17. DE PVRGATIONE CANONICA
1. INTER SOLLICITVDINES illa: sollicitudo. habentes: supra de heretic. Vergentis.(1) qui aquam: idest sententias eroneas. t. uino: idest, uero intellectui. t. Babilonis: idest confusionis, ad quam tendunt. in flore: idest nisi conculcentur et destruantur a principio, inficient multos, ut xxiiii. q. iii. Resecande sunt.(2) t. argenteis: eloquentia, scilicet, quia sicut per aurum sapientia ita per argentum eloquentia designatur, ut xxxvii. di. § Hinc etiam.(3) laur. cum Achor: Qui surripuit de anathemate Iericho pallium coccineum et cc sidos argenti et regulam auream, l sidorum, ut traditur in ystoria i. q.iiii. § Item peccato.(4) tales ab officio: Infamatos, scilicet de aliquo crimine, et est hec ecclesiastica constitutio, supra eodem titulo, c.i. supra ii. q.v. Presbyter.(5) laur. a beneficio: Et hoc notabile est quod propter inmanitatem sceleris, infamatus non solum suspendendus est ab offitio, set etiam a benefitio, et probatur supra ii. q.v. Super causa.(6) laur. Ex testium dictis Arg. quod etiam ille cui probatur crimen in modum exceptionis tenetur se purgare, cum ex dictis testium inesse possit quin oriatur infamia, unde nec promoueri poterit ante purgationem, supra de symon. Super eo, lib.ii.,(7) licet enim exceptio non infamat, ut supra de ordin. cognit. Cum dilectus, lib. eodem.(8) Tamen sigillat opinionem, ut ff. de doli except. Aput § Aduersus,(9) et opinio ordinandi in nullo debet uacillare, ut xxxiii. di. Layci,(10) ut dixi supra de ordin. cognit. c.i., in fine.(11) jo. Quarte : decime : Hic exceditur numerus compurgatorum propter inmanitatem sceleris, qui habetur ii. q. v. Presbyter,(12) quia arbitrarius est, sicut et diminuitur quandoque in episcopo. infra eodem, Cum in iuuentute.(13) Arg. supra eodem titulo, Ex tuarum, lib.i.(14) laur. Vbi : noscitur : Supra ii. q.i. Si peccauerit.(15) supra ii. q. v. Mennam.(16) Simile C. ubi de crimine agi oport. l. Qua in prouintia.(17) in moderno: quia debent esse uicini, ut infra c. proximo. Obprobrium : Supra de clericis coniug. Memnimus(18) et xciii. di. Diaconi.(19) Familiaritatis : Supra de accusat. Nulli, lib.i.(20) supra xxxiiii. di. Quorumdam.(21) Abiuret : Supra de sentent. excom. Ex tenore, lib.i.(22) Arg. contra supra de cohabit. cleric. Clericos.(23) Set illud tantum locum habet in materia sua, scilicet in hiis criminibus que de facili incurrimus, ut in fornicatione sine qua pauci inueniuntur. l. di. Quia sanctitas.(24) vinc. In quibusdam specialibus casibus penitens tentetur iurare ubi quilibet absoluendus iurabit se similia non facturum. xi. q. iii. Cum aliquis.(25) Item incendiarius. xxiii. q. viii. Pessimam.(26) Item hereticus, ut i. q. vii. Quotiens.(27) Item de quolibet nefando crimine, ut xii. q. ii. De uiro.(28) jo. Percellas : Idest deponas, arg. contra supra de symon. De hoc autem insinuatum, lib.i.(29) vinc.
2. CVM DILECTUS Vicine : Supra de presumpt. Quosdam.(30) Non est ydoneus qui factum ignorat. supra de iuram. calump. Imperatorum, lib.i.(31) Honeste : Sufficit tamen quod ab ecclesia sint tollerate, ut supra eodem, Constitutus, lib.i.(32) jo.
3. CVM IN IVVENTUTE Cum : in : iuuentute : Supra de presump. c. ii.(33) Ab : illius : Neptis sue cum qua dicebatur commisisse incestum, ut supra de presumpt. c.ii.(34) Incredibilis : Idest cui credi non deberet. Ipsum : potuimus : Supra lxxxvi. di. Si quid uero.(35) Instantia : postulare : Set qualiter illud potuit postulare, cum hoc non fuerit ei iniunctum, et procurator non possit deferre iuramentum, nisi specialiter ei hoc mandatum sit, ut ff. de iureiur. Iusiurandum § ult.?(36) Respon. Quod dominus non tenebatur in hoc habere ratum factum procuratoris, unde bene dicit papa quod non facit hoc iuris necessitate, uel dic quod non excedit mandatum si facit id quod est uicinum mandato, sic supra de elect. In causis.(37) solui Iam tamen § ult.(38) Vel dic quod procurationem habuit generalissimam, sic supra de accusat. Veniens, lib. eodem.(39) jo. Ab : inimicis : Ex hoc uidetur quod si potest liquere quod infamia orta est ab inimicis, quod non est indicenda reo expurgatio, et ii. q.v. Omnibus.(40) supra de accusat. Qualiter, lib. eodem.(41) xi. q. iii. In cunctis.(42) Alii dicunt quod undecumque orta sit, dumtamen apud bonos eius opinio sit grauata, sufficit, arg. infra eodem Accedens.(43) jo. Ante : acta : Supra ii. q.i. Inprimis, in fine.(44) supra de offit. uicar. Mandata.(45) ff. de re milit. Non omnes § A barbaris.(46) supra de cohabit. cler. c.ult., lib. eodem.(47) Sed : importunitate :Supra de rescript. Si quando(48) et de pen. di. i. Inportuna.(49) Colocensis : ecclesie : Presumitur ergo quod suffraganei foueant partem sui metropolicani quo ad ea que pertinent ad honorem eius, arg. supra ut lite non contest. Accedens, lib. eodem.(50) Alii : pontifices : Notabile est quod aliquis sola manu se potest expurgare, si forte omnes alii sint inimici eius, arg. ii. q.v. Si legitimi.(51) Et tunc cum laicis potest se purgare, ut ii. q. v. Omnibus.(52) Et etiam cum femina, ut xviii. q.ii. In decima.(53) jo.
4. DE TESTIBVS Eum : Supra eodem titulo, Quotiens, in fine.(54) Credant : Nemo enim cogitur anceps subire iuramentum. ff. de in litem iurando Videamus, in principio.(55) Quod faceret si de facto alieno iuraret. ff. rerum amot. Marcellus.(56) Ideo si mulier iuratur de credulitate in sacramento calumpnie, ut C. de iureiur. calump. l. ii. § Quod obseruari.(57) Similiter in testimonio super matrimonio, et exponitur esse, idest credere. supra de testi. Quotiens, in fine.(58) Sicut alibi ubi fertur testimonium de auditu, ut ff. de probat. Si arbiter.(59) vinc.
5. ACCEDENS Voluisti : Supra de spon. Preterea, lib.i.(60) ff. de ritu nup. Adoptinus § Seruiles, in fine.(61) Purgatione : Et quomodo purgabit se quod non sit filius sacerdotis, quia negatiuam non potest probare directe, et preterea factum est tali quod probari non potest, scilicet utrum sit filius talis uel alterius? Respon. Hoc indirecte probabit, scilicet quod sit filius talis laici, unde probabit se non esse filium sacerdotis. jo. Ab : eo : recepta : purgat si aliquis ergo non solum a crimine, set ab irregularitate, et non solum clericus, set etiam laicus. supra de offit. prelat. Nos inter, lib.i.(62) Et non solum mares, set etiam femine. supra de purgat. canon. Moniales, lib.i.(63) Bene enim potest iurari super conditione persone, ut ff. de iureiur. l.iii. § i.(64) Propter : hoc : Quia est infamatus.
6. CVM DILECTVS Suis : ecclesiis : Quia pena depositionis inponenda est ei qui deficit in purgatione. supra de accus. Cum P.(65) xxx. di. c.ult.(66) laur. Pena : debita : Supra de symon. De hoc.(67) Nostri : tenorem : Allegatio fuit procuratis, quod secundum tenorem rescripti processissent, quoniam peruerse et inordinate processerunt, et quicquid secutum fuit, cassauit dominus papa. t. Noncontestata : Supra de lite non contest. Quoniam.(68) Iuris : ordine : Nam si ordo talis qui est de substantia iudicii non seruatur, nichil ualet quod agitur, ut ii. q. vi. § Diffinitiua.(69) Alius est ordo iuditiorum qui, licet non seruetur, tamen tenet sententia nisi appelletur, ut C. de appell. l.i.(70) jo. Repugnantia :Et ideo non essent audiendi, ut supra de appell. Sollicitudinem.(71) jo. Indicenda : purgatio : Quia nec etiam admitteretur probatio, ut supra ii. q.i. De manifesta.(72) supra de accusat. Euidentia.(73) vinc. Citatio tamen facienda est, ut xxxiiii. q.iii. De iliicita(74) et ii. q.i. Deus,(75) et sententia danda, ut supra de appell. Cum sit Romana, in fine.(76) Set non requiritur purgatio ut hic, nec probatio, ut ii. q.i. Deus.(77) Tamen ex habundanti quandoque fit probatio, ut supra de elect. Bone, lib. eodem(78)et xxiiii. q.i. Pudenda(79) et ff. de manumis. Causam, in principio.(80) Nichil enim tam indubitatum est, quod non recipiat sollicitam dubitationem. in authen. de tabell. in medio.(81) jo. Se : purgasse :Nam purgatio minus iusta non facit fidem, ut supra eodem, Ex tuarum, lib.i.(82) Nec etiam delegatus ipsum tenetur audire qui, eo omisso, accessit ad ordinarium, ut ff. de arbit. Set et si § ult. et l. sequenti.(83) Immo talis causam deberet perdere, ut C. de assert. tol. l.i. § ult.(84) jo.
