. jo. Illud: irritum: Simile supra de matrimon. contra interdict. eccles. cont. c.i.(102) supra de spon. c.ult., lib. i.(103) jo.
2. TVE NOBIS desponsauit: Non exprimitur an per uerba de presenti an de futuro. Et ideo bene postea determinauit quod si nubilis etatis erant, presumitur matrimonium, sin autem presumitur desponsatio. Subarrauit: Hec subbarratio inter parentes facta facit presumi sponsalia. xxx. q. v. Nostrates.(104) Nisi consuetudo terre aliquod inducat. supra de spon. Illud, lib.i.(105) vinc. Circiterxii:Tamen hec dictio et consimiles modicam quanitatem designant, arg. ff. de uerb. sign. Hec adiectio.(106) jo. Prudencia tunc: Non sufficit prudentia nisi sit uiripotens, ut supra eodem Puberes et c. De illis, lib. i.,(107) sic etiam in delictis capacitas doli suplet defectum etatis, ut supra de delicto puerorum. c.i. lib.(108) instit. de obligat. que ex malefitio nas § In summa, (109) sic etiam probitas suplet defectum annorum, ut lxxvii. di. Monachus(110) et C. de hiis qui ueniam etatis impet. l.iii.(111) jo. Suppleret: etatem: Set quem dicemus esse proximum etati? Numquid illum qui est in fine quartidecimi anni, ut supra eodem Attestationes, lib.i?(112) Et arg. ii. q. vi. Ei qui(113) et C. de iudic. Properandum § Sin autem.(114) Vel etiam illum qui non dum attigit xii. annum, ut supra eodem, Continebatur, lib.i.(115) Vel etiam illium cui semestre tempus deest, ut ff. de excusat. tut. Non tantum.(116) Respon. Proxima etati dicitur que est uiripotens, ut supra eodem, Puberes,(117) et illud perpenditur ex gestigculatione corporis, ut supra eodem, Manifestum, lib.i.(118) Item ex malitia que suplet etatem, ut supra eodem, De illis, lib.i.(119) Set que sit illa prudentia uel gesticulatio que supplere debeat etatem, magis potest per experientiam facti quam iure aliquo declarari, ut supra de donat. Apostolice, lib. eodem.(120) Set pone quod omnes iste presumptiones cessent et malitie et gesticulationis, in qua etate dicemus tunc contrahi matrimonium? Videtur quod sufficiat tunc attingere xiiii. annum, sicut est in matrimonio spirituali, ut supra de elect. Cum in cunctis, lib.i.(121)ff. de muner. et honor. Ad rem.(122) Vel numquid requiritur quod sit perfectus xiiii annus, ut xx. q.i Illud?(123) ff. de minor. Denique § Minorem. (124) Ad hoc dico quod si omnes predicte presumptiones cessant non est matrimonium nisi elapso xiiii uel xii anno, ut. ff. de ritu nupt. l.iii,(125) et arg. supra eodem titulo Puberes, lib.i.(126) Sponsalia contracta: Arg. est hic quod si impuberes uolunt contrahere matrimonium per uerba presentis temporis, licet non sit matrimonium inter tales, tamen sunt sponsalia, et supra de restit. spol. Ex parte, lib. eodem(127) et arg. supra de conuer. coniug. Quidam(128)et supra eodem Accessit et c. De illis et c. Si puella,(129) set non est hoc uerum, ut. ff. de sponsal. Quesitum(130) et ff. de donat. inter uirum et uxorem Cum hic status § ult.(131) et arg. C. si quis alteri uel sibi Multum.(132) ff. de iur. codicill. l.iii(133) et supra de offit. delegat. Super.(134) Si autem hoc ageretur ut essent ibi sponsalia, tunc tenerent sponsalia licet non teneret matrimonium, ut supra de condit. appos. c.ult., lib.i.(135) C. de codicil. l.ult.(136) jo.
3. DE SPONSA DVORVM
1. TVAS DVDVM De consuetudine: Suple quesiuisti. jo. Cognouisset: Videbatur quod ideo secunda esset potior quia illi tradita esset possessio ut est in venditione et donatione, ut C. de rei uind. Quotiens.(137) Similiter in pignoris obligatione, ut ff. qui potiores in pignore Potior,(138) set non est ita. Immo qui prior est hic in tempore, potior est in iure, licet cum secundo processum sit ad traditionem, sic supra de iure patron. c.ult., lib.i.(139) Sic ff. locati In operis,(140) et licet in hoc casu consuetudo ecclesie non seruetur circa matrimonium, alias tamen seruatur, ut xxxii. di. Placuit.(141)supra de cognat. spirit. c.ult., lib.i.(142) jo. Turpis sit: Supra di. viii. Que contra.(143) Teneat: Supra xi. di. Nolite.(144) instit. de satisdat. § ult.(145) jo. Qui sufficit: Simile xxvii. q.ii. Sufficiat.(146) jo.
4. DE CONDITIONIBVS APPOSITIS IN DESPONSATIONE
1. PER TVAS Tunc contra eos: Set cui erat potius credendum in hoc casu, uel examinatoribus uel testibus? Dico quod examinatoribus, ut supra de elect. Cum dilectus, in fine, lib. eodem,(147) tum ideo quia si testes aliud dicerent, essent in suo testimonio singulares, ut supra de elect. Bone, lib. eodem,(148) tum quia aliqui non erant presentes per quos illud poterat probari, ut infra de accus. Cum dilectus,(149) maxime si examinatores bone fame fuerunt, ut supra de prescript. Ad audientiam, lib. eodem.(150) supra de sponsal. Illud, lib.i.(151) jo. Sub interminatione: Illud non sufficit, set iurare debuerunt ut supra de elect. Cum dilectus, lib. eodem.(152) Ante renuntiationem: Factam a patre et patruo uiri. jo. Presumendum est: Set quare presumit ius uirum recedere a conditione cum sic dicitur, `Si patri placuerit, uel si dederis x,' cum non sit presumendum aliquem renuntiare iuri suo, ut supra de renunt. Super, lib.ii,(153) cum semper intelligentur precedens consensus durare, ut supra de bapt. Maiores, lib. eodem.(154) Item in aliis contractibus uideo quod si pendente conditione res tradatur, si postea non existit conditio, res tradita repetitur, nec uidetor ibi recessum a conditione, ut. ff. de solut. Sub conditione.(155) ff. de pericul. et commod. rei uend. Quod si.(156) Item cum sub conditione contrahuntur sponsalia, conditionalis consensus nullus est, ut. ff. de uerb. signif. Cedere diem.(157) Si ergo nullus consensus precessit, nec per cohitum ipsum probatur matrimonium naturalis consensus, ergo non erat ibi matrimonium. Ad hoc dicas quod potius fauore matrimonii inducitur hec presumptio quam de iuris subtilitate, nam modica probabilitas inducit presumptionem pro matrimonio. supra de sponsal. Iuuenis, lib.i.(158) ff. de diuort. l.ult.,(159) et licet fauor libertatis magnus sit, tamen si pendente conditione manumisi statuliberum, postea tenetur adimplere conditionem, ut. ff. de condit. et demon. Heres statuliberum,(160) sic ergo presumitur recessum a conditione, ut supra de sponsal. De illis, lib.i,(161) similiter per puram emptionem receditur a conditionali, ut ff. de contrahend. emptione Set Celsus § ult.(162) Set quid si aliquis ante coitum protestetur se nolle recedere a conditione? Nec illud uidetur prodesse, quin pure intelligatur consentire, ut supra de constit. Cum M, lib. eodem.(163) supra de appellat. Sollicitudinem, lib. eodem.(164) Arg. contra supra quod metus causa Perlatum, lib.i.(165) xxxi. q.ii. Lotharius.(166) Item quid si sub hac conditione contrahitur, `Contraho tecum su inuenero te uirginem?' Videtur quod sit matrimonium. supra de condit. appos. c.i. lib.i.(167) xxxii. q. ii. Solet,(168) cum nec error talis dirimat matrimonium, ut xxix. q. ii. § i, sicut nec talis error impedit uenditionem. ff. de contrahen. empt. Alioquin § i.(169) Respon. Si ipsa sub tali conditione contraxerit, ibi non est matrimonium. Vel dicas quod talis conditio non suspendat matrimonium, sicet nec ista, `Contraho tecum si in promo cohitu placueris mihi.' Item quid si contraxi cum aliqua sub conditione, `Deinde contraho cum alia pure?' Certum est quod cum secunda est matrimonium. Pone quod postea existat conditio, uidetur quod iam incipiat esse matrimonium cum prima, quia ex quo conditio postea existit, idem est acsi a principio pure contraxisset, ut ff. qui potiores in pignor. Potior.(170) ff. de manumis. test. Neratius,(171)nam sequens euentus declarat retro fuisse matrimonium, ut infra de impot. coeundi Fraternitatis, in fine.(172) Arg. contra ff. de edil. edict. Bouem § Si sub conditione.(173) Respon. Matrimonium non ita retro trahitur sicut alii contractus, licet quo ad legitimam filiorum retro trahatur, ut supra qui filii sunt legitim. Tanta, lib.i.(174) Item quid si contrahatur matrimonium sub ea conditione que omnino excitura est? Tunc idem uidetur acsi pure contractum esset, ut ff. de condit. indebiti Quod si,(175) secundum hoc est matrimonium prius quam existat conditio. Set contra. Potest esse quod non extabit, ergo potest esse quod non sit matrimonium ubi nunc est matrimonium. Respon. Licet conditio omnino sit excitura, tamen non est concedendum precise ibi esse matrimonium, set est dicendum quod ex futuro euentu pendet an sit matrimonium uel non, ut in arcta pendet ex futuro euentu an sit matrimonium ut infra de impot. coeundi Fraternitatis, in fine.(176) jo. Si probatum: Set nonne ex eo quod tunc contradixit, presumendum est quod altera uice contradixerit, ut i. q. i. Duces, in fine?(177) nam precedens uoluntas probatur per sequentem, ut xxxiiii. q. i. Cum per bellicam?(178) Item nonne ex eo quod aliquis probat se appellasse ante excommunicationem, sufficit hoc ad cassationem excommunicationis licet non probet quod excommunicatio non precesserit, ut supra de testibus Cum tu?(179) Vel assignetur ratio hincinde. Respon. Hic uertitur fauor, illic odium. Vnde hic in dubio presumitur contradictionem secutam potius quam precessisse, arg. C. de edil. act. l.iii. (180) jo.