18. DE PVRGATIONE VVLGARI
1. SIGNIFICANTIBVS consuetudinem: Vnde eorum factum nullum habuit colorem excusationis, cum nec consuetudini consonet ut hic, nec iuri communi, ut supra de purgat. canon. Ex tuarum, lib.i.(85) supra ii. q.v. Mennam, Consuluisti.(86) supra ii. q.vi. Sane.(87) derogata sunt illa capitula, supra eodem titulo c.i. et ii., lib.i.(88) Et athelete non habent locum secundum leges romanas, C. de glad. l.i., lib. xi.(89) vinc. restituant: Set qualiter istud stare potest, quod sententia, a qua non est appellatum et que transit in rem iudicatam, retractetur licet ueritas aliter se habeat, cum quantum ad litigantes ius faciat, ut supra de re iud. Cum inter, lib. eodem(90) nec retractetur sententia per ea que postea emergunt, ut supra de re iudicat. Inter,(91) et error detentus non retractet sententiam, ut ff. dam. hered. Cum putarem?(92) Ad hoc dicas quod sententia hic lata fuit contra ordinem iuris et ideo non transiit in rem iudicatam; uel dic quod propter probabilem errorem, bene retractatur sententia, ut supra de inpot. coeundi Fraternitatis.(93) ff. quando act. de peculio est annal. l.ii.,(94) et plerumque ueritate reperta retractatur, ut ff. de condit. sine causa l.ii.(95) quandoque propter delictum aduersarii, ut ff. de iureiur. Admonendi.(96) jo.
19. DE PENIS
1. QVOD IN DVBIIS Alios : incitant : In bello iniusto; secus si iusto. supra de homicid. Sicut dignum.(97) ff. ad legem Aquil. item Mela § Tunc cum eo.(98) Hortari enim possunt sacerdotes homines ad pugnam, ut xxiii. q. viii. Ortatu et c. Igitur.(99) Et etiam interesse bellis, ut xxiii. q.iii. Maximianus.(100) Et punitur episcopus qui non aggreditur hostes ecclesie, ut supra de heret. De Braibantionibus, lib.i.(101) Enormiter : Arg. pro opinione que dicit quod sola enorma peccata reddunt hominem irregularem. vinc.
20. DE PENITENTIIS
1 DEVS QUI Sit : arbitrio : Supra xxvi. q. vii. Tempora, De hiis.(102) supra de pen. di. i. Mensuram.(103) Circumstantiis : Vt de pen. di. v. § i. et xxii. q. viii. Occidit.(104) Presertim : Suple considerata. Saluiteorum : Supra xxiii. q.v. Prodest.(105) Lac : dedi : Supra de diuort. Is qui, lib. eodem.(106) supra xxxv. q. iiii. Quod scripsi.(107) Paulatim : Supra xii. de. Nouit.(108) Consuetis : Supra de con. di. ii. Seculares.(109) Festiuitatibus : Supra de con. di. iiii. Venerabilis.(110) In : mortis : Supra l. di. Penitentes.(111)
2. OFFITII Supposuit : Criminis suppositi partus accusatio nullo tempore clauditur. ff. ad leg. Cor. de fal. l. Qui falsam.(112) Licet claudantur alia crimina. C. eodem, Querela.(113) Et nota quod hec accusatio non datur cuilibet de populo, set competit parentibus aut hiis quibus ea res pertinet. ff. eodem Lege Cornelia.(114) vinc. Deneganda : Hoc mirum est quod durante suppositione per quam fraudantur consanguinei debita successione, hec penitere possit, contra illud xiiii. q. vi. Si res.(115)de pen di. iii. Penitentes.(116) Set ista non potest detegere suppositionem, quia ei non creditur constante presumptione que habetur ex matrimonio quod filius natus sit ex nuptiis. ff. qui sui uel aline. iur. sunt Filium.(117) Et etiam periculosum esset ei illud detegere. laur. Debet : penitentia : Hoc tamen scias quod quamdiu aliquis est in peccato, nec deponit animum peccandi, non ualet ei talis penitentia, ut xiiii. q. vi. Si res.(118) Bene tamen est admittendus ad penitentiam, set est ei dicendum quod infructuosa est talis penitentia, ut supra de penit. Quod quidam, lib.ii.(119) et de pen. di. iii. § ult.(120) et di. v. Falsas.(121) Alienos : ad : quos : Idest, ad quos ab intestato non deuolueretur, si enim aliqui tales sint, exheredari non deberent. jo.
21. DE SENTENTIA EXCOMMVNICATIONIS
1. CVM PRO CAVSA Ob : duplicem : Violationis ecclesie et uiolentie, et ita arguitur hic quod omnes sacrilegus sit anathema, arg. xvii. q. iiii. Omnes.(122) supra eodem, Tua, lib.ii.(123) Set dic quod incidit in minorem excommunicationem, arg. supra xvii. q. iiii. Quisquis.(124) Illa autem, Omnes Tua, restringas ad suos casus, scilicet ad raptores et effractores ecclesiarum, uel respiciunt consuetudinem alicuius terre, immo hic per sententiam dicit eum ab hoc excommunicatum fuisse. laur. Tanquam : excommunicatum : Ex hoc uidetur quod si aliquis pro causis pluribus excommunicatus fuerit, et aliis tacitis et una tantum expressa absolutus est, quod adhuc sit excommunicatus? Arg. supra de offit. ordin. Ex parte, lib.i.(125) Nam quot sunt excommunicationes, tot erunt absolutiones. ii. q. iii. § Notandum,(126) ut de pen. di. v. § i., ibi dicit quod de omnibus est indulgentia petenda, similiter cum plures nominationes facte sunt, tot erunt remissiones, ut ff. de noui oper. nun. De pupillo § Si in pluribus.(127) Sicut uideo in libertate que licet fauorabilis sit, tamen si per obreptionem fuerit optenta, non ualet, ut ff. de fideicom. lib. Cum uero § Subuentum. Econtra uidetur quod non sit excommunicatus, nam dicit hic in fine quod talis sit excommunicandus item quia etsi falsa et nulla esset causa absolutionis, tamen ualere debet absolutio, arg. supra de conuer. coniug. Ex parte.(128) (129) ber. Item quia libertas semel data competat, siue ex iusta siue iniusta causa data sit, ut instit. quibus ex causis manumit. licet § Semel.(130) ff. de manum. uindict. Ius causa § i. et l. Si pater § i.(131) Item si quis per dolum est liberatus, tenet liberatio, set de dolo agitur, ut ff. de dolo Seruus et l. sequenti.(132) Item pignus liberatur non obstante dolo, ut ff. de pigneract. Si rem § Omnis.(133) Solutio. Si dicatur quod semel excommunicatus, amplius excommunicari non possit. Secundum hoc tenet absolutio, licet alias causam non expresserit. Si autem dicatur quod pluribus excommunicationibus possit quis ligari, tunc distingui potest aut expressa est absolutionis causa aut non. Si non expressa, et sic indeterminate absoluitur, tunc ab omnibus est absolutus, set si tantum est una causa expressa, tunc absolutio non extenditur ad ea que non sunt expressa, ut arg. ff. de acceptil. Pluribus.(134) C. de procurat. Maritus.(135)Vel distinguitur aut per ignorantiam omiserit aut scienter, ut supra de rescript. Super, lib. eodem.(136) Alii autem sine omni distinctione dicunt illum esse absolutum, set tunc cogetur ire Romam et satisfacere iniuriato. Innocentius autem hanc questionem non uult soluere. infra eodem Offitii.(137) jo.
2. A NOBIS Subpostionem : Supra xxviii. q.i. Sic enim neque.(138) supra xiii. di. Nerui.(139) Etconsanguinei : Forte remoti, unde eis non parcitur. supra eodem, Si uero aliquis, lib.i.(140) vinc. Cumsacrementum : Absolutionis. Culpa : ligetur : Supra xi. q.iii. Tunc uera.(141) supra xxii. di. De Constantinopolitana.(142) supra xi. q.iii. Et si ad tempus.(143) laur. Quando : uinculum : Supra de reg. iuris Omnis res.(144) Sic emptio, que consensu contrahitur, dissensu distrahitur. C. quando licet ab empt. dis. l.i.(145) vinc. Relaxatur : Hic surgit ratio quare quis potest absolui post mortem ab excommunicatione, et non potest baptizari post mortem, quia sententia corpus ligat, et licet iniusta aufert sepulturam, baptismus uero caracter est anime, unde non est qui post mortem ualeat baptizari. supra xxxii. q. vii. Licite.(146) vinc. Nullatenus : Supra de pen. di. i. Agite(147) Arg. Necfallitur : Supra xxiiii. q.iii. Deus quibus.(148) Et : falli : Supra de sent. et re iud. Lator.(149) supra xxiiii. q.iii. Si quis non recto.(150) supra de diuort. Comes.(151) supra de impot. coheund. Fraternitatis.(152) Lazari : Supra xi. q.ii. Tunc uera.(153) Non : potuit : Nisi in extremus positus habuisset copiam sacerdotis, a simplici sacerdote potuisset absolui, arg. supra de sent. excom. Non dubium.(154) supra xvii. q. iiii. Si quis suadente.(155) Set ex quo iam mortuus est, non potest absolui, nisi per papam. Set numquid a laico posset absolui in articulo mortis? Arg. quod sic de pen. di. i. Quem penitet(156)et de con. di. iiii. Sanctum,(157) ubi laycus absoluit propter extremam necessitatem, quoniam episcopus debet absoluere, ut l. di. In capite.(158) Quod : legitur : Supra xxiiii. q.ii. Sane.(159) Noncontemptus : Supra de presbyt. nondum bapt. c.i., lib.i.(160) Et : soluisse : Supra xxiiii. q. ii. Sane profertur.(161) Seruemus : rigorem : Supra xlv. Disciplina.(162) Ceteris : indulgemus : Supra xi. q.iii. c. antepenult.(163) Heredes : tamen : Si agitur contra personam uel de persona tantum post mortem, nichil requiritur, quia crimina morte extinguuntur. xxiii. di. Quorumdam(164) et C. si accus. uel reus mort. l.i.,(165) nisi in casu ut hic. Si uero agitur contra bona uel contra personam et bona post mortem agi potest. C. si pend. appel. mors inter. l. Quamuis.(166) vinc. Ad : satisfaciendum : Supra de appell. Quo fronte, lib.i.(167) supra de rapt. In litteris, lib.i.(168) supra eodem titulo, Inspectis, lib.ii.(169)
3. NVPER A NOBIS In : custodia : Nec etiam sola uiolentia hic attenditur, ut infra eodem, Contingit.(170) Nec refert an aliquis compedibus teneatur an parietibus concluditur. ff. ex quibus causis maior. Succurritur.(171) In : crimine : Pone casum supra eodem titulo, Significauit,(172) ubi papa excommunicat quosdam qui post interdictum celebrauerunt et post eorum offitium audierunt, a papa fuerunt absoluendi, et ita iste ab excommunicatore, arg. xi. q.iii. in palea, Qui uero excommunicatore, sub capitulo Quicumque.(173) Ei : consilium : Quod aliter non erat facturus, arg. ff. de hiis qui not. infam. l.i., in fine.(174) Non enim refert an de bono malum, an de malum deteriorem feceris. ff. de seruo cor. l.i. § Qui.(175) Ergo non aliter tenetur quis de consilio, nisi aliter facturus ille non erat. ff. mandati Si remunerandi § Si tibi, in fine.(176) Vel nisi sit fraudulenter. ff. de reg. iur. Consilii.(177) Tunc : erit : Contra, supra de penit. c.ult., lib.i.(178) Dic quod illud trahitur ad istud tamquam posterius, uel illud in eo casu quando communicat non crimini set criminoso tantum. Colligitur ergo hic manifeste quod si ego excommunico parochianum meum, et alienus parochianus ei communicat fauorem inpartiendo, in me delinquere uidetur, et mea sententia ligatur non sententia canonis, quia tunc a suo episcopo absolueretur, ut infra sequitur. Set contra supra eodem titulo, A nobis, lib.ii.(179) Set ibi appellatur subditus large ratione delicti, et ita potius concordat. Set quare cum excommunicationis pena extenditur ad alienum parochianum, quare non similiter indulgentia uel remissio penitentium, ut supra de penit. c.ult., lib.i.?(180) Solutio. Vtrobique consulitur anime, et ideo in indulgentiis optinet illud ut diutius affligatur quis pro peccatis suis, et similiter hoc optinet in excommunicatione ut similiter diutius affligatur, nec est excommunicatio mortalis, set medicinalis. ii. q.i. Multi(181) et xxiiii. q. iii. Corripiantur.(182) vinc. Set quis si aliquis communicet crimini et non criminoso, ad talem non extenditur excommunicatio? Set mirum uidetur qualiter sententia excommunicationis liget illos de quibus tempore sententie nec fuit dictum nec cogitatum, et res iudicata solis illis nocet contra quod iudicatur, ut supra de fide instrum. Inter, lib. eodem.(183)ff. de except. re iud. Cum queritur.(184) Nec ex post facto potest augeri obligatio, ut ff. de dampn. infec. Dampni. § Si is qui.(185) Et ex quo post sententiam aliquid accidit, non a interpellatione opus est. ff. de iud. Non potest.(186) Item inconueniens est quod aliquis excommunicetur, qui non est admonitus nec citatus. Item secundum hoc talis sententia non differt a canone late sententie, cum tamen hic sententia non ist generalis, set tantum unam personam conprehendat. Ideo ad hec euitanda potest non incongrue dici quod hec distinctio locum habet in eo casu cum sub hac forma sit excommunicatio, `excommunico te cum omnibus tibi communicantibus,' ut tunc distinguatur qualiter ei communicent, arg. infra eodem, Quod in dubiis, in fine.(187) jo. Non : retinuit : Similiter pretor magistratibus quedam committit, scilicet cautionem et in possessionem ex primo decreto mittere in causa dampni infecti, set missionem ex secundo sibi reseruat. ff. de damno infect. Dies cautioni.(188) ff. de iurisdict. omn. iud. Iubere.(189) Arg. contra supra de uo. et uo. red. Ex multa,(190) ubi ius commune non exequitur aliquis, nisi ei specialiter delegetur. Et est arg. hic episcopos posse dispensare ubi specialiter eis dispensatio non est inhibita, arg. supra de spon. Cum apud.(191) Arg. xvi. q.i. Sunt nonnulli.(192) Et uidetur concessum quod non est prohibitum. Si : difficile : Simile extra de sent. excom. Sacro, lib.iiii.(193)
4. INTER ALIA Quoniam : multis : Supra xi. q.iii. Quoniam multis.(194) Interpretatio : Supra de hiis que fiunt a maior. par. cap. c.i., lib. eodem.(195) C. de legibus l.ult.(196) Duret : Ex sui natura Canonis : Illius, scilicet Quoniam multos.(197) Id : agente : Per declarationem. In quibusdam enim casibus illius capituli est declaratio ut in filiis, seruis, ancillis; in quibusdam enim est consitutio iuris, ut in rusticis et in mercennariis. vinc. Articulis : necessitatis : Numquid magne tantum, an cuiuslibet, quia aliqua est sustinenda incommoditas, ut iusticia ecclesiastica seruetur, ut xix. di. In memoria?(198) supra de offit. leg. Dilectus, lib. eodem.(199) Si tantum magne, quero cuius arbitrium spectabitur? Videtur quod superioris. supra de uotis Quod super hiis, Ex multa, lib. eodem.(200) Solutio. Quia in transeuntibus res ista dilationes non capit, quisque suo relinquitur iuditio de consuetudine. xi. q. iii. Quod predecessor.(201) In peregrinis autem, qui ultra mare aliquamdiu et Rome per xl. morari solent, superioris iudicium credo esse necessarium, quia nemo regulariter sibi est iudex competens, ut ff. de iudic. Si aliter.(202) Arg. supra de elect. Per uenerabilem.(203) vinc. Tenetur : Vt domestici Prohiberi :Quod tamen sic est, arg. ff. de reg. iur. Ad ea.(204) Arg. xxiiii. q.iii. Si habes(205) et xvii. q. iiii. Miror.(206)
5. CVM ILLORVM Exceptis : Excipiuntur enim plures casus, ut inpuberes et qui iocosa leuitate se percutiunt, et cum magister percutit discipulum ut supra eodem c.ii., lib.i.(207) Item hostiarius. Item qui defendendo percutit. Item si quis inuenit clericum cum matre, uxore, sorore, filia, ut supra eodem, Si uero, lib.i.(208) Item mulieres et debiles, ut supra eodem, Mulieres, lib.i.(209) Item cum prelatus uel alii clerici percutiunt clericum de mandato prelati, ut supra eodem, Ex tenore.(210) Item quamdiu habet inimicitias, ut supra eodem c.ult.(211) Item excipitur qui leuem facit iniuriam, ut supra eodem, Peruenit, lib.ii.(212) Item excipitur seruus in fraudem domini percutiens, ut infra eodem, Relatum.(213) Item iuditio meo excipiuntur omnes clerici communiter uiuentes, ut supra de uita et honest. cleric. c.ult., lib.i.(214) Item si est coniugatus qui sine licentia alterius non potest peregrinari, ut xxxiii. q.iiii. c. penult. et ult.(215) Item si aliquis impedit diuina, ut supra eodem, Veniens, lib.ii.(216)Addunt quidam de clerico excommunicatio, ut xxiii. q.v. Excommunicatorum,(217) quod non credo. jo. Ecclesiasticos : ordines : Similiter de benefitiis, arg. supra de cleric. excommun. Postulasti.(218)supra de renun. Ex insinuatione, lib.ii.(219) laur. Sciunt : Supra xi. q.iii. Excellentissimus.(220) Absolutiotalium : Qui iniecerunt manum in clericum. laur. Interdicta : Supra xvii. q. iiii. Si quis suadente.(221)Set numquid poterunt dispensare post impetratam absolutionem? Videtur quod non per id quod sequitur, `Poterunt tantum, etc.,' vinc. Sunt : minora : Supra de decimis Ex parte, lib. eodem.(222)Nota cum interdicitur minus et maius. supra lxxiiii. di. Gesta.(223) ff. De seruis expor. Cui pacto.(224)supra xxvii. q.ii. Sunt qui dicunt(225) et xcv. de. Illud.(226) Si : claustrales : Hic respicit quod supradixit seculares. Alexandro : papa : Supra eodem titulo, Monachi uero, lib.i.(227) Et : alibi : Supra eodem titulo, Consuluit, lib.i.(228) Commisisse : Suple ante ingressum. t. Religionis : fauorem : Immo et de iure, nec illi enim necessaria est delicti satisfactio, cuius uite totum tempus obedientie impenditur sui conditoris. de pen. di. i. § Hiis auctoritatibus, post illud capitulum, Mensuram.(229) Et est arg. ad hoc supra de uoto scripture, lib.ii.(230) et xxxiii. q.ii. Ammonere.(231) jo. Etiam : talibus : Hic respicit duos casus predictos. vinc. Indulgemus : Hoc nouum est. t. Membris : uel : Hoc simpliciter exaudio, nec distinguo inter membrum et membrum, licet alibi distinguator, ut supra de corpore uitiatis Exposuisti, lib. eodem.(232) supra de cleric. egro. c.i., lib. eodem.(233) vinc. In : episcopum : Supra de pen. di.i. Aut facta.(234) Arg. instit. de iniur. § Set, Pena, Atrox.(235) laur. Per : abbatem : Multa enim permittuntur nobis in nomine nostre religionis que non in aliis. supra xvi. q.i. Placuit.(236) ii. q. vii. Si hereticus.(237) laur. Quid si abbatem non habet, set priorem aut prelatum alio nomine designatum, ut sunt plerique? Respon. Abbas non solum per administrationem magnus est, set per benedictionem, unde illud ad prelatos et ad eos qui benedictionem non recipiunt, non extenditur. Ego autem dico hoc habere locum in quibuslibet claustralibus, unde et de canonicis regularibus fit mentio. supra eodem titulo, Monachi, lib.i.(238) Set numquid idem de templariis et hospitalariis qui habent priores seculares? Dico quod non, quia non habet clericalem professionem, et quia claustraliter se non habent, et est hic arg. iniuriam crescere ex persona iniuriati, sicut ex atrocitate facti. xvii. q.iii. Qui subdiaconum(239) et ff. de iniur. Item apud § Ait pretor.(240) instit. eodem titulo § Pena Atrox.(241) Qui : passus : Qua ille uidetur passus iniuriam, arg. instit. de iniur. § ii.(242) Videtur tamen quod secundum forum rei hoc metiri debemus, ut iii. q.vi. § i. et vi. q.iii. Placuit.(243) Promereri : Set nonne hic datur licencia euagandi, quare ergo in hoc casu non potest abbas cum episcopo absoluere, sicut abbas absoluit illum qui ante monachatum deliquid? Set ratio est quia per ingressum monasterii, facilime tollitur obligatio, xix. q. iii. Non liceat.(244) supra de uoto Scripture, lib.ii.(245) jo. In : contemptum : Quod semper presumuntur, nec admitto probationem in contrarium, sicut nec supra liiii. di. Fraternitatem.(246) ff. quod metus causa Non est.(247) Iuris : peritiam : Nota mitius agitur cum ignorante ius positiuum, secus in iure naturali, ubi nec rusticitati parcitur. C. de in ius uoc. l.ii.(248) Sicut nec mulieri parceretur delinquenti contra matrimonium suum, est enim de iure naturali, ut supra de diuort. Gaudemus, lib. eodem.(249) vinc. Poterunt : dispensare : Et ita potest abbas dispensare cum monacho in ordinibus, simile supra de eo qui fur. ord. sus. c.i., lib. ii.(250) Adultusfuerit : Non sufficit esse adultum nisi sit discretus, quia contra discretum de facili presumitur, ut C. qui et aduersus quos l.i.(251) ff. de probat. Cum de indebito.(252) Presumatur : Arg. quod non semper credendum est confitenti peccatum suum in penitentia, contra de con. di.ii. Tribus gradibus.(253)vinc.