5. QVI VOVENTES MATRIMONIVM CONTRAHERE POSSVNT
1. INSINVANTE
Supplicatum: Quod fieri non debet quia a principe non est petenda uxor, ut xxxvi. q.ii. Nullus(181)
et C. si nupcie ex rescripto pet. l. una.(182)
jo. Votum
emitteret: Solempne ut patet in fine. jo.
Adiectio
tenore: Hic est decisa questio qua queritur si aliquis ingrediens
religionem, faciat pactum de retinendis propriis, an talis ingressus teneat?
Et patet hic quod tenet, sicut et alibi teneat contractus, licet apponatur
conditio que est contra naturam contractus, ut x. q.i. c.i. Sic tenet collatio
ordinis, licet pactum appostium sit contra naturam ordinis, ut xxviii.
di. Diaconi,(183)et est simile
ff. de seruit. rus. pred. l. iii. § Qui habet.(184)
i. q. iii. Si quis obiecerit.(185)
supra de condit. appos. c.i. lib. i.(186)
de con. di. i. Si quis basilicam.(187)
xvi. q.i. Si quis laicus.(188)
Tamen in matrimonio carnali pactum quod est contra naturam matrimonii,
uiolat matrimonium, ut xxxii. q. ii. Solet,(189)vel
posset intelligi cum sua substantia, idest cum usufructu sue substantie,
nam de licentia sui maioris posset uti quondam suis, ut supra succes. ab
intest. c.i,(190) et sic exponitur
suis, idest quondam suis. xxvvii. q.i. Si quis rapuerit.(191)
Hoc tamen certum est quod aliquis in domo existens posset esse monachus,
ut xxvii. q.i. De uiduis,(192)
cum tamen deuoueat se secrete religioni uel Augustini uel Benedicti, nec
talis monachus erit sub aliquo abbate, sicut primus monachus sub abbate
non erat, licet seruus non possit esses nisi habeat dominum, ut ff. de
liberali causa Si usum fructum.(193)
Verumtamen talis monachatio non dissoluit sponsalia de presenti, ut supra
de conuer. coniug. c.i., lib. eodem.(194)
Set cuius erunt bona talis monachi? Dicunt quidam quod sint in potestate
episcopi, ut C. de episcop. et cleric. Nulli.(195)
Alii dicunt quod sunt heredum, ut C. eodem, Si quis presbyter.(196)
jo. Metu
regio: Nota regis imperium non sufficere ad iustum
metum, arg. C. quod metus causa Ad. inuidiam.(197)
Arg. contra xxiii. q. viii. Conuenior(198)
et C. eodem, l.ult.(199) Similiter
imperium parentum non sufficit, ut ff. de ritu nupt. Si patre.(200)jo.
uel modica coactio: Nota quod leuis metus non excusat in uoto,
ut hic, et supra quod metus causa c.ult., lib. eodeom,(201)
set in electione leuis metus sufficit, ut i. q. vi. Si quis autem.(202)
Similiter in matrimonio, ut uidetur quia ad minus gaudere debet plena libertate,
ut supra de sponsal. Cum locum, lib.i,(203)
licet sit arg. contra supra de eo qui duxit in matrimonio quam polluit
per adulterium c.ii.(204) et
ff. de ritu nup. Si patre.(205)
jo. Sequentis
temporis: Nota quod metus non excusat nisi metus
duret. i. q. i. Constat.(206)
supra de sponsal. Veniens, lib.i.(207)supra
de eo qui duxit in matrim. quam polluit per adulter. c.ii.
(208)
supra de sponsal. Arco quod, lib.ii.(209)
unde non sufficit quod metus inferatur in promittendo, nisi inferatur in
soluendo, ut. C. quod metus causa l. ii.(210)
jo.
6. DE EO QVI DVXIT IN MATRIMONIVM EAM QVAM
PRIVS POLLVIT PER ADVLTERIVM
1. SIGNIFICASTIS Formam canonicam: Supra xxxi.q.i. Si quis, Relatum, Si qua.(211) fidem dederunt: Appone tercium membrum uel eam publice desponsauit, ut supra eodem Cum haberet, lib.ii,(212) vel dic quod tercium membrum sub secundo continetur, quia qui aliquam publice ducit, fidem dat ei quod eam uelit habere. Si autem secunda mulier ignorauit uirum aliam mulierem habere, si placet ei potest stare cum eo, ut supra eodem, c.i,(213) secus si sciuit, ut supra eodem, c.i. lib.ii.(214) Vel dic quod ignorantia mulieris non facit tenere matrimonium, ut in illa decretali supra eodem, c.i. lib.i.(215) Intelligas quod debeat ei adherere non ut uir, set ut prouideat ei in necessariism et est arg. ad hoc infra c. proximo. jo. Si pecierit: Immo inuitus cogetur petere absolutionem, arg. xxii. q.i. Predicandum.(216) jo.
2. VENIENS Concedatis: Set nonne plus est de facto ducere, quam fidem dare. ut supra eodem, Cum haberet, lib.ii.?(217) Set talis que de facto est ducta, non potest duci, ut ibi dicitur. Propter hoc dicunt quidam quod hec decretalis corrigit illam. Set melius dic quod hec loquitur de ignorante, illa de sciente, ut supra eodem, c.i. lib.i.(218) Ignorans enim non dicitur comittere adulterium, ut xxxiiii. q.ii. In lectum,(219) ut ff. de adul. l. penult.,(220) vel quod ibi dicitur quod non sit matrimonium cum tali, intelligas ex priori consensu, set ex nouo consensu bene est matrimonium, ut hic dicitur, sic ff. de leg.iii l.i. § i.(221) jo.
7. DE CONIVGIO SERVORVM ET DISPARI CONDITIONE
1. AD NOSTRAM Errorem: Errantis enim nullus est consensus, ut xxix. q.i. § i. ff. de iurisdict. om. iud. Si per errorem.(222) Vtrum autem error non tantum seruilis conditionis, set etiam liberalis impediat matrimonium, consueuitur notari xxviiii. q.ii. in summa. jo. Nec facto: Sic uidetur quod matrimonium facto contrahatur sicut et uerbo, ut xxxii. q.ii. Honorantur.(223) supra eodem, Proposuit, lib.i.(224) ff. de. sponsal. Set que.(225) Item apparet quod matrimonium quod nullum est ex cursu temporis confirmatur, ut supra de matrimon. contra interdict. eccles. contract. Cum sis preditus.(226) Supra de sponsa. impub. Litteras et c. Asseccit, lib.i.(227) et ff. de ritu nupt. Si quis.(228) Econtrario uidetur quod uerba sint necessaria, ut supra de sponsal. Tue, lib. eodem.(229) xxix. q. ii. Si quis ingenuus.(230) supra de sponsa duorum Licet.(231) de condi. iiii. Cum pro paruulis,(232) nam in hiis qui loqui possunt, uerba sunt necessaria, ut ff. de leg. iii. Nutu,(233) sicut in soluendo matrimonio requiritur consensus expressus. ff. de ritu. nutp. In eo.(234) Item prior consensus non facit matrimonium cum ille nullus sit, set nouus consensus requiritur, ut supra c. proximo et supra de eo qui duxit in matrimonio c.i. lib.i,(235) nisi enim de nouo consensus exprimatur, uidetur potius antiquus consensus durare, ut supra de baptism. Maiores, in fine.(236) ff. de precario Set si manente.(237) ff. de arbit. Sicut, in principio et l. Labeo § penult.(238) et ff. de uerb. oblig. l.i. § Cum adicit.(239) Ad hoc dico quod facto contrahitur matrimonium ubi aliqua uerba precesserant, uel sua uel suorum, dumtamen ipsis scientibus et non contradicentibus, ut supra de despon. impub. Litteras et c. Accessit(240) et ff. de sponsal. Set que.(241)Set quid si aliquis contraxit cum ancilla ignoranter, et dominus ancille postea illam manumisit, numquid eo ipso statim confirmatur matrimonium? Dico quid non, quia adhuc intelligitur ei commisceri ex consequentia prioris consensus qui nullus fuit, ut C. ad Vell. Quamuis, Si mulier.(242)ff. de minoribus. l.iii. § Scio.(243) Set si dominus ancille tunc temporis quando contraxit non contradixit, in eo casu dico esse matrimonium, quia eo upso quod tunc tacuit, intelligitur ei dedisse libertatem, ut in authen, de nupt. § Si uero ab initio(244) et in authen. ut liberti de cetero § Si quis,(245)set pone quod libera contraxit cum eo quem credebat liberum, set postea comperta conditione seruitutis, nichilominus uult stare cum eo, set ille recusat. Dicunt quidam hic esse matrimonium tantum ex una parte, arg. supra de eo qui duxit in matrim. c.i. lib.i,(246) set dico quantam ad neutrum esse matrimonium. Vnde neuter cogitur stare cum altero quantam ad uinculum matrimonii, set ratione fidei promisse. Idem dico cum maior contrahit cum minori. jo.
8. DE COGNATIONE SPIRITVALI
1. VENIENS Adhesisset: Per fornicarium cohitum. Ante cognouerat: Factum tantummodo narrat. Leuaret: Hoc solum debuit impedire sequens matrimonium. jo. Delendam: Quia inter tales personas nichil seui criminis estimari permittitur, ut supra de cohabit. clericorum. Tua, lib. eodem,(247) et est simile C. de adult. Hii qui.(248) jo. Matrimonialiter: Ob hoc ius ammisisset reppellendi adulteram si uxor esset prior, ut supra de adulter. Significasti.(249) jo. Desponsasset: Supra xxx. q.iiii. c.i. et Qui spiritalem.(250) jo. Vt ancum: Nam si ob primam causam diuortium intereuniat, poterit cum ea remanere acta tamen penitentia, alias non. supra de spon. c.ult., lib.i.(251) jo.