6. DE MONIALIBVS Per : episcopum : Nec adiungetur ei abbatissa sicut adiungitur Abbas. supra capitulo proximo. Set quid si monasteria sunt in diuersis diocesibus? Dico quod conueniat uterque episcopus, sicut et ambo abbates, arg. supra capitulo proximo. Impedit enim sexus muliebris ne abatissa possit absoluere, sicut nec potest excommunicare. Set de templariis numquid est impedimento laicalis professio quod absoluere non possunt eorum prelati incidentes in canonem? Credo eos tantum a papa esse absoluendos, cum non faciant residentiam sicut monachi.
7. SI VERE Sub : spe : uenie : Arg. contra supra de exces. prelat. Inter, lib. eodem.(254) Reportare : Quod esse non debet, ut supra de post. prelat. Ad hoc, lib. eodem.(255) supra xvi. q.i. Legi.(256) Exigi : Supra de iudic. c.ult., lib.i.(257) In : iure : Supra xi. q.iii. Quoniam multos.(258) Excusabiles : Supra eodem titulo, Inter alia.(259) supra xi. q.iii. Quoniam multos.(260) ff. de hiis qui not. infam. Liberorum.(261) Excommunicatorum : Arg. est hic quod si socius meus incidit in canonem, non statim teneor deserere ipsum, arg. xi. q.iii. Antecessor.(262) xxiii. q.iii. c.i. xli. di. Quisquis.(263) xii. di. Illa.(264) viii. di. Que contra mores,(265) quod intellige si magna ex hoc habetur incommoditas, ut hic. Arg. contra, supra de maior. et obed. Illud, lib. eodem(266) et xxiiii. q.i. Omnis qui.(267) jo. Nequiueritis : Commode.
8. VT FAME Mancipari : Sine timore excommunicationis. Ne : crimina : C. de penis Si operis.(268) ff. de fideius. Si a reo § Id quod.(269) ff. de iudic. Si longius.(270) jo. Incorrigibiles : Hii deponi possunt, et etiam curie tradi, ut supra de iudic. Cum non homine, lib.ii.(271) xvii. di. Nec licuit.(272) Non tamen ad effusionem sanguinis, et sic intelligitur supra de iudic. At si clerici, lib.i.(273) supra eodem titulo, Vniuersitatis, contra, lib.ii.(274) Set hoc de incorrigibilibus et degradatis. Trahere : Simile, C. de hiis qui ad eccles. confug. l.iii.,(275) ubi seruus armatus absque sacrilegio ab ecclesia extrahitur. Demandato : Et nonne sufficit generale mandatum quod continetur xxiii. q.v. Principes, Regum.(276)Solutio. Speciale mandatum est ut hic, nisi nothorium sit eos suis prelatis esse inobedientes. Sufficit tamen generale quantum ad hoc ut a laico capiantur, et suis prelatis presententur. Captos tamen ducant cum moderamine inculpate tutele, ut hic in fine. jo. Quorum : auctoritate : Supra eodem, Mulieres, lib.i.(277) Non : amplius : Tunc enim tenerentur. supra de restit. spol. Olim, lib. eodem.(278) ff. ad leg. Aquil. Si ex plagis § Tabernarius.(279) vinc.
9. QVOD IN DVBIIS Qui : gubernant : Hanc questionem habes solutam, supra de penis Quod in dubiis, lib. eodem.(280) Communicari : debet : Simile, supra eodem titulo, A nobis, lib. eodem.(281) supra eodem titulo, Cum desideres, lib.ii.(282) Nec etiam a prelato suo ut ibi, quia quod aliis prohibet, ipsemet nec faciat. ff. de seruit. Vnde alterius.(283) ff. de condict. indebit. Frater a fratre.(284) Et sic permittitur alicui tangere sacra, cui non permittitur ingredi sacra, quod est contra id, supra di.v. Ad eius.(285) Respondendum : Soluitur, supra eodem, A nobis.(286) Excusantur : Supra eodem, Inter alia.(287) Excommunicationis : sunt : Minoris, si est in littera `innodati,' et quod sequitur intelligitur de maiori. Vel dic maioris, si est in littera `innodandi,' et isti qui communicant criminoso sunt excommunicati minori et innodandi maiori. Qui autem communicat excommunicatio cum participibus, statim excommunicationem incurrit. vinc. Et istud intellige secundum distinctionem illius, supra eodem, Nuper.(288) jo. Incurrunt : Supra xi. q.iii. Excellentissimus.(289) Et hii nominatim sunt excommunicati, ut ff. de condit. de demon. Nominatim.(290) ff. si certum pet. Certum.(291)
10. CONTINGIT Iniuriosa : Set quare dicitur iniuriosa, cum etiam uolenti non fit iniuria, ut xxxiii. q.v. Noluit(292) et C. de transact. Cum donationis?(293) Set dic quod iniuriosa dicitur quantum ad ecclesiam, quia ea que in nos delinquntur, quantum ad nos remittere possumus, set non quantum ad ecclesiam, ut xxiii. q.iiii. Si is qui.(294) Sic filius remittere potest iniuriam quantum ad se, non quantum ad patrem, ut ff. de iniur. l.i. § Vsque adeo.(295) Et quantum tangit commodum nostrum, possumus remittere, non quantum tangit commodum aliorum, ut ff. de pact. Iuris gentium § ult.(296)Sic lxiii. di. Salonitane.(297) Set numquid potest episcopus solus sine capitulo remittere iniuriam factam ecclesie? Videtur quod sic, quia iniuriarum actio non est in bonis nostris ante litem contestatam, ut ff. de iniur. Iniuriarum.(298) Ergo solus eam potest remittere, arg. supra de hiis que fiunt a maiori parte c.i., lib. eodem.(299) Cum enim episcopus sit pater, ut xcv. di. Esto.(300) Et pater possit remittere iniuriam factam filio, ut ff. de iniur. Set si unius § Filio familias.(301) Set hoc non concedo cum episcopus sit procurator ecclesie, ut xii. q.i. c.ult.,(302) unde conditionem eius non potest facere deteriorem, ut supra de donat. c.i., lib.i.(303) Set quero quare ille excusetur qui ioco percutit clericum, licet inuitus, supra eodem, c.ii., lib.i.,(304) et non iste qui uolentem percutit? Ratio est quia iste temerarias manus inicit, ut supra eodem, Vniuersitatis, lib.ii.,(305) set ille non. Item quia huius manus seuit, licet non iniuriando, ut xiiii. q. vi. Si res,(306) set non illius. jo. Clerici : ordinati :In quo uis ordine. xxi. di. Cleros.(307) Dummodo non contrahat secundas nuptias. lxxxiiii. Quisquis.(308) Etiam si sit clericus coniugatus, supra de uita et honest. cleri. Clericus, lib.i.(309) Et hoc intelligo si uult deferre coronam, alias si non uult habere priuilegium clericale nec forum ecclesiasticum sequi, coronam potest deponere. Item si clericus sit depositus, quamdiu clericaliter uiuit hoc habebit priuilegium. lxxxi. Dictum.(310) et ff. de cur. l. penult.(311) Si autem clericus sit depositus excommunicatus, dicunt quidam quod non habet hoc priuilegium, quia non est membrum ecclesie. Set distinguo an excommunicatio precedat depositionem, et tunc adhuc retinet priuilegium, si uero sequatur, secus. supra de iudic. Cum non, lib.ii.(312) vinc. Attemptari : Non respondet papa ad quesita, scilicet utrum tales sint excommunicati uel non, set dicit eos excommunicandos. Tu dicas tales esse excommunicatos qui iniuriosas et temerarias manu iniciunt, et quod sequitur `Excommunicetur,' referas ad clericos qui se subiciunt; laici uero percutientes sunt ipso iure notati excommunicatione. Vel dic excommunicentur, idest excommunicati denuncientur. Vterque : Et percutiens et patiens. Prouiso : Alias hoc prouiso.
11. RELATVM Plus : sit : deo : xi. q.iii. Quisquis metu.(313) supra de uoto Ex multa, lib. eodem.(314) supra xxii. q.v. c.i. et iii. Agrauatur enim culpa ex persona iniuriati, ut de pen. di. i. § Aut facta.(315) ff. de iniur. Item apud § Ait pretor.(316) supra eodem titulo, Cum illorum, lib. eodem.(317) Sicut ex persona iniuriantis. Arg. xl. di. Homo Christianus.(318) Et ex modo faciendi, ut ff. de re milit. Omne dilectum. § Qui,(319) contra, ubi grauius punitur qui gladio percutit quam qui lapide. vinc. Aut : ipsi :Domini Culpa : sua : Si enim culpa sua interueniret, quia forte mandasset seruis, et serui et domini mittendi essent ad curiam, arg. supra eodem titulo, Mulieres,(320) quia hic facit cuius auctoritate fit, ut supra eodem titulo, Vt fame.(321) laur. Graue : Ergo idem erit dicendum in liberto qui tenetur operas prestare patrono. Idem ergo in uiro, si in fraudem uxoris hoc faceret, arg. xxviiii. q.ult. Perlatum.(322) vinc. Et : enormis : Supra eodem, Cum illorum.(323)
12. SACRIS EST Qui : uoluntarius : Secus si ui absoluta fuit coactus. supra quod metus causa Sacris, lib. eodem.(324) l. di. Presbyteros.(325) Constitutionis : Que est supra eodem titulo, A nobis.(326)
13. SICVT NOBIS Credi : debet : Arg. quod sic, de con. di. iiii. Cum itaque et c. Si nulla existant.(327)Set non est uerum, ut viii. q.v.c. uno. Et est simile supra eodem, Ex parte, lib.i.(328) jo. Igiturmaliciis : Supra qui matrimon. accus. pos. Significante.(329) Simile ff. de rei uind. In fundo.(330) t. Aliomodo : Non tamen uno teste, quia fieret actori preiuditium. Nec etiam sufficiunt talia iudicia que sufficiunt supra de cleric. peregrin. c.i., lib. eodem.(331) Nec sufficit hic honestas persone, ut ei in hoc credi debeat l. di. Si quis prepostera(332) et di. ix. Ego solis.(333) Contra arg. xcvii. Nobilissimus.(334)Set illud intellige cum nulli fit preiuditium. jo.
14. PER TVAS NOBIS Non : habet : Et male, quia si ante appellatur ad superiorem, tamen potest absoluere excommunicatum si superior ipsum nolit absoluere, et supra de offit. ordin. Ad reprimendam, lib. eodem.(335) jo. Videtur : enim : Et male, supra de offit. ordin. Quesitum, lib.i.(336) jo. Habent : appellandi : Vt releuet sententiam excommunicationis, ut supra de app. Ad hec, lib.i.(337) Set ut causam transferat, bene tenet eius appellatio. supra de appellat. Qua fronte.(338) supra iii. q.ix. Reuera(339) et arg. hic in fine. laur. Quam : dicunt : Et bene, ut supra de offit. ordin. Quesitum, lib.i.(340)Et per hoc patet nec primas nec secundas decretales esse autenticas, ut supra de restit. spol. Litteras, lib. eodem.(341) jo. Audiendi : sunt : Conuenientes, ut supra de heretic. Vergentis.(342) Nec conueniri si procuratorem dare possent. supra de iudic. Intelleximus, lib.i.(343) supra de sent. excom. Si uere, lib. eodem.(344) vinc. Remittendi : Remittuntur aliqui ad eum a quo sunt appellatum, si non fuerint prosecuti appellationem. supra de appell. Personas, lib.i.(345) Vel si ipsi appellatores hoc uelint. supra de spon. Veniens.(346) Vel si malitiose appellauit. supra de matrimon. cont. inter. contracto Littere(347) et supra de appell. Cum in ecclesia, lib.ii.(348) Alias optinet quod hic dicitur et C. de appell. Eos.(349) vinc. In : Sardicensi : Supra xi. q.iii. Si episcopus.(350) Reperitur : Ad intelligentiam huius notabis quod secundum antiquos canones quilibet audiebatur qui uolebat docere de iniusta excommunicatione, ut xi. q. iii. Si episcopus.(351) Hodie non auditur nisi in duobus casibus, scilicet si dicit sententiam excommunicationis post appellationem latam, uel si dicit eam continere intollerabilem errorem, ut hic dicitur. Si ergo aliquis conqueritur superiori de iniusta excommunicatione, aut appellauit ad eum aut non. Si appellauit, primo prestabit cautionem absoluendus quod stabit mandatis ecclesie uel iuri, et tunc in optione habet superior an uelit eum absoluere, an remittere eum absoluendum ad eum a quo apellauit, ut supra de offit. ordin. Quesitum, lib.i.(352) Si non appellauit ad eum, statim debet ipsum remittere ad absoluendum ad inferiorem. Et si ille nolit eum absoluere, tunc potest ipsum absoluere ut supra de offit. ordin. Ad reprimendam, lib. eodem.(353) Si tamen uiderit sententiam excommunicationis euidenter iniustam, potest pronuntiare ipsam iniustam, licet non sit appellatum ad eum, ut supra de appell. Sollicitudinem.(354) Item econuerso, si est appellatum ad eum, et uiderit iustam esse causam excommunicationis, tenetur eum remittere absoluendum, ut hic dicitur in fine, et iure nouo, licet non sit appellatum, si tamen est periculum in mora absolutionis, potest eum statim absoluere, ut in consitutione, Sacro.(355) jo. Nullus : autem : Ergo nec metropolitanus, arg. supra eodem Cum desideres, lib.ii.(356) jo. Distinguendum : Ad solutionem contrarietatis premisse decretalis et Sardicensis t. Intollerabilem : errorem : Intollerabilis error potest dici quodlibet peccatum, ut si excommunicet ideo quia non furatur, uel quia est obediens suo prelato. Item error intollerabilis potest dici si expresse contra ius pronuntiat, nam nec a tali sententia opus est appellari, ut ii. q.vi. § Diffinitiua.(357) Secus si errorem non exprimeret, set tamen contra ius pronuntiaret, ut ff. de re iud. Cum prolatis.(358) Set si error est in facto, ut si hoc modo dicatur, `excommunico te quia spoliasti talem,' licet manifestum sit quod non spoliauerit, tenet sententia quia causa talis est possibilis, licet sit falsa, et presumi debet pro sententia iudicis. Posset tamen dici quod etiam talis error faceret sententiam excommunicationis nullam, sicut error faceret sententiam excommunicationis nullam, sicut error faceret sententiam excommunicationis nullam, sicut error calculi facit sententiam nullam, ut ff. que sent. sine appell. rescin. l.i. § i.(359) Et talis error facit exheredationem nullam, ut ff. de liberis et postum. Si postumus § ult. et l. sequenti.(360) Sicut nec ualet decretum de donatione tutoris, ubi est error facti expressus, ut ff. de tut. et curat. Tutor et l. Seie.(361) Sic et obligatio per errorem facta non tenet. ff. si quis caut. Set et si § i.(362) ff. de fideius. Si quis postquam.(363) jo. In : aliis : euitari : Nam in dubiis habendus est pro excommunicatio, ut supra eodem, Cum desideres, lib.ii.(364) Secus est in eo qui petitur in seruum, qui pendente causa auditur contra alios, set contra illum qui se dominum dicit non, ut ff. de liberali causa Ordinata.(365) jo. Contempnere : uideatur : Nota causam quare hic tenet sententia, licet iniusta alia assignatur. supra de appell. Pastoralis,(366) ut ibi continetur plenius. vinc.
15. OFFITII Propter : plures : excessus : Ergo excommunicatus iterum excommunicari potest, arg. supra iii. q. iiii. Engeldrudam.(367) ff. de ritu nup. Palam § penult.(368) Et sunt duo effectus excommunicationis, eiciendi extra ecclesiam et eiectum conseruandi. Quantum ad primum, excommunicatus amplius excommunicari non potest, set quantum ad secundum bene, quia triplex funiculus etc. supra de treug. c.i., lib. i.(369) vinc. Set qualiter absoluetur talis? Potest dici quod una absolutione, omnes excommunicationes tollantur, sicut una acceptilatione plures obligationes tolluntur, ut C. de transact. Actione.(370) ff. de acceptilat. Pluribus.(371) Vel omnes excommunicatores uices suas delegabunt uni, uel quilibet absoluat a sua excommunictatione, et ultima absolutio confirmabit omnes precedentes, ut ff. commun. pred. Cum fundum(372) De hac materia consueuit tractari iii. q. iiii. Engeldrudam.(373) jo. Non : prodest : Dic ut dixi supra eodem titulo, c.i.
16. RESPONSO Sine : scrupulo : Supra eodem, Nuper, lib. eodem.(374) supra xi. q.iii. Antecessor.(375)supra eodem titulo, Cum desideres, lib. ii.(376) Excommunicationi : Ergo ciuitas potest excommunicari, arg. contra xxiiii. q.iii. Si habes.(377) Morientium : Supra de spon. Non est nobis, lib. i.(378) Adconfirmationem : Sine qua non est plene Christianus qui eam contempnit. supra de con. di. v. Omnes, De hiis, in fine.(379) laur. Item et corpus Christi potest dari et penitentia peregrinis, set non datur unctio, ut extra de penit. Quod, lib.iiii.(380) jo.