2. TVA NOS Filiam: Spiritualem, per quam est contracta compaternitas, ut supra eodem, c.i. lib. i.(252) et xxx. q. iii. Super quibus.(253) jo. Nunciare:. Arg. est hic quod denuntiatio criminum ad omnes spectet, non tantum ad prelatos. Item licet persone ille qui sciuerint contrahi matrimonium non admittantur ad accusationem matrimonii, ut supra de testibus Ad hec, lib.i.(254) non tamen repelluntur a denuntiatione, ut hic patet. Et tamen idem consequitur in hoc casu per denuntiationem quod per accusationem. Non enim potest penitere ille cui denunciatur tale crimen nisi remota uxore, ut xiiii. q. vi. Si res,(255) et sic qui una uia excluditur, alia admittitur ad idem, arg. contra supra de procurat. c.ii. lib. eodem.(256) De hoc dixi supra de despon. impub. c.i. lib. eodem.(257) jo.
9. DE EO QVI COGNOVIT CONSANGVINEAM
VXORIS SVE VEL SPONSE
1. DISCRETIONEM Suo tradidit: Secus si tantum occasionem adulterandi ei prestitisset, ut supra de diuort. Significasti, lib. i.(258) et xxvii. q.ii Agathosa.(259) ff. soluto matrimon. Cum mulier.(260) ff. de adulter. l ii. § i,(261) licet sit arg. contra quod uir non possit accusare mulierem de facto cum ipse acutor fuit. xxvii. q.ii. Si tu.(262) xxiii. q. iiii. Nabugodonosor.(263) in authen. ut liceat matri et auie § Quia uero plurimas, in fine, coll. viii.(264) Vir enim mulieri debet esse auctor colendi bonos mores, ut ff. de adult. Si uxor § Iudex,(265) alioquin est detrahenda a uiri potestate, ut C. de episcop. aud. Si lenones.(266) jo. Presertim: Idest tantum, quia in atrocioribus mandatum non obligat. xxxii. q. v Ita ne.(267) Arg. supra quod metus causa Sacris.(268) laur. Affinitas: Hic reprobatur opinio Huguccionis dicentis quod affinitas non contrahitur per fornicarium coitum, et xxxv. q. iii. Nec eam,(269) set contradicit lex ff. de grad. Non facile § Sciendum et § Affines.(270) Set siue sit affinitas siue publica honestas, nichilominus est impedimentum matrimonii. jo. Ei debet: Arg. quod licet res perueniat ad eum statum a quo incipere non potuit, non tamen irritatur quod legitime factum est, simile xxx. q. i. Ad limina.(271) ff. de itinere actuque priuato Nec enim.(272) Arg. contra ff. de iudic. Si a me.(273) jo. Predecessore: Scilicet Alexandro ut supra eodem titulo Veniens.(274) supra de diuort. Si aliquis,(275) et ita decretales ille corriguntur per istam. jo.
2. FRATERNITATI iam sponsalibus: Et ita maritali affectu, et ita non est contra xxxv. q. iii. Extraordinaria.(276) Item contra supra de spon. Iuuenis, lib.i,(277) set ibi erant sponsalia licet enim contraxerit cum nondum septennis erat, tamen erat septennio proxima, nam et sola sponsalia impedirent, ut supra de spon. c.i. lib.i.(278) jo. Extraordinaria: Idest extra uasa pudoris. jo.
3. EX LITTERIS In uxorem: Futuram. jo. Seperatis: Nota affinitas superueniens sponsalibus de futuro rumpit ea. supra de eo qui consang. Veniens, lib.i,(279) set non ita si superueniat in matrimonio uel sponsalibus de presenti, ut supra eodem c.i. xxxiiii. q. ult. In lectum.(280) jo. Postquam nouit: Hec enim pena incestuosis debetur, ut supra eodem, c.ii. lib.ii.(281) supra xxxii. q. vii. Si quis uiduam,(282)et hoc facit enormitas delicti. vinc. Timeatur: Tunc enim dispensatiue permitteretur cum aliis contrahere. xxxiii. q. ii. In adholescentia.(283) jo.
4 VENIENS Inde firmata: Obligationes que interueniunt in matrimonio non recipiunt pene adiectioni, ut. ff. de uerb. oblig. Titia(284) et C. de inutil. stipul. Libera,(285) et licet in matrimonio alienum factum promittatur ut dixi supra de sponsal. c. i. lib. eodem,(286) tamen promittens non tenetur ad aliud, nisi ut det operam quam potest, ut ff. de uerb. oblig. Stipulatio ista, in principio et l. Titia, in principio.(287) jo. Se coniunxit: Vnde matrimonium post cum alia contractum non tenuit. jo. De facto: Quia iuris uiam sibi obstruxit. laur. Abstineat: Supra eodem, Veniens, lib.i.(288) contra. Set ibi fuit matrimonium contractum ante incestum, hic autem tantum sponsalia de futuro, sic supra eodem, c.i. jo. Ab utraque: Hoc intellige esse iuditium anime, ut ad neutrum procedat uel accedat, et gerat se pro excommunicatio. supra de restit. spol. Litteras, lib. eodem.(289) infra de sent. excomm. Inquisitioni.(290) Iuditium autem ecclesie erit ut reddat, set non exigat quia credit ei contra se. supra de diuort. Comes, lib.ii.(291) supra de secund. nup. Dominus, lib.i.(292) Aliud est enim iuditium ecclesie et aliud anime. supra de offit. ordin. Si sacerdos, lib.i.(293) supra de tempor. ordin c. penult. et ult,(294) et in secreto dicet prelatus `non accedas ad eam,' in publico dicet `redde.' vinc.
10. DE CONSANGVINITATE ET AFFINITATE
ET PVBLICE HONESTATIS IVSTITIA
1. DE INFIDELIBVS Separandum: Etiam si in secundo gradu contraxissent, ut supra de conuer. infidel. Interrogatum, lib.ii.(295) jo. A Iudeis: Supra di. xxvi. Deinde.(296) jo. Non separet: Si ueram matrimonium est inter iudeos, ergo est ibi indiuidua coniunctio, ut xxvii. q. ii. § i, set ipsi seperari possunt dato libello repudii, ut xxxiiii. q. ii. Non satis,(297) non ergo est matrimonium. Dicas quod licet secundum eorum leges possint seperari, tamen non sine peccato, ut infra de diuort. Gaudemus.(298) Set adhuc obicitur si alter infidelium conuertatur ad fidem, reliquo nolente habitare cum ipso sine contumelia creatoris, certum est quod soluitur matrimonium, ut infra de deuort. Gaudemus et c. Quanto.(299) Si ergo aliquo casu possunt seperari, ergo non est indiuidia coniunctio, non ergo matrimonium. Set expone indiuidia, idest apta no diuidi, uel intelligas illam descriptionem de matrimonio quod est ratum. Item adhuc illa ratione non uidetur quod ibi sit matrimonium, nam iudei eo proposito contrahunt, ut cum uolunt, recedant dato libello repudii, set illud est contra substantiam matrimonii, ergo tale matrimonium non tenet, ut xxxii. q. ii. Solet.(300)Respon. Si pactum apponitur in matrimonio quod a lege uel consuetudine est inductum, licet illud sit contra naturam matrimonii, bene tenet matrimonium, ut supra de sponsal. c.i. lib. ii,(301) secus si pactum illud inducitur uoluntate contrahentium. jo. Innuens: Et prolem eorum legitimam. infra qui filii sint legit. c.ult.(302) laur.
2. QVOD SVPER HIS Puerum alienum: Et hoc male fit. de con. di. iii. Non plures.(303) supra xxx. q. iiii. c.ult.(304) laur. Impediri: supra xxxv. q. iii. Progeniem.(305) jo. Nullusin septimo gradu: Hodie usque ad quartum. Consuetudine: Ergo consuetudo non excusat in matrimonio, ut supra de sponsa duorum Tuas, lib. eodem.(306) Arg. contra supra de cognat. spirit. c.ult., lib.i.(307) xxxii. di. Placuit(308) et xxxii. q. iiii. Obiciuntur.(309) supra de consang. et affin. Quod dilectio, lib.ii. (310) jo.
3. TVE FRATERNITATIS Honestatum: Idest affinitatem, ut supra titulo i Discretionem.(311) jo. Eisoluere: Set non debet exigere, ut infra de sent. excom. Inquisitioni.(312) Credendum est tamen quod licite potest petere, quia mulieres non de facili petunt debitum, potius enim debent peti quam petere, ne uideantur auctrices appetentie, ut xxxii. q. ii. Honorantur.(313) jo.
4. TVE DISCRETIONIS Dissimulare: Numquid auctoritate huius iuris, episcopis datur potestas dispensandi in matrimonio? Videtur quod sic, ut supra eodem titulo c.i. lib.i.(314) infra qui matrimon. accus. non possunt Per tuas(315) et supra de cognat. spirit. c.ult., lib.i,(316) et quod episcopus dispenset habes xxxvi. q. ii. Si autem,(317) cum episcopis intelligatur permissa dispensatio, nisi ubi a iure prohibetur eis, ut infra de sent. excommun. Nuper.(318) Econtra uidetur quod soli pape competat dispensatio in matrimonio, ut xxxv. q. vii. De gradibus, in principio,(319) uel eius legato, ut supra eodem, Quod dilectio, lib. ii.(320) Ego credo episcopos posse dispensare in matrimonio, ubi subest causa dispensandi. Quatuor enim sunt que inducunt dispensationem in matrimonio. Reformatio pacis, ut supra de desponsat. impub. Accessit, lib. i.(321) Item numerus annorum et proles suscepta, ut xxxv. q. vii. De gradibus.(322) ff. de ritu. nup. Qui in prouincia.(323) supra qui matrimon. accus. non possunt Consuluit, lib.i.(324) Item iuuentus, ut xxxiii. q. ii. In adholescentia.(325) Quintum est quod inducit dissumulationem, scilicet maius malum, ut supra qui clerici uel uouent. Super et c. Significatum, lib. i.(326) Si autem appelletur hic dissimulatio, idest permissua comparatio, secundum hoc non daretur hic potestas dispensandi, set potius permitteret eos esse in mortali peccato, et de tali dissimulatione loquitur supra de frigid, et malefic. c.i. lib. ii.(327) xxxiii. q. ii. Si quod uerius.(328)uouent. Significatum et c. Super eo,(329) et sic intelligunt quidam quod hic dicitur se enim esset uera dispensatio, non separaretur postea matrimonium sic dissimulatum, ut infra qui matrim. accus. non possunt Per tuas,(330) set ad hoc potest responderi quod aliud iuris est in tacita dispensatione quam in expressa, ut ibi dicam. jo. Commanserunt: Simile supra qui matrimon. accus. non possunt Consuluit. lib.i.(331) infra qui matrimon. accus. non possunt Per tuas.(332) jo.