17. INQVISITIONI TVE Sustinere : Simile de restit. spol Litteras.(381) Set contra uidetur quod hoc casu debeat reddere, set non exigere, ut supra de diuort. Comes.(382) Set ibi traditur quid ecclesia in iuditio precipere debeat, item hic quid ad salutem anime in secreto debeat consulere, unde contrarium consulet ei quod in iuditio pronuntiatum est. laur. Commercium : Secundum distinctionem istius decretalis, intelligenda est illa, supra de restit. spol. Litteras, lib. eodem(383) et illa supra de diuort. Comes, lib.ii.(384) jo. Explosa : Idest exclusa, quoniam expellere debet, arg. supra de symon. c.ult.(385) Probabili : Supra xxiii. q.i. Quid culpatur.(386) supra de spon. Iuuenis, lib.i.(387) Redderepotest : Secundum istud membrum potest intelligi illud, supra de diuort. Comes.(388)
22. DE PRESBITERO NON BAPTZATO
1. VENIENS Formam : euangelii : Quo haberetur. Ite in mundum uniuersum baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ut supra de bap. Non ut apponeres, lib. eodem.(389) de con. di. iiii. Proprie.(390) vinc. Sacramentorum : Supra xxxii. di. § Verum.(391) Aliud : sacramentum : In cuius perceptione gratia confertur, secus in matrimonio quod est apud infideles, ut supra de diuort. Gaudemus, lib. eodem.(392) supra xxvi. di. Deinde.(393) Vbi : fundamentum : Supra i. q.i. Cum Paulus.(394) Porro : cum : quis : Nunc allegat pro parte altera. t. Sed : per : fidem : Idest baptismum sanguinis in quo salui facti sunt innocentes. t. Neque : de : nouis : Idest de sacramentis noui testamenti. De : ueteribus :Idest ueteris testamenti. Sacramentum : coniugii : supra de diuor. Gaudemus.(395) supra xxvi. di. Deinde.(396) Recipi : potest : Supra de diuort. Quanto, lib. eodem.(397) Reordinandi : Q.d. non quia ordinem habuit episcopalem propter sacramentum fidei, quod tamen non est uerum, quia allegando dicit. Nesciatur : Ipsis episcopis tamen credentibus quod sunt baptizati. vinc. Quia : uero : Hic ponit solutionem questionis. jo. Compendium : Supra eodem titulo, c.i., lib.i.(398) Promouere : Set obicitur quia si iste credidit se fuisse baptizatum, liquet quod habuit baptismum fidei, ergo fuit baptizatus, ut supra eodem capitulo et supra eodem titulo, c.ii., lib.i.(399) Cur igitur reordinatur, ut i. q.i. Quod quidam.(400) supra de secund. nupt. c.i., lib.ii.?(401) Si non credidit, quare ministrare permittitur, cum eius peruersa scientia dispensationem non meruit? Solutio. Incertum est ecclesie quod ipse crediderit, cum ipse solus hoc nouerit, ut infra sequitur. In hac incertitudine ordinum tutius eligitur, scilicet ut ordinetur. Dicunt tamen quidam, et ego ita sentio, nullum posse ordinem recipere ante baptismum aque, de quo dicitur quod sit ianua omnium sacramentorum. xxxii. di. § Verum.(402) Set numquid seruabitur forma que habetur, supra de bapt. puer. c.i., lib.ii.(403) ut scilicet sub conditione ordinetur? Respondent quidam circa sacramenta nouitatem inducere periculosum est, unde ibi tantum ubi formam datam inuenient illam obseruandam dicunt. Ego contra sentio. Eadem enim est constitutionis ratio utrobique, idest ne sacramentum reiteretur. vinc. Ego nullam dico esse questionem, quia licet sit baptizatus quo ad hoc quod si decederet quin in dubio sit baptizandus sub illa forma. supra de bap. c.i. lib.ii.(404) jo. Intelligitur : Supra de con. di. i. Sollempnitates.(405) Nec : male : Q.d. licet decanus istum baptizandum, non ideo male sentimus de sacramento baptismi quod si aliquis in articulo mortis uelit baptizari, nec sit qui possit baptizare, propter hoc homo minus erit saluus, ut supra de bapt. et eius effect. Debitum, lib. eodem.(406) supra de con. di. iiii. Cathecuminum.(407) t. Contrarium : probaretur : Nota uiolentam presumptionem admittere contrariam probationem, ut xxxv. q.ii. Extraordinaria.(408) xxvii. q.i. Nec aliqua.(409) jo.
23. DE VERBORVM SIGNIFICATIONE
1. CVM IN PARTIBVS Interpretatio : discordie : Supra de decim. Ad audientiam, lib.i.(410) supra de heret. Cum Christus, lib.i.(411) jo. In : priuilegiis : Hospitalariorum et templariorum. Idem dico de omnibus exemptis cum eadem sit ratio, arg. supra de consue. Cum inter.(412) Intelligi : Quod ibi continetur, ut supra eodem capitulo. Secundum hoc uidetur quod nullum sit interdictum particulare immo si eorum oratoria interdicerentur uel ecclesie. supra de priuil. Sane, lib.i.(413) jo. Locum : habeat :Nota hic per interpretationem nominis appellationem ampliari, simile supra xxviii. q.i. Ydolatria.(414)Item est hic arg. odio ampliari et fauorem restringi. ff. de hiis qui not. infam. l.ii. § Exercitum.(415)Arg. contra ff. de lib. et post. Cum quidam.(416)
2. CVM TIBI Vel : persone : Vnde propter incertitudinem credebatur dispositionem eius on ualere, cum secus sit. C. de episcop. et cleric. Si quis ad declinandam, in principio et § i.(417) (ck) Intestati :Ad hanc questionem respondetur supra de testa. Cum tibi, lib. eodem,(418) ubi plene de hac materia dixi. Non : solum : Strictius accipitur nomen ecclesie, infra c. proximo.
3. CVM CLERICI Fidelis : ero : Supra de elect. Ego, lib.i.(419) supra xxiii. di. Quamquam.(420) Per : ecclesie :Hoc nomen ecclesie uarias habet significationes. Quandoque designat tantum episcopum, ut vii. q.i. Scire.(421) Quandoque uiros ecclesiasticos, ut lxiii. di. c.i. Quandoque ponitur pro maiori parte capituli, ut lvi. di. Apostolica.(422) Quandoque ponitur pro maiori ecclesia, ut hic et lxiii. di. § ult.(423)et x. q.i. Antiquos.(424) Quandoque designat quamcumque ecclesiam, ut supra de testa. Relatum, lib.i.(425) et supra de usu pal. Cum super, lib.ii.(426) Quandoque designat congregationem fidelium, ut supra de con. di. i. Ecclesia.(427) jo. Principaliter : Supra de elect. Quod sicut.(428) supra de conces. prebend. Post electionem, circa medium, lib. eodem.(429)
4. QVERENTI Sed : suspensionis : Sicut et uerbum correctionis depositionem etiam continet, arg. l. di. Contumaces.(430) Arg. ff. de offit. presid. Legatus.(431) Nam et uerbum cohercendi maiorem animaduersionem continet, arg. ff. de offit. proconsul. Meminisse, in fine.(432) Arg. tamen contra, nam si iudex ita pronuntiat, `uim fecisti,' nec distinquit, de priuata intelligitur. ff. de penis Si preses.(433) Et cum quid incertum mandatur, et si aliis prestationibus causa mandati exsoluta sit, erit actio mandati. ff. mandati Si quis pro eo.(434) vinc. Circumstanciis : Supra de offit. iud. del. Pastoralis, i respon., lib. eodem.(435) supra l. di. Contumaces.(436) Indagatis : Nam ut ait Seneca, `Qui cito iudicat, ad penitentiam properat.'(437) supra xxx. q.ult. Iudicantem.(438) laur.
5. QVID PER NOVALIS Quod : nouale : Simile ff. de uerb. Silua § Nouale.(439) Et quando que dicitur nouale silua que rumpitur, ut ff. de termin. amot. l.ult.(440) et ff. de pet. hered. Vtiles(441) Redigitur :Extra i., eodem titulo, Innouare nouale.(442) Concesserunt : Supra de decim. Ex parte, lib.i.(443) De : nouo :Idest intra annum, sic nouitia dicuntur mancipia que non dum anno seruierunt. ff. de public. et uect. l.ult. § ult.(444) Quotiens etiam Gregorius nouas appellat nuptias. xxxv. q. viii. c.i. laur. De : quonon : Hic supletur descriptio que diminute habetur. Supra eodem titulo, c.ult., lib.i.(445) Alia est significatio huius nominis, `nouale' secundum quam a lege accipitur. ff. eodem titulo, Silua,(446) ubi dicitur quod est terra precisa, que anno cessauit. Indulgentiam : Supra de decim. Fraternitatem et c. Ex parte, lib.i.(447) supra de decim. Commisum Sicut, Referente, lib.i.(448) Arg. quam cito perueniunt predia parochialis ecclesie ad priuilegiatum, ita quod grauiter leditur ecclesia parochialis, statim potest petere decimas non obstante priuilegio, arg. supra de decim. Suggestum.(449) lxxiiii. di. § Verum.(450) jo. Magnos : percipit : Arg. a contrario sensu si non consueuit aliquos percipere uel modicos, nichil habebit ecclesia parochialis de nouali illo licet ueterescat et desinat esse nouale post multorum annorum cultum, arg. contra xxxv. q.iii. Quod scripsi.(451) Et ita censetur iuris noualis, licet iam non sit nouale, sicut et soluto matrimonio adhuc fundus dotalis censetur dotalis. ff. de fund. dot. Etiam si dirempto.(452) laur. Si queris quamdiu dicatur aliquis locus noualis? Respondeo quamdiu parochialis ecclesia non patitur graue detrimentum ex re illa, siue sit in primo, siue secundo, uel in tertio anno; incipiat ledi, sic. supra de donat. Apostolice, lib. eodem.(453)jo.
6. VENERABILI FRATRE Per : matricem : Forte continebatur in priuilegio illo, saluo honore et debita reuerentia matricis, ecclesie, et nomine matricis intelligitur quelibet cathedralis, ut lxiii. di. § Ex hiis.(454) Non : cathedralem : Non attendentes quod qui astute pape uel principis rescripta interpretatur, infamiam incurrit. C. de legibus et const. l.ii.(455) laur. Minuantur : Simile xcviiii. di. Ecce.(456) supra xcix Nullus.(457) supra xi. q.iii. Si quis uero.(458) Ecclesiasticam : compellatis : Donec aliquid contra probauerit. supra de maior. et obed. Inter iiii.(459) Intelligere : uolumus : Vnde et nos idem intelligere oportet. supra de celebrat. mis. In quadam.(460) Eius enim interpretatio facit ius. C. de leg. et constit. l.ult.(461) laur.