11. DE IMPOTENTIA COEVNDI
1. FRATERNITATIS Prouidas: Tales enim adhibende sunt ad inspitiendum uentrum mulieris que sunt honeste et perite, ut ff. de uent. inspic. l.i., in principio(333) et supra de probat. Proposuisti, lib.ii.(334) Oculus enim sepe fallitur in talibus, ut xxvii. q.i. Nec aliqua,(335) nec est hic necessarium iuramentum vii propinquorum sicut in frigiditate, ut xxxiii. q. i. Requisisti.(336) jo. Quam poterat: Et quomodo perhibebant testimonium de negatiua contra id supra de causa proprie. c.i. lib. eodem?(337)Solutio. Probari potest negatiua probatio absentiam persone. supra de testibus Ex tenore, lib. eodem,(338) uel rumpendo gradum. supra de testibus Series, lib.ii,(339) et similiter probando presentiam ut tali die nos continue fuimus cum tali, et equitauimus cum eo per totam diem, nec recessit a nobis, uel non interfecit eum quia nec manus nec pedes habebat, et impotens erat se mouere. Hic ergo probatur negatiua reddendo causam quia caret membro. jo. Deerat: Nota deesse dicitur quod inutiliter habetur, sic supra de translat. epis. Inter corporalia, lib, eodem,(340) nec dicitur habere actionem qui habet inutilem uel inanem. ff. de dolo Nam is.(341) ff. quod cuiuscumque uniuer. l.i.(342)vinc. Qui seras: Non dicit medicum uel alium. vinc. Et que alium: Scilicet primum qui non potuit eam cognoscere. laur. Diuinum miraculum: Ex hoc uidetur quod nullum malefitium sit perpetuum impedimentum quia uel per illum potest retolli qui illud fecit, uel aliquibus uerbis uel herbis uel orationibus potest tolli quod quidam concedunt, et dicunt illud capitulum non tenere. xxxiii. q. i. Si per sorciarias,(343) set potest dici quod per diuinum miraculum tollitur, quando tollitur uel per orationes uel per aliquam secretam uim uerborum. corporali periculo: Vbi autem cum graui periculo remoueretur, oportet esse perpetuum impedimentum matrimonii, ut infra eodem capitulo a contrario sensu. Set ubi leui, congenda est illud sustinere. laur. Per errorem: Idest aspectum corporis, ut supra de probat. Proposuisti, lib. ii.(344) xxvii. q.i. Nec aliqua,(345) et sic patet quod sententia a qua non est appellatum, retractatur si detegatur error probabilis, ut infra de purgat. uulgar. Significantibus.(346) ff. de conditionibus sine causa, l.ii.(347) Vt dixi supra de rescript. Consitutus, lib. eodem.(348) Verumtamen in matrimonio illud speciale est quia ibi non transit sententia in rem iudicatam, ut supra de re iudicat. Consanguinei i. lib. ii.(349) Cuius simile: Supra xxxiii. q. i. Requisisti,(350) et innuitur hic et in fine huius capituli quod si prior uir sine incommoditate non posset congnoscere eam, forte quia nimis grossum habuit membrum, quod non sit reddenda primo, alias est ei reddenda. Non obstat supra de testibus Sicut, lib.i.(351) ubi dicitur quod si secundo uiro iam est copulata, non est reddenda primo, licet detegatur falsitas. Set illud exponas, idest, non ita de facili redditur priori sicut si postea non contraxisset cum altero. jo. Remaneat: Quia si ingressa esset monasterium et professa, statim essent soluta uincula matrimonii, et supra de conuer. coniug. Ex publico, lib.i.(352) jo. Fornicario modo: Quia si legitime contraxisset cum altero, illud ei obici non posset, nec pretextu talis fornicationis posset repelli a uiro, ut infra de diuort. Gaudemus,(353) immo uidetur quod non possit ei uir obicere fornicationem. Nullam enim fecit nec intendebat facere iniuriam uiro, quia fornicata fuit tamquam soluta, arg. xv. q.i. Illud.(354)ff. locati Si quis mulierem,(355) nam adulterium non committitur nisi dolo, ut xxxiiii. q. ii. In lectum.(356) ff. de adulter. l. penult.(357) Item si aliqui sunt separati per sententiam ecclesie, et postea alter fornicatur, minorem iniuriam committit, ut xxxii. q. vii. Quemadmodum.(358) Preterea per primam fornicationem adhuc forte non fuit apta uiro priori, set forte uix per millesimam. Ergo solam illam potest ei obicere, quia tunc enim primo leditur ius primi uiri, arg. supra de donat. Apostolice, lib. eodem.(359) Ad hoc dicas quod sicut ex sequenti euentu, apparet retro fuisse matrimonium, ut dicit hic in fine. Sic ex sequenti euentu apparet retro fuisse factam iniuriam uiro priori, simile ff. de captiuis et post. red. In bello § i.(360) et ff. ad Maced. l. i.(361) Set quid si post primum cohitum cum secundo reserate sunt sere a prime uiro, prior uir repetat eam, et dicat se uelle experiri, an adhuc sit apta amplexibus suis? Dico quod est reddenda, et si non inuenerit eam aptam, est secundo uiro reddenda. Et post iterum in secundo coitu repetet eam prior ut experiatur an sit apta, et si non sit apta restituator iterum secundo, et sic in infinitum. jo. Presumi non: Statim per primum et per secundum coitum, set quam cito credit quod sit apta priori uiro, debet secundo negare debitum, alioquin adulteratur. Remanere: Postquam est satis apta priori. Essesolutam: Per hoc quod dixit supra, absque corporali periculo, et est simile supra de frig. et malefic. c.i. lib. ii.(362)Non enim dicitur apta priori uiro, nisi sine diffcultate possit ei commisceri. Nec aliter dicitur esse matrimonium cum primo ut hic patet. jo. Est facile: Quia nescitur quando sit apta primo, et potius hoc perpenditur per experimentiam facti quam aliquo iure possit declarari, ut supra de donat. Apostolice.(363) jo. Ex futuro: Simile ff. de rebus dubiis Quedam.(364) ff. si certum pet. Proinde.(365) ff. ad Maced. l.i.(366) Nec intelligas quod matrimonium retro trahatur ut dixi supra de condit. app. Per tuas, lib. eodem.(367) Set hoc dicit quod in dubio est an sit matrimonium cum primo quia si aliqua efficiatur apta primo, tunc iam est matrimonium cum primo. Nec intelligas quod tunc primo incipit esse matrimonium cum primo cum incipit esse apta, settunc primo decleratur fuisse matrimonium, sic ff. si seruit. uind. Sicut § Set si queritur.(368) ff. de acquir. rerum domin. Adeo § Cum quis, in fine.(369) jo.
12. QVI FILII SINT LEGITIMI
1. PER TUAS Affidauerat: Idest fidem ei dederat ut eam haberat uxorem. t. Appellauit: Eo ipso quod quis naturalem filium nominat filium in extrema uoluntate, intelligitur eum legitimasse, ut C. de naturalibus liberis authen. Item, Si quis,(370) (ck) et hoc uerum est cum alios legitimos non habet, ut in authen. quibus modis natur. effic. legit. § Si uero non habens,(371) et est hic arg. quod ex sola nominatione aliquis acquirit ius, ut xxxii. q. iiii. Dicat.(372) supra de sponsal. Illud, lib. i.(373)instit. de adopt. § ult. (374) ff. de probat. l. ult.(375) Arg. contra ii. q. i. Multi, in fine.(376) xxvii. q. ii. Inuenta.(377) xxiii. q. iiii. Forte.(378) C. de probat. Neque et Non epistulis.(379) jo. Comprobauit: Sic uidetur quod aliquis possit probare se esse filium, et supra de filiis presbyt. Michael, lib. ii.(380) et ff. de liberis et post. Si postumus § ult.(381) Arg. contra ff. de condit. et demon. Lutius Titius.(382) Set qualiter probabit aliquis se filium? Respon. Per confessionem patris et matris, ut supra eodem, Transmisse, lib.i,(383) uel probat ex affectione quam parentes circa eum habuerunt, ut supra de presumpt. Afferte, lib.i,(384) et nota quod licet aliquis possit probare se filium qui non est habitus pro filio, tamen econuerso si aliquis habitus est pro filio, non admittitur uolens probare se non esse filium, ut supra de filiis presbyt. c.ult., lib. i.(385) jo. Denegasse: Nota quod ex eo quod cum secunda contraxit, presumitur confiteri primam non esse uxorem. Quandoque presumitur ex odio recessisse a prima, ut xxxiii. q. i. Requisisti(386) et q.ii. Seculares.(387) Casu dissimili: Nam ibi parentes testabantur contra puerum, hic pro ipso, et licet filio prosit dictum parentum, ut ff. de probat. Etiam.(388) ff. de lib. agnos. l. i. § Iulianus(389) et supra de presumpt. Afferte(390) et C. de rei uxor. act. l. una § Sileat,(391) non tamen nocet ei dictum patris, ut ff. de probat. l.ult.(392) et ff. ad Carbon. l. i. § Si quis et l. Quod labeo.(393) jo.
2. PER VENERABILEM potestatem: Plenam habet potestatem in hoc quia ex quo legitimat aliquem in spiritalibus, per consequens est legitimatus in temporalibus, ut infra sequitur. Tamen per hoc non probatur quod papa habeat iurisdictionem in temporalibus, nam legitimare spectat ad uoluntariam iurisdictionem, ut ff. de offit. proconsul. l. ii.(394) Item quia ad papam nichil spectat de temporalibus, ut supra de appell. Si duobus, lib. i.(395) supra de iudic. Nouit, lib. eodem,(396) nisi in casibus ut notaui supra de foro compet. c.ii. lib. eodem.(397) Ad hoc dic quod papa non habet potestatem legitimandi in temporalibus, set tamen eo ipso quod quis est legitimatus in spiritalibus, intelligitur legitimatus in temporalibus, unde per quandam consequentiam legitimat, set non directe. Sepe enim permittitur per consequentiam quod per se non permittitur per consequentiam quod per se non permittitur, ut iiii. q. iii. Serui.(398)ff. de auctor. tut. l.i.(399) jo. Non naturalibus:Naturales appellantur omnes large, preter adoptiuos et spirituales, ut xxx. q. iii. § i. Quandoque illi tantum qui nascuntur ex liberis concubinis, ut. xxxii. q. iiii. Liberi.(400) jo. Adulterinis: Vt lvi. di. c.ult.(401) jo. Superiorem: Supra xcvi. di. Duo.(402) viiii. q. iii. Cuncta.(403) supra de maior. et obed. Solite, lib. eodem.(404) Requiratur: Suple quam in temporalibus. supra xci. di. Illud.(405) supra xxvi. q. ii. c. i. jo. A patria potestate: Supra liiii. di. Si seruus sciente(406) et in authen. de constit. que dignit. liber. a patria potest. § Palam.(407) jo. Ordinaret: Supra di. liiii. di. Si seruus absente et Ex antiquis.(408)jo. In temporalibus: Eadem ratione cum quo dispensatur in benefitio et in successione. laur. Dispensatum: Hoc intelligas in dispensatione pape. Set si episcopus dispensauit cum aliquo in spiritalibus, non tamen intelligitur dispensatum in successione. jo. Beati Petri: Maxime, ut infra eodem capitulo. Immo contra quia non potest legitimare aliquem quo ad forumseculare ubi non habet temporalem iurisdictionem, nisi princeps hoc ei commiserit, ut infra eodem capitulo § ultimo, nisi mediante ut seruo ordinato. laur. Erit legitimus quo ad actus seculares ut possit esse iudex, testis et huiusmodi. Set quod habeat hereditatem paternam? Non credo. vinc. Temporalibus:Per quandam consequentiam ut supra dixi. Dissimilis: Iste casus illi. t. Per sententiam: Cu standum est, donec probetur iniqua. supra de sent. et re iud. Sicut, lib. eodem.(409) supra de renunt. In presentia, lib. ii.(410) Licet etiam sit iniqua, ut ff. de iustit. et iure l. ult. § i.(411) laur. Temeritate: Supra de diuort. Porro.(412) Non seruatum: Supra de sent. et re iud. Cum illius.(413) ii. q. vi. § Diffinitiua.(414)Si fides: Supra xxxii. q. i. Non in sola.(415) supra xxii. q. ii. Omne.(416) laur. vinc. Viollasset: Idest dissoluisset; quia in nullo casu soluitur matrimonium post carnalem copulam nisi in casibus infra de diuort. Gaudemus.(417) laur. Dubitari: Immo si secundum fuit tolleratum, pendente lite super primo, habendi sunt plane legitimi. supra eodem titulo Cum inter, lib. i.(418) Arg. supra eodem titulo Referente, lib. ii.(419) laur. Recognoscat: De iure tamen sub est Romano imperatori, ut vii. q. i. In apibus,(420) ut dixi supra de elect. Venerabilem.(421) Subiecit: Sicut papa se potest subicere imperatori, ut ii. q. vii. Nos si,(422) et est simile ff. de iurisdict. om. iud. Est receptum.(423)Tamquam pater: Nota quod facit aliquis quasi rex, non quasi pater, sic supra de elect. Quod sicut, in fine.(424) xxiii. q. iiii. Si ecclesia, in fine.(425) ff. quod cuiusque uniuer. Item eorum Responsione i,(426) et ita rex erit iudex et actor proprii facti. Sic aliquis apud se potest emancipari uel in adoptionem dari, ut ff. de adopt. Si consul,(427) et licet hoc forte rex possit facere, melius tamen facit si abstineat se a talibus, ut ff. offit. procon. Nec quicquam,(428) ne uideatur prestare auctoritatem sua facto, ut supra de instit. c. ult., lib. eodem.(429) supra de iure patron. c. i. lib. eodem.(430) Regi gratiam: Quia non potuit ei legitimare filium suum, licet posset alienum, uel quia licet potest eum legitimare ut subditum, ut scilicet succederet alii, non tamen ut sibi. viii. q. i. In scriptis,(431) ut supra de iure patron. c.i. lib. eodem.(432) Certis: Scilicet cum requiratur, et hoc probatur auctoritate Deutronomii, cum scilicet uariatum est inter iudices. Causis: Supra de foro compet. Licet.(433) Vsupare: Immo licet ex certis causis, non ideo ordinarius est quo ad temporalia, arg. supra de offit. ordin. Pastoralis § Ex parte.(434) laur. Lex secunda: Interpretatur enim noua lex Criminale: Scilicet, de ecclesiasticis. Ciuile:Seculare. Mori: Supra xi. q. iii. Absit.(435) Mortuus: Supra xi. q. iii. Nichil.(436) supra xxiiii. q. iii. Corriantur.(437) Consueuit: Ipsa ecclesia Manceres: Hoc expositum est supra de renun. Nisi.(438)Promoueri: Supra lvi. di. c.i. Negantibus ipsis: Quod uerum est si sunt nati de adulterio uel incestu, ut C. de natural. lib. authen. Licet.(439) Liberior: Scilicet donec sciatur an talis iurisdictio ad ipsum spectet.
3. EX TENORE Postularet: Tamquam tutrix, arg. C. quando mulier tut offit. fung. l.ii. et authen. Matri.(440) Illegitimi reputari: Ex hoc patet quod sufficit bona fides alterius partis ad hoc ut filius dicatur legitimus, immo etiam si uterque parentum malam fidem habet, scilicet quod lis est mota super matrimonio, tamen filii postea nati legitimi erunt, ut supra eodem Cum inter, lib. i.(441) Dixit tamen Huguccio et Laurentius quod si alter parentum scit impedimentum matrimonii, quod quantam ad scientem sunt illegitimi, quantam ad ignorantem legitimi, ut xxxii. q. ii. Solet.(442) C. soluto matrimon. Si ignorans.(443) C. de incest. nupt. Qui contra.(444) ff. de tribut. l. iii.(445) Monstruosum enim esset quod aliquis esset partim legitimus, partim illegitimus, sicut quod aliquis esset partim liber, partim seruus, ut. ff. de liberali causa Duobus,(446) set si ambo parentes sciunt impedimentum, filii talium non sunt legitimi, licet ecclesia tollerauerit tale matrimonium. Vel etiam si neuter scit impedimentum, et ecclesia tollerauit matrimonium, filii non sunt legitimi, nisi denuntiatio facta fuerit coram ecclesia, ut dicit constitutio Cum inhibitio.(447) Set numquid idem est si aliquis credebatur liber cum esset seruus, ut filius eius propter opinionem ecclesie iudicetur liber et legitimus quo ad ordines? Non, ut C. solut. matrimon. l.iii.(448) Arg. contra ff. solut. matrimon. Si cum dotem § ult.(449)
4. GAVDEMVS Coniunctionibus: Paganorum siue Iudeorum. supra de consang. et. affin. c.i.(450)supra de conuer. infid. Interrogatum, lib. ii.(451) secundum opinionem: Que non legitimat, set prestat occasionem legitimandi, sic supra eodem titulo c. proximo et c. Per uenerabilem.(452) ff. de ritu nupt. Qui in prouintia.(453) Set nonne est ubi uerum matrimonium, ut xxvi. di. Deinde?(454) Solutio. Istud capitulum decisum est ab eo quod est infra de diuort. Gaudemus,(455)
ante uersiculum `Qui uero etc.,' ibi precedit sermo de coniunctis cum secundo post diuortium factum, repudiatis adhuc uiuentibus cum quibus non est uerum matrimonium. vinc.
13. QVI MATRIMONIVM ACCVSARE VEL CONTRA
ILLVD TESTIFICARE POSSVNT
1 (2). PER TVAS
Gradu
probauit: Admissus de facto cum repelli potuit ab accusando opposita
temporis exceptione. decretalem: Supra eodem, Consuluit, lib. i.(456)
Simile dicit lex ff. de ritu nup. Qui in prouincia.(457)
antiquis
canonibus: supra xxxv. q. viii. De gradibus.(458)
perlegi facientes: alias non posset intelligi ut xcvi Bene.(459)
ff. de transact. De hiis controuersiis.(460)
accusatio
est admissa: Ex hoc loco surgunt diuerse dubitationes.
Primo queritur an exceptio de diuturnitate temporis sit dilatoria uel peremptoria?
Si dilatoria ergo ante litem constestatam esset obicienda, ut supra de
re iudic. Inter,(461)set hec
proponitur post litem constestatam ut patet hic. Si est peremptoria ergo
quolibet tempore ante sententiam potest obici, ut supra de testibus c.
ii.(462) iii. q.vi. Exceptio,(463)
set hec non potest obici post publicationem testium ut hic patet. Ad hoc
dic quod hec exceptio non est pure dilatoria, nec pure peremptoria, set
est media. Vel dic quod est peremptoria quantum ad processum iudicis, set
non perimit actionem aduiersarii. Nec est dicendum quod hic prescribitur
contra matrimonium, set contra accusationem matrimonii. Similis prescriptio
est C. de inoffic. testi. Contra.(464)
ff. de minor. Intra.(465) supra
de appell. Ex ratione.(466)
Secundo queritur an exceptio temporis possit obici in omni matrimonio et
in omni causa spiritali? Videtur quod sic ut supra de prescript. Significauit,
lib. ii.(467) supra de iure
patron. Cura, lib.i.(468) Arg.
contra xxxiii. q.v. Quod deo.(469)
supra de regula Sicut, lib. eodem.(470)
supra de cognat. spirit. Laudabilem, lib.ii.(471)
Ad hoc dic quod exceptio temporis locum habet in hiis casibus in quibus
consueuit ecclesia dispensare, alias non, ut xxxiiii. q. ii. Si uirgo.(472)
Set numquid in actione criminis locum habet exceptio temporis? Huguccio
dicit quod nulla exceptio locum habet, arg. lxxxi. di. Quicumque.(473)
xxiiii. q. iii. Ecce,(474)
quod non credo, cum tantum crimen paricidii excipiatur quod perpetuo potest
obici, ut ff. ad legem Pom. de paricid. l. ult.(475)
Set numquid hic iudex ex suo offitio potest cognoscere, licet accusator
repellatur exceptione? Videtur quod sic, ut supra de appell. Constitutus,
in fine, lib. eodem.(476) Set
non est ita, quia presumi debet propter diuturnitatem temporis pro matrimonio.
Set quid si infamia crebescit ex tali matrimonio, ita quod clamor peruenit
ad episcopum, nonne descendit episcopus ad inquirendum, etiam licet accusator
non habeat ius agendi, ut infra de accus. Veniens?(477)
Respon. Magis presumere debet episcopus pro diuturnitate temporis quam
pro fama, ut supra de presump. Cum in iuuentute(478)
ii. qi. i. Inprimis, in fine,(479)
unde non descendet ad inquirendum. Item queritur etiam utrum hec dissimulatio
sit uera dispensatio, an tantum permissiua comparatio? Si est permissiua
comparatio, secundum hoc datur ex diuturnitate temporis occasio peccandi,
ut dixi supra de consang. et affinit. c.ult., lib. eodem.(480)
Si est autem uera dispensatio, ergo siue admissus sit accusator siue non,
ecclesia dispensabit. Item nec deberet admittere accusatorem ex quo propter
cursum temporis dispensauerit, ut supra de filiis presbyt. c. penult.,
lib. i.(481) Item qualiter
dispensabit iudex cum nescit an sit impedimentum matrimonii? Respon. In
hoc dicitur dispensare quod non admittit accusatorem, uel dic quod uere
dispensat episcopus in tali matrimonio, ut dixi supra de consang. c. ult.(482)
Vel dic quod post expressam dispensationem admittitur accusator, set non
post tacitam. Set quid si uir et mulier nolunt excipere, numquid iudex
tenetur excipere? Respon. Iudex potest excipere si constat ei de tempore;
secundum hoc sequitur quod iudex cum inuitis potest dispensare. Item ex
hoc sequitur quod iudex cum inuitis potest dispensare. Item ex hoc sequitur
quod iudex compellitur dispensare quia compellitur admittere exceptionem,
et si admittat exceptionem dispensat, ergo cogitur dispensare. Vel dic
quod ecclesia non cogitur admittere exceptionem, nisi uelit dispensare
propter diuturnitatem temporis. Item quid si unus coniugum uult excipere,
et alter non? Hic prohibentis, idest excipientis iure communi conditio
potior est. Set quid si ambo nolunt simul manere, numquid cogentur inuiti
consentire ab ecclesia dispensare uolente, cum matrimonium non possit esse
nisi consensu utriusque, et prior consensus nullus fuit? Hodie nullo cursu
temporis obstante potest accusari matrimonium, ut in constitutione Innocentii
Non debet.(483)
quodammodo
dispensando: Sic patet quis solo facto dispensat, ut dixi supra de
restit. spol. Litteras, lib. eodem.(484)
Item habes hic quod aliquis ignorans dispensat, simile supra de filiis presbyt. Veniens, lib.i.(485)
ueteres
canones: ff. de iudic. De qua re.(486)
terminare:
per diuortium secundum canones antiquos, supra xxxv. q. viii. De gradibus.(487)
laur.
2 (3). SIGNIFICANTE malitiis: ff. de arbit. Ita demum.(488) infra de sent excomm. Sicut nobis.(489) ff. de rei uind. In fundo.(490) Quandoque tamen auditur qui non facit nisi ut noceat, C. de natur. lib. authen. Licet,(491) sicut et prior penitentia facta non prodest, et tamen aufert sequentis usum, de pen di.iii. In salicibus.(492) laur.
14. DE DIVORTIS
1. QVANTO TE Distinguimus: Eandem distinctionem ponit Gratianus, xxviii. q. ii. § Hic distinguendam,(493) licet Celestinus deceptus aliter distinxit, supra de conuer. infid. Laudabilem, lib.ii.(494)Ait apostolus: Supra xxviii. q. i. Si infidelis.(495) Et canonem: Supra xxviii. q. i. Iam nunc.(496) qui relinquitur: Et nichilominus circa eum qui relinquid, quia non potest dividere matrimonium. Set ideo potius dicitur di eo qui relinquitur quia ille solus contrahit sine peccato, aliter autem qui relinquid, peccat, et intelligo quod non soluitur per ecclesiam, set per contumeliam creatoris, et statim soluitur quam cito non uult cohabitare, et peruenit ad noticiam alterius. Debet tamen adhibere testes de hoc, ne impediatur postea contrahere. Si autem reconcilietur, nouum matrimonium est. Verumtamen non est bigamus quia non diuisit carnem suam in duas. Quidam tamen dicunt contra, quod non soluitur matrimonium nisi sequator aliquid ut pote secunde nuptie uel ingressus religionis. vinc. Et hoc concedo quod in hoc casu, ipso iure soluitur uinculum matrimonii non per sententiam ecclesie ut dicunt quidam. Verumtamen si alter infidelium reuertens ad fidem, petit cohabitare isti, licet ipso iure solutum est matrimonium, tamen restituetur ei, ut infra c. proximo, et hoc fauore fidei ut ibi dicam. Set si alter fidelium labitur in heresim, tunc iuditio ecclesie interueniet separatio. Alias hereticus quandoque reuersus repetit fidelem, ut supra de diuort. De illa, lib. i.(497) maior appareat: Magis enim delinqunt fideles apostatando quam infideles, ut xxxii. q. iiii. In eo.(498) Est ratum: Supra xxviii. q. i. § Item illud.(499) Semel admissum: Idest receptum Sine culpa: Vt xvi. q. vii. Inuentum.(500) supra de constit. Que, lib. eodem.(501) Multis casibus: Vt pone per exempla supra de eccles. edif. Ad audentiam, lib. ii.(502) xiiii. q. vi. Comperimus.(503) liiii. di. Frequens.(504) xxii. di. Renouantes.(505) xxiiii. di. Si cuius.(506) xvi. q. vii. Decernimus.(507) lxx. di. Neminem.(508) xviii. q. ii. Diffinimus.(509) supra de cler. egrot. Tua, lib. ii.(510) Illa soluitur: In hoc intelligo solutam quia contumelia creatoris non soluit ius matrimonii quando alter fidelium conuertitur ad fidem, ut supra dixit, et ideo secundo cogitur redire, quod intellige nisi uir uelit excipere de fornicatione spiritali. Set certe credo quod nec ratione talis fornicationis possit eam repellere, si ipsa parata est corrigi, arg. xxxii. q. viii. Non solum.(511) supra de iureiur. Quemadmodum,(512) et hoc fauore fidei. Licet secus sit in fornicatione corporali, nam etiam uideo quod ubi contumelia creatoris ipso iure soluit ius matrimonii. Si alter qui remansit in infidelitate conuertitur re adhuc integra, cogitur alter reuerti ad conuersam, ut infra c. proximo, in fine. Si autem esset incorrigibilis, ita quod sententia diuortii lata esset, tunc non cogeretur redire ad eam, ut supra eodem, De illa, lib. i.(513)
2. GAVDEMVS Datum optimum: Supra i. q. ii. Quam pio.(514) In secundo: Non prohibito, quia secundus gradus erat prohibitus, set non omnis. Iste enim persone erant prohibite in lege: Mater, nouerca, soror, neptis, amica matertera, uxor patrui, nurus, et uxor fratris, filia priuigni uel priuigne, priuigna soror. vinc. infideles exsistat: supra xxvi. di. Deinde.(515) constitutionibus canonicis: Que non artant nisi eos qui sunt ecclesiastice iurisdictionis, arg. supra de sent. excom. A nobis, lib. ii,(516) et dic directe, secus inderecte. infra de iudeis c.i.(517) et infra de usur. Post miserabilem.(518) vinc. quid enim: Supra ii. q.i. Multi.(519) licite remanere: Supra de consang. et affin. c.i. lib. eodem.(520) supra de conuer. infid. Interrogatum, lib. ii.(521) Dimmittantur: Supra xxvi di Deinde.(522) Et quoniam: Ad istam questionem non dat expressum responsum. Dat tamen tacite ut prima sit uxor si in eam legitime consensit, et intendat cum ea contrahere. Tam patriarche: Vt patet per sequentia. supra xxxii. q. iiii. Obiciuntur.(523) Post inuentis: Supra xxxii. q. iiii. Dixit.(524)Gaudebunt: Allegando, dicit hoc. Vna costa: Supra de spon. impub. c.i. lib.i.(525) Duo in carne una:Hic singularis numerus ponitur ad exclusionem pluralis, arg. contra xxxi. q. i. Deus. Quomodo.(526)Quandoque ponitur ad exclusionem minoris numeri, non maioris, ut cum dicitur non stet unus contra alium. Set in ore duorum uel trium stet omne uerbum, ut supra de foro compet. Licet, in fine, lib. ii.(527) Et quandoque plurale sumitur singulariter, et etiam quandoque econuerso, ut ff. de uerb. sig. Non est.(528) ff. de rebus dubiis Quotiens.(529) ff. de testa tu. Si quis ita.(530) ff. de orig. iuris l.ii. § Exactis.(531) In scripturis: Supra xxxi. q. i. Quomodo(532) et xxxii. q. i. Nuptie. Plures insimul:Set quid si aliquis consensit in plures, et unam ex illis postea cognouit, numquid est matrimonium cum illa? Videtur quod sic, quia qualiscumque consensus sufficit, si sequator carnalis copula, ut supra de sponsal. De illis, lib. i.(533) -(534) supra de condit. appos. Per tuas,(535) uel dic quod mutuo se impediunt, ut ff. de usu fruct. Quotiens.(536) Item quid si sola ex illis erat apta ad contrahendum, numquid tenebit matrimonium cum illa? Arg. quod sic C. de testa. Hac consultissima § Ex inperfecto.(537) Arg. contra supra de offit. deleg. Cum super, lib. eodem,(538) nam contractus talis est contra matrimonii substantiam intendit enim ei non seruare fidem, quod est contra substantiam matrimonii, ut xxvii. q. ii. Omne.(539) Vxores: C. de incest. nupt. l.ii,(540) nec duas sponsas. C. de donat. Ea que,(541) nec in matrimonio rustici parcitur. C. de interdict. matrimon. inter pup. et tut. l. i.(542) laur. Diuina reuelatione: Non ergo sunt sufficientes excusationes quas habes supra xxxii. q. iiii. Dixit Sara.