7. EX PARTE Prepositus : Laicus officialis. Ipsam : comitissam : Nec eius personam interdicerent uel excommunicarent. Quam : terram : Aliam non interdictam uel etiam eandem, non releuando per appellationem interdictam, set ne ulterius eam grauarent, et ut per appellationem hec absolutio ad superiorem referetur, si appellatio iusta appareret. supra de appell. Cum in ecclesia. lib.ii.(462) laur. Interlocutus : Et bene arg. supra eodem titulo, c.i. et supra de iudic. c.ii., lib. eodem.(463) Procontumatia : Non uidetur quod hec distinctio locum habeat, utrum quis excommunicetur pro crimine an pro contumacia, quia nemo excommunicatur nisi pro contumacia, et qui aliter non potest corrigi, ut xi. q.iii. Nemo(464) et xlv. di. Set illud(465) et xxiiii. q. iii. Tam sacerdos.(466) Quod concedo quod pro solo crimine non sit quis excommunicandus, nisi perseueret in comtumacia, unde quod hic dicitur intelligas quando quis perseuerat in crimine. Item adhuc obicitur, cum hoc sit de iure communi, quod nullus pro offensa excommunicatus absoluatur priusquam satisfaciat, ut supra de offit. del. Ex litteris, lib. eodem.(467) xxiii. q. viii. Pessimam(468) et xvii. q.iiii. De presbiterorum(469) et xi. q.iii. Excellentissimus, in fine.(470) et supra de sent. excom. Non sine, in fine, lib.i. et c. sequenti(471)et supra de iure patron. Relatum, lib.i.(472) Quare ergo istis fuit ad hoc datum pro priuilegio? Respon. `Quia plus solet timeri, etc.,' ut xxiii. di. Quamquam.(473) Multa enim dantur pro indulgentia que sunt de iure communi, ut xxiiii. q.ii. Sane.(474) xxxiii. q.ii. Ammouere, in fine.(475)supra de offit. del. c.i., lib.i.(476) Set quid si aliquis tam pauper est quod non potest satisfacere? Tunc sufficit prestare cautionem ut arg. ff. de re iud. l.iiii. § ii.(477) Et quid si talis est quod non potest cautionem prestare? Sufficit iuramentum prestare, ut arg. C. de epis. et cleric. authen. Generaliter.(478) Liceat uideatur quod talis casus eum non excuset, ut supra de rapt. Super, lib.i.(479)C. de furt. Subtracto.(480) Nam quandoque aliquis non absoluitur propter delictum suum, licet uelit cautionem prestare, ut xi. q.iii. Qui iubente(481) et xviii. di. Si quis autem(482) et xxvi. q. vii. Sacerdos(483)et supra de offit. ordin. Significauit, lib.ii.(484) jo. Pro : contumatia :(bis) Q.d. Non habito respectu ad ipsam, cum adhuc in nullo sit actoris intencio fundata, ut supra de offit. del. Querenti, lib. eodem, in fine.(485) laur. Citatus : Trinis edictis uocatus, uel uno pro omnibus. ff. de re iudic. Comtumacia.(486)xxiiii. q.iii. De illicita.(487) Iussus : Set et contumacia est. ff. de rei uind. Qui restituere.(488) Cautio :Simile supra de offit. ordin. Quesitum, lib.i.(489) supra de rescript. Ad hec, lib.i.(490) Si : uero : dubia : est :Quomodo ergo iussit iudex malefitium emendari, si non fuit manifestum? Item per ipsam sententiam factum est manifestum, immo nothorium, ut supra de cohabit. cleric. Vestra.(491) Solutio. Plerumque iubetur a iudice sententiando, ut eodem titulo, Inter alia, lib. eodem.(492) supra xi. q.iii. Qui iubente(493) et ff. de re iud. Quod iussit uetuitue.(494) Hoc fieri non debet, nisi cum res manifesta est. xi. q.iii. Graue.(495) Plerumque iubet iudex non sententiando, ut si statim cum apparent coram eo partes, reus confitetur, quia confessus pro iudicato habetur. ff. de confes. l.i.(496) Si tantum precipiat ut satisfaciat, non hoc facit sententiando, quia nulle sunt partes iudicis in confitentem, ut ff. ad leg. Aquil. Proinde.(497) Et adhuc potest allegare errorem reus. ff. de confes. l.ii.(498) Vnde non est res manifesta, et ita intelligitur quod hic dicitur. jo.
8. CVM OLIM Ansam : Anxsa dicitur auricula cifi per quem manu tenetur. Set credo quod uerior lectura sit `offensam,' ut colligitur ex precendenti decretali, et ex littera que infra sequitur. t. Ligauisse : Quia hec consultatio precessit ex consultatione pape. laur. Que : iudici : Hoc fatuum est dicere, cum ipse secundum sensum suum iudicet, ut supra de consue. Ad nostram, lib. eodem.(499)supra de renun. In presentia, lib.ii.(500) et C. de pena iud. qui male iud. l.ii.(501) et iii. q.vii. Iudicet.(502) Set numquid illud dicemus manifestum, quod iudici uidetur manifestum, sicut illud probabile dicitur quod iudici uidetur, ut constitutio, Vt debitus,(503) et quia iudex estimabit quid sibi probatum uideatur, ut iiii. q.iii. Sepe.(504) Et iudex sententiabit secundum quod sibi uidetur, ut ff. de arbit. Qualem.(505)Respon. Licet ad opionionem iudicis referatur quid dicatur probabile, secus tamen est in manifesto. Et nota quod manifestum hic sumitur pro nothorio, nam manifestum proprie dicitur quod non eget probatione, ut xi. q.iii. Eorum.(506) jo.
9. DVDVM Qui : solus : Cum non possit solus sacerdos sine socii suffragio ecclesiam officiare, supra de filiis prebit. Proposuit(507) et vii. q.i. Illud.(508) Cui : Clerico. Prefato : Qui prius litteras inpetrauit. Illa : clausula : Que si non fuerit in litteris apposita, tamen subintelligitur. supra de elect. Causam, lib.i.(509) ff. de seruit. Si cui.(510) ff. de ritu nupt. Quamquam.(511) supra de rescript. Cum adeo, lib. eodem.(512) Presumatur : idoneus : Supra lxxxvi. di. Si quid uero.(513) Sic presumatur quis bone fidei. C. qui milit. pos. Super seruis.(514) C. de non numer. pec. authen. Contra qui sic.,(515) supra de scrutin. Ex parte, lib. eodem.(516) Set quis probabit ecclesiam esse soluendo uel non soluendo? Respon. Ille qui dicit non soluendo, arg. hic. C. de inoffic. testa. Omnino.(517) ff. de leg.ii. Cum pater § Rogo.(518) Arg. contra C. de probat. Ex persona.(519) jo. Ostendatur : A parte aduersa, quoniam licet negantis factum per rerum naturam, nulla sit directa probatio, ut vi. q.ult. Actor.(520) Et sic uidetur quod is, qui eum negat ydoneum, probare debet, ut ff. de probat. Si filius.(521) C. de probat. l.i.(522) supra de renun. Super eo, lib.ii., in fine.(523) t.
10. ABBATE
Contra : consuetudinem : Ex hoc
uidetur quod bene sit recipiendus libellus talis, `peto ius eligendi ratione
consuetudinis, licet non allegetur causa siue titulus ad idem. supra de elect. c.ult.,
lib. eodem.(524) supra de causa pos. c.i.,
lib. eodem.(525) ff. commun. pred. Venditor(526) et xviii. q.ii. Seruitium.(527) ff. de aqua plu. arc. l.i. § ult.(528) et ix. q.iii. Conquestus.(529) lxiii. di. Quia.(530) Set contra, ex solo cursu temporis nec
tollitur nec inducitur obligatio, ut ff. de act. et obligat. Obligationum(531) et supra de prescript. Si diligenti, lib.
eodem.(532) Tenetur enim allegare titulum ut
ubi dicitur et supra de probat. Licet, lib. eodem.(533)
Et expresse hoc dicitur extra de decimis Tua, lib.iiii.(534)
Solutio. Circa ius eligendi sufficit probare consuetudinem presscriptam, secus est in
rebus corporalibus, ut dixi, supra de causa pos. c.i., lib. eodem.(535) jo.
De : monasterio : Set cum
seruitutem sibi deberi dicat, quomodo ut aliquid fiat petit, cum seruitus potius sit ne
quid fiat quam ut aliquid fiat? ff. de seruit. Quotiens.(536)
Solutio. Iure communi necesse habet eligere, set iure seruitutis debite petit ne aliunde
eligat quam de illo monasterio, ut infra eodem capitulo, in fine, et ita ne aliud fiat
petitur. Vel illud secundum leges, istud secundum canones, qui largius de seruitutibus
tractant. supra de causa pos. c.i., lib. eodem.(537)
vinc. Immo bene petitur iure seruitutis ut aliquid fiat, ut ff. si seruit. uind. Et si
forte § ii.(538) jo.
Monachum :
elegissent :
Hoc modo probatur bene seruitutis possessio, scilicet quia prohibitio facta est ne ille
sit abbas, et admissa fuit. Quia per hoc quod prohibebant, credebant se suo iure uti, quod
quidem exhigitur in seruitutibus, licet enim utaris, nisi et credas te tuo iure uti, et
paratus sis prohibere impedientem, non accipies tempore seruitutem, arg. ff. quemadmodum
serui. ammit. l.ult.(539) ff. de itinere
actuque priuato l.ult.(540)Quid enim si
uicinus tuus forte propter paupertatem uel aliam causam, per c. annos edificium depressum
habuit, illud non extollens, numquid ideo tibi debet seruitutem altius non tollendi? Certe
non, nisi credebas te ius habere, quod presumitur si prohibuisti aliquando. Interpellare
enim debes si seruitutem usucapere uis. ff. quemadmodum seruit. admit. Si quis alia § Si
cum ius haberes.(541)vinc.
Apud :
Altiatem :
Que eadem est, ut apparet per principium capituli. t.
Morem : in :
uestra :
Scribit abbati et monachis Sancti Bertini. Ex :
libera : uoluntate : Ea
enim que libera uoluntate fuerit, non inducunt seruitutem, ut x. q.iii. Quia(542) et supra de postul. Bone, lib. eodem, ut
ibi dixi.(543) jo.