(543) laur. a mendacio: Supra xxxii. q. iiii. Obiciuntur.(544) a mendacio:(bis) supra xxii. q. ii. Item opponitur.(545) Israelite: Supra xiiii. q. v. Dixit dominus.(546) Samson: Supra xxiii. q. v. Si non licet.(547) jo. Pluralitatem: Hic innuit solutionem questionis superioris mote quasi dicat tantum cum prima erit matrimonium. vinc. In euangelio: Dicendo uxorem excepta causa fornicationis non esse dimittendam. laur. Constaret restitutio: Inde petentem restitutionem non exaudiri, licet constet de iniusta spoliatione. Similiter et in alio casu supra eodem titulo Significasti.(548) Item alius casus ubi excipitur de spoliatione, supra de ordin. cog. Cum dilectus.(549) Item non erit restitutio ubi, scilicet, uiri seutia formidatur. xxxiii. q. ii. Siue.(550) Item quo ad carnis commercium, non sit restitutio cum in continenti probatur consanguinitas. supra de restit. spol. Litteras, in fine.(551) laur. Compellatur: Ex hoc uidetur quod contumelia creatoris non soluit ipso iure ius matrimonii, alias si absolutus esset uir conuersus a lege mulieris adhuc remanentis in infidelitate, quare cogeretur recipere eam? Ad hoc dico quod ipso iure est absolutum matrimonium, et expone quod hic dicit, `Antequam, propter predictas causas etc.,' idest antequam aliqua predictarum causarum interuenerit, propter quam licite contrahitur matrimonium. Vel dic quod licet matrimonium prius sit sublatum, tamen restituitur quasi iure postliminii. xxxiiii. q. i. Cum per bellicam,(552) sicut heretico reuerso restituuntur bona, ut infra de heret. Vergentis, in fine.(553) C. de heretic. Idem § De Nestorianis.(554) Alii autem dicunt non solui matrimonium, set ius matrimonii, idest seruitutem petendi debitum, ut supra eodem capitulo proximo. Dimissor poterit: Quia intelligitur contraxisse que auctoritate legis contraxit, ut supra de impot. coehund. Fraternitatis.(555) xxiii. q. iiii. Qui peccat.(556) ff. de acquir. pos. Iuste.(557) Set quero quare possit obicere fornicationem ante baptisma factam, cum non tantum peccatum, set etiam sequela peccati deleatur in baptismo, ut xxvi. Deinde(558) et xxxii. q. i. Quod autem?(559) Cum dona baptismi sint sine omni luctu, ut de con. di. iiii. Sine,(560) et etiam infamia et irregularitas tollitur, si quis ante baptismum mille occidisset homines, et li di. Si quis post.(561) l. di. Quia te.(562) Contra xxvi di. Vna.(563) Cam ea que ante baptismum facta sunt pro non factis habeantur, ut de con. di. iiii. c. ii. Ad hoc dico quod ideo non tollitur illud crimen ex toto, quia illud crimen non tam uxorem quam etiam uirum maculat, ut xxxii. q. i. In coniugio.(564) Vel dic quod licet tollatur crimen, non tamen exceptio competens ex crimine, ut xxxiii. q. ii. Ammonere.(565) Iniquim enim esset quod baptismus tolleret benefitium alicui competens, sic uides in simili quod per libertatem tollitur delictum quod quis in se commisit, set delictum quod in alio commisit non tollitur, ut ff. de hiis qui not. infam. l. penult. et l. Atletas § Pomponius,(566)uel expone nisi alias, idest alio tempore, scilicet post baptismum esset fornicata. jo.
3. DEVS QVI indistincte: Set hoc male, quia ibi tantum fuit concessum ubi semen fratris non relinquitur, ut supra viii q. i. Olim.(567) Concedimus: Supra de conuer. infid. Interrogatum, lib. ii.(568)supra de consang. et affin. De infidelibus, lib. eodem.(569) vinc. Fratrum utantur: Vt viii. q. i. Olim.(570)Non tamen uiuente fratre, frater eius poterat cum ea contrahere. xxvi. di. § Ioannes.(571) vinc. Gregorii pape: xxxv. q. iii. Quedam lex.(572) Set crimina: Supra xxvi. di. Vna tantum, Deinde.(573)
15. DE DOTE AMITTENDA VEL POST DIVORTIVM RESTITVENDA
1. ETSI NECESSE Etsi necesse: Hoc bene traditur ff. de condit. sine causa Auunculo,(574) casu illius mulieris. t. In dotem: Idest donationem propter nuptias. infra c. proximo, in fine. Si eam: Sub tali forma prohibetur contrahi matrimonium, ut ff. de uerb. oblig. Si stipulatio facta fuerit(575) et C. de inutil. stip. Libera.(576) nec dos: immo nec dos est. ff. de ritu nupt. Inceste.(577) laur. In penam: Arg. xvi. q. i. Legi,(578) et nemo ex improbitate consequitur accusationem. ff. de furt. Itaque.(579) laur. restitui uolumus: Ex hoc uidetur quod si consanquineus ducit consanguineam in uxorem, et dederit dotem ei, quod soluto matrimonio, licite repetit quod dedit nomine dotis. ff. de condit. sine causa Auunculo.(580) ff. de ritu nupt Prefectus,(581) set contra ff. de donat. inter uirum et uxorem Cum hic status § ult.(582) et instit. de nupt. § Si aduersus, (583) ubi dicitur quod ad fiscum illud deuoluitur. Ad hoc dicunt quidam, si ignorabant se esse consanguineos, tunc repetitur, alias non, ut C. solut. matrimon. Si ignorans.(584) C. de incest. nupt. Qui contra,(585) set eis patenter obuiat hoc exemplum quia hic sciebant se esse consanquineos nec hoc poterant ignorare, ut C. de liberal. causa Si filium.(586) Vel dic quod si aliqui sciunt se esse consanguineos, set credunt quod liceat sibi contrahere ad inuicem, quod tunc competit repetitio dotis, ut ff. de adult. Si adulterium § Stuprum et § Fratres et § Idem pollioni,(587) et in eo casu potest intelligi quod hic dicit. Si autem sciuerint se non posse contrahere, tunc non competit eis repititio. Set id quod dederunt fisco aplicetur, ut C. de incest. nupt. authen. Incestas.(588) Succedit: Supra de filiis presbyt. Quoniam, lib. ii.(589) C. de incest. nupt. authen. Ex complexu.(590) laur. Discedere: Contra hanc tamen non potest agere rerum amotarum. ff. de rerum. amot. Si concubina.(591) laur.
2. NVPER A NOBIS uixerit: supra x. q.ii. Si yconomus,(592) C. de usu et habit. Si patri.(593) terciam: Idem esset si totam. In dotem: Idest donationem propter nuptias. Concessit: Idest idem est in qualibet alia alienatione. vinc. Quandam partem: Ecce casus in quo licet feudum alienare, scilicet in dotem, dumtamen solummodo in uita eius alienatis ualeat ut hic. Alias qui alienat domino inconsulto feudum ammittit. supra de feudis c. ii.(594) et dixi supra de constit. c. ii. lib. eodem.(595) Regulariter nullus: Supra i. q.i. c.i. et q.vii. Daibertum.(596) ff. de regul. iuris Nemo plus.(597) ff. de acquir. rer. dom. Traditio.(598) Arg. contra ff. de usu fruct. Quod nostrum non est.(599) ff. de acquir. rer. dom. Non est nouum.(600) supra de elect. c.i. lib. ii.(601) Fauorabilem: Supra lxxxviii. Episcopi.(602) C. quando imperat. inter pup et tut. l. i.(603) supra de foro compet. c. ii. lib. eodem.(604) C. de donat. ante nupt. l. i.(605)
3. PER VESTRAS NOBIS Conuenire: Idest alioquin eum, scilicet sectando. Quam idem: Summam peccunie. Ad inopiam: Et uidebatur bona illa interlocutoria quia ex quo maritus concedebat labi facultatibus, uel re sua male uti, cogendus erat dotem restituere. C. de iure dot. Vbi.(606) in authen. de equali dot. § ult. coll. vii,(607) immo et sequestrenda est cum presumitur uir eam dissipaturus. ff. de solut. matrimon. Si cum dotem,(608) si ergo tenetur eam reddere, ergo non tenetur eam repetere. supra de iure iur. Quemadmodum.(609) Set certe hoc non procedit ut hic dicitur cum et corpus suum uxor ei commisit, multo fortius et dotem. C. de pact. conuent. Hac lege,(610) immo etiam cum tenetur uxor uirum egentem de dote alere. ff. de dot. Mutus § Manente.(611) Non obstant premissa, quia locum habent cum ipse uir non paupertate set dilapidatione suspectus est. laur. Modicum: C. de pact. conuent. Hac lege.(612) Sic et minus est suspectus tutor in re modica. ff. de legit. tut. Legitimos.(613) Cautionem: Lex tamen prohibet fideiussorem dari pro dote ut salua sit, ut C. ne fideius. dot. dentur. l. i. et ii.(614) set preualet hec decretalis. Mercatori: Si appareat manifeste maritum dissipatorem, ut ff. soluto matrim. Si cum dotem § Si uero dotem.(615) vinc. Honera: ff.d iure dot. Si is qui Stichum § Ibi dos.(616)
16. DE SECVNDIS NVPTIIS
1. CVM SECVNDVM Cui uult tantum: vii. q. i. Sicut.(617) Infamie: Quam lex infligit ne turbaretur sanguis et de prole dubitaretur. C. de repud. Consensu § Si uero.(618) Iacturam: Nota quod non solum canon mulierem liberat ab infamia, set etiam ab omni pena quam exprimit lex. C. de secund. nupt. l. i,(619) nec dicimus etiam ipsam hodie infamem esse in ciuili foro, ut supra qui filii sint legit. Per uenerabilem, lib. eodem(620) et ii. q. iii. § Hinc colligitur.(621) Anni: Supra de secund. nupt. Super illa.(622)ff. de hiis qui not. infam. l.i. et l. Liberorum.(623)
18. Dig. 39.2.13.15 and 39.2.15 (ck)
20. 1 Comp. 4.1.4 (X 4.1.5 and 4.5.3)
23. 3 Comp. 2.15.11 (X 2.24.25)
27. 3 Comp. 2.1.5.1 (X 2.24.16)
31. 1 Comp. 3.28.6(X 3.32.6.).
40. 1 Comp. 4.11.1 and 2(X 4.11.1 and 2).
41. 1 Comp. 4.1.4(X 4.1.5 and 4.5.3).
44. 1 Comp. 4.1.4(X 4.1.5 and 4.5.3).
51. 1 Comp. 4.2.1(X --- = C.27 q.2 c.18).
73. 3 Comp. 3.24.1(X 3.31.15).
82. 1 Comp. 4.1.4(X 4.1.5 and 4.5.3).
87. 4 Comp. 2.7.6(X 2.20.47)[4 Lat . c.52].
93. Authen. 4.1.10(Nov. 22.10). (ck)
100. 3 Comp. 2.12.11(X 2.20.38).
101. 3 Comp. 2.16.3(X 2.25.4 and 1.29.28 and 2.1.14).
102. 1 Comp. 4.17.1(X 4.18.3).
103. 1 Comp. 4.1.20(X 4.1.18).
105. 1 Comp. 4.1.14(X 2.23.11).
107. 1 Comp. 4.1.7 and 9(X 4.2.5 and 7).
108. 1 Comp. 5.20.1(X 5.23.1).
112. 1 Comp. 4.2.13(X 4.2.10).
120. 3 Comp. 3.18.6(X 3.24.9).
127. 3 Comp. 2.6.4(X 2.13.14).
128. 1 Comp. 3.28.3(X 3.32.3).
129. 1 Comp. 4.2.6,9,11(X 4.2.5,7, ---).
134. 3 Comp. 1.18.6(X 1.29.27).
139. 1 Comp. 3.33.30(X 3.38.24).
142. 1 Comp. 4.11.3(X 4.11.3).
147. 1 Comp. 1.6.17(X 1.6.32).
150. 3 Comp. 2.17.3(X 2.26.13).
151. 1 Comp. 4.1.14(X 2.23.11).
152. 3 Comp. 1.6.17(X 1.6.32).
154. 3 Comp. 3.34.1(X 3.42.3).
161. 1 Comp. 4.1.4(X 4.1.5 and 4.5.3).
164. 3 Comp. 2.19.12(X 2.28.54).
165. 1 Comp. 1.31.1(X 1.40.1).
172. 3 Comp. 4.11.1(X 4.15.6).
174. 1 Comp. 4.18.6(X 4.17.6).
176. 3 Comp. 4.11.1(X 4.15.6).
179. 1 Comp. 2.13.15(X 2.20.15).
190. 3 Comp. 3.20.1(X 3.27.3).
194. 3 Comp. 3.25.1(X 3.32.14).
201. 3 Comp. 1.23.3(X 1.40.6).
227. 1 Comp. 4.2.5 and 6(X 4.2.4 and 5).
236. 3 Comp. 3.34.1(X 3.42.3).
240. 1 Comp. 4.2.5(X 4.2.4) and 6(X 4.2.5).
244. Authen. 4.1.10(Nov. 22.10). (ck)
245. Authen. 6.6.3(Nov. 78.3) (ck)
249. 1 Comp. 5.13.6(X 5.16.5).
251. 1 Comp. 4.1.20.(X 4.1.18).
252. 1 Comp. 4.11.1(X 4.11.1).
256. 3 Comp. 1.22.2(X 1.38.5).
257. 3 Comp. 4.2.1(X 4.12.13).
258. 1 Comp. 4.20.4(X 4.19.4).
268. 3 Comp. 1.23.2(X 1.40.5).
270. Dig. 38.10(11).4.8 and 10. (ck)
274. 1 Comp. 4.13.3.(X 4.13.2).
279. 1 Comp. 4.13.3(X 4.13.2).
288. 1 Comp. 4.13.3(X 4.13.2).
289. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
290. 3 Comp. 5.21.17(X 5.39.44).
293. 1 Comp. 1.23.6(X 1.31.2).
294. 1 Comp. 1.6.4,5(X 1.11.5,4).
298. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19. 8).
299. 3 Comp. 4.14.2 and 1(X 4.19.8 and 7).
302. 3 Comp. 4.12.4(X 4.17.15).
312. 3 Comp. 5.21.17(X 5.39.44).
316. 1 Comp. 4.11.3(X 4.11.3).
318. 3 Comp. 5.21.3(X 5.39.29).
329. 1 Comp. 4.6.3 and 5(X--- and ---).
334. 2 Comp. 2.10.2(X 2.19.4).
338. 3 Comp. 2.12.8(X 2.20.35).
339. 2 Comp. 2.12.3(X 2.20.26).
340. 3 Comp. 1.5.2(X 1.7.2).
344. 2 Comp. 2.10.2(X 2.19.4).
346. 3 Comp. 5.18.1(X 5.35.2).
349. 2 Comp. 2.18.6(X 2.27.11).
351. 1 Comp. 2.13.7(X 2.20.9).
352. 1 Comp. 3.28.7(X 3.32.7).
353. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
359. 3 Comp. 3.18.6(X 3.24.9).
363. 3 Comp. 3.18.6(X 3.24.9).
370. Cod. 5.27.11(Nov. 74.2) and 5.27.11(Nov. 117.2).
371. Authen. 6.1.1(Nov. 74.1) (ck)
373. 1 Comp. 4.1.14(X 2.23.11).
380. 2 Comp. 1.9.4(X 1.17.13).
383. 1 Comp. 4.18.3(X 4.17.3).
384. 1 Comp. 2.16.2(X 2.23.2).
385. 1 Comp. 1.9.12(X 1.17.10).
390. 1 Comp. 2.16.2(X 2.23.2).
393. Dig. 37.10.1.10 and 37.10.9 (ck)
395. 1 Comp. 2.20.7(X 2.28.7).
404. 1 Comp. 1.21.2(X 1.33.6).
407. Authen. 6.9.3(X Nov . 81.3) (ck)
409. 3 Comp. 2.18.6(X 2.27.16).
412. 1 Comp. 4.20.3(X 4.19.3).
417. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
418. 1 Comp. 4.18.2(X 4.17.2).
419. 2 Comp. 4.11.1(X 4.17.10).
421. 3 Comp. 1.6.19(X 1.6.34).
424. 3 Comp. 1.6.13(X 1.6.28).
430. 3 Comp. 3.30.1(X 3.38.26).
432. 3 Comp. 3.30.1(X 3.38.26).
434. 3 Comp. 1.18.7(X 1.29.28).
439. Cod. 5.27.8(Nov. 89.12 and 15) (ck)
440. Cod. 5.35.2(Nov. 118.5) (ck)
441. 1 Comp. 4.18.2(X 4.17.2).
447. 4 Lat. c.51 [4 Comp. 4.2.1(X 4.3.3).
450. 3 Comp. 4.10.1(X 4.14.14).
455. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
461. 3 Comp. 2.18.10(X 2.27.20).
462. 3 Comp. 2.12.2(X 2.20.29).
466. 1 Comp. 2.20.8(X 2.28.8).
468. 1 Comp. 3.33.13(X 3.38.11).
470. 3 Comp. 3.24.1(X 3.31.15).
476. 3 Comp. 2.19.3(X 2.28.45).
478. 3 Comp. 2.14.2(X 2.23.15).
481. 1 Comp. 1.9.11(X 1.17.9).
483. 4 Lat . c.50 [4 Comp. 4.5.3(X 4.14.8)].
484. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
489. 3 Comp. 5.21.13(X 5.39.39).
491. Cod. 5.27.8(Nov. 89.12 and 15) (ck)
494. 2 Comp. 3.20.2(X 3.33.1).
497. 1 Comp. 4.20.5(X 4.19.6).
502. 2 Comp. 3.26.4(X 3.48.5).
512. 3 Comp. 2.15.11(X 2.24.25).
513. 1 Comp. 4.20.5(X 4.19.6).
516. 2 Comp. 5.18.10(X 5.39.21).
518. 3 Comp. 5.10.2(X 5.19.12).
520. 3 Comp. 4.10.1(X 4.14.4).
525. 1 Comp. 4.2.1(=C.27 q.2 c.18).
527. 2 Comp. 2.2.1(X 2.20.23).
534. 1 Comp. 4.1.4(X 4.1.5 and 4.5.3).
538. 3 Comp. 1.18.2(X 1.29.23).
548. 1 Comp. 4.20.4(X 4.19.4).
551. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
554. Cod. 1.5.9(Nov. 115.3.14). (ck)
555. 3 Comp. 4.11.1(X 4.15.6).
566. Dig. 3.2.24 and 3.2.4.3 (ck)
569. 3 Comp. 4.10.1(X 4.14.4).
587. Dig. 48.5.39(38).1 and 4 and 6
588. Cod. 5.5.6(Nov. 8.15). (ck)
590. Cod. 5.5.6(Nov. 12.1) (ck)
594. 3 Comp. 3.16.2(X 3.20.2).
607. Authen. 7.5 ep. post 1.2. (ck)
609. 3 Comp. 2.15.11(X 2.24.25).
620. 3 Comp. 4.12.2(X 4.17.13).
622. 1 Comp. 4.22.2(X 4.21.4).
623. Dig. 3.2.1 and 3.2.11.