Contradicto :
iuditio :
Ad hoc enim quod consuetudo ualeat, oportet ut sit optenta contradicto iuditio, ut ff. de
leg. Cum de consuetudine.(544) Et alia multa
que dixi supra de consuet. c.ult., lib. eodem. Contradicto iuditio dicitur optentum, quod
in iuditium quandoque fuit deductum, et contradictum fuit quod non esset habendum pro
consuetudine, et tunc iudicatum fuit quod amodo pro consuetudine habendum esset, sicut
enim in seruitute siue in libertate prescribenda, requiritur protestatio, ut ff.
quemadmodum seruit. amit. Si quis alia § ii.(545)
Sic in consuetudine prescribenda. jo. Fiat :
fides : Ex hoc uidetur quod si in
priuilegio aliquo fit mentio consuetudinis uel priuilegii, quod necesse sit illud
exhiberi, et supra di. c. Contra morem(546) et
supra lxxvi. di. Ieiunium(547) et ix. di. Vt
ueterum(548) et xxv. q.ii. Sancimus(549) et in authen. ut sponsal. larg. § Et hoc
insuper.(550) Arg. contra quia non uidetur
quod hoc requiratur in publico instrumento, ut supra xix di. Si Romanorum(551) et in authen. frat. filii § i(552) et C. de donat. Si donatio.(553) ff. de donat. Ex hac scriptura.(554) ff. de admin. tut. Cyrographis.(555) Ad hoc quidam distingunt inter publica et
priuata instrumenta, ut in publico instrumento non sit necesse probare uel exhibere illud
de quo fit mentio, set in priuato sic. Alii dicunt quod si in priuilegio inseritur totus
tenor alterius, non est necesse illud exhibere. Set certe illud non sufficit, nam adhuc
posset esse quod esset falsitas in bulla uel in aliis, ut supra de priuil. Cum olim, in
fine.(556) Tercii probabilius dicunt quod si
auctoritate iudicis est priuilegium aliquod rescriptum uel renouatum, non est necesse
illud exhiberi, secus si per tabellionem, quia publicatio facta coram iudice fidem facit,
licet postea perdatur, ut C. de testa. Publicati.(557)
Item quia diligentius iudex singula facit quam tabellio, nec est credendum quod iudex
aliquid sine causa cognitione faciat, ut supra de re iud. c.i., lib. eodem.(558) Set omnibus premissis opinionibus obuiat
supra de re iud. Cum inter, in fine.(559) Ad
hoc dicas quod si constat quod aliquod instrumentum sit publicatum coram iudice, non est
necesse amodo illud exhiberi, nisi si aduersarius uelit docere de falsitate illius, tunc
exhibetur, licet ei prius fuit fides imposita, nisi alter iuret se illud perdidisse, ut C.
de fide instrum. l.ult.(560) jo.
Et : causalis :
Vt secundum accipiatur pro quia, uel pro si.
Ad : impersonale : Scilicet ad hoc
uerbum concedimus. Impersonale :
uerbumdeterminet : Scilicet, ad hoc uerbum
persistere quod est impersonale. Esse :
obscura : Ex hoc patet ratio quare uerba
posita in priuilegiis semper ponuntur, et non intelliguntur conditionaliter, ut hec dictio
`secundum,' et hec dictio `sicut,' et hec dictio `quod,' ut supra de priuil. Ex ore, lib.
eodem.(561) Secus est in rescriptis, ut supra
de conces. preb. non uac. Quia.(562) jo.
Captiosa :
Supra iiii. di. Erit autem.(563) Vnde statutum
fuit ut per consequentiam litterarum scriberetur lex. C. de ueter. iur. enuc. l.i., in
fine.(564) ff. ad municip. l.i. in fine.(565) vinc.
Quam :
perire : Simile ff.
ad municip. l.i.(566) ff. de usu et habit.
Diuus, in principio.(567) ff. de rebus dubiis
Quotiens.(568) ff. de seruit. Si tam.(569)supra xvii. q. iiii. Questi.(570) supra xii. q.ii. Si quos et c. Quia.(571) supra de conuer. coniug. Quidam, lib.i.(572) Arg. contra. supra de offit. del. c.i.,
lib. eodem.(573) ff. de iure dotium l.iiii.(574)
E : uincino : Idest proximo.
Ex :
una : parte : Idest ex parte monasterii Sancti Siluani, in hoc scilicet quia
ipsi eligunt quem nolunt, set non unum uolunt, quia quem uolunt de monasterio Sancti
Bertini eligere, possunt, set non aliunde, et ita priuilegium reducendum est ad ius
commune si potest, ut supra de consue. c.ult., lib. eodem, ut ibi dixi.(575) jo.
Optima :
legum : ff. de leg.
et sen. Si de interpretatione.(576) Personam :
idoneam : Hoc exprimitur ad cautelam non expressum, tamen intelligitur supra de
elect. Causam, lib.i.(577) ff. de seruit. Si
cui.(578) Et pater concedens uxori ut filiam
copulet cuicumque uoluerit, non sibi concessit ut tutori copularet. ff. di ritu nupt.
Quamquam.(579) vinc.
Donec :
ibidem :Arg.
quod si priuilegium datur alicui monasterio, destructo monasterio, destruitur priuilegium.
xvi. q. vii. Et hec scripsimus.(580) xxv.
q.ii. § ult., in fine.(581) Item arg. quod
cessante causa, cessat priuilegium. supra de decim. Suggestum, lib.i.(582) xvi. q.i. Generaliter(583) et C. de testa. milit. l.ult.(584)instit. de auctor. tut. § ult.(585) instit. de pupil. substi. § Qua ratione.(586) lxiii. di. § Verum.(587) lxi. di. § Hiis omnibus.(588) ff. de iudic. l.ii. § Legatis.(589) jo.
Assumi : Coram deo profiteor quod
hec summula inflationem uel inuidiam aspernatur, et glosa adeo palpabilem et amicam se
prebet oculis omnium, ut nec auditor anniculus cathedram expauescat. Et si quid tibi o
lector in hoc opere ueritati contrarium uideatur, aut mendosam dicas litteram, aut te
minime intellexisse non ambigas, ut supra ix. di. Ego solis.(590)
johannes. Amen.
17. Cod. 3.15.2(Nov. 69.1) (ck)
22. 1 Comp. 5.34.15(X 5.39.10).
33. 3 Comp. 2.14.2(X 2.23.15).
34. 3 Comp. 2.14.2(X 2.23.15).
41. 3 Comp. 5.1.4(X 5.1.17 and 2.1.17).
58. 1 Comp. 2.13.20(X 2.20.5).
65. 1 Comp. 5.1.12(X 5.34.7 and 5.1.10).
71. 3 Comp. 2.19.12(X 2.28.54).
81. Authen. 4.7.1(Nov. 44.1) (ck)
88. 1 Comp. 5.30.1,2(X 5.34.1 and 5.38.1).
90. 3 Comp. 2.18.3(X 2.27.13).
91. 3 Comp. 2.18.10(X 2.27.20).
106. 3 Comp. 4.14.3(X 4.19.9).
119. 2 Comp. 5.17.3(X 5.38.5).
123. 2 Comp. 5.18.8(X 5.39.19).
125. 1 Comp. 1.23.7(X 1.31.5).
128. (ck) This should probably be above after the ff.
129. 3 Comp. 3.25.1(X 3.32.14).
131. Dig. 40.2.9.1 and 40.2.4.1 (ck)
132. Dig. 4.3.20(21) and 21(22)
136. 3 Comp. 1.2.10(X 1.3.20).
140. 1 Comp. 5.34.4(X 5.39.3).
144. 1 Comp. 5.37.1(X 5.41.1).
149. 1 Comp. 2.19.9(X 2.27.7).
152. 3 Comp. 4.11.1(X 4.15.6).
154. 1 Comp. 5.34.6(X 5.39.5).
160. 1 Comp. 5.35.1(X 3.43.1).
167. 1 Comp. 2.20.41(X 2.28.25).
168. 1 Comp. 5.14.6(X 5.17.5).
172. 2 Comp. 5.18.7(X 5.39.18).
173. C.11 q.3 c.38 under c.37.
178. 1 Comp. 5.33.3(X 5.38.4).
179. 2 Comp. 5.18.10(X 5.39.21).
180. 1 Comp. 5.33.3(X 5.38.4).
183. 3 Comp. 2.13.1(X 2.22.6).
190. 3 Comp. 3.26.5(X 3.34.9).
195. 3 Comp. 3.12.1(X 3.11.3).
199. 3 Comp. 1.19.4(X 1.30.6).
200. 3 Comp. 3.26.4,5(X 3.34.8,9).
203. 3 Comp. 1.6.19(X 1.6.34).
207. 1 Comp. 5.34.2(X 5.39.1).
208. 1 Comp. 5.34.4(X 5.39.3).
209. 1 Comp. 5.34.7(X 5.39.6).
210. 1 Comp. 5.34.15(X 5.39.10).
211. 1 Comp. 5.34.16(X 5.39.11).
212. 2 Comp. 5.18.6(X 5.39.17).
216. 2 Comp. 5.18.5(X 5.39.16).
218. 3 Comp. 5.12.3(X 5.27.7).
222. 3 Comp. 3.23.3(X 3.30.27).
227. 1 Comp. 5.34.3(X 5.39.2).
230. 2 Comp. 3.21.2(X 3.34.4).
232. 3 Comp. 1.13.2(X 1.20.6).
238. 1 Comp. 5.34.3(X 5.39.2).
245. 2 Comp. 3.21.2(X 3.34.4).
249. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
250. 2 Comp. 5.12.1(X 5.30.2).
253. 3 Comp. 5.14.4(X 5.31.11).
266. 3 Comp. 1.21.1(X 1.33.5 and 5.27.5).
274. 2 Comp. 5.18.13(X 5.39.24).
277. 1 Comp. 5.34.7(X 5.39.6).
278. 3 Comp. 2.6.2(X 2.13.12).
280. 3 Comp. 5.19.1(X 5.37.5).
282. 2 Comp. 5.18.4(X 5.39.15).
299. 3 Comp. 3.12.1(X 3.11.3).
303. 1 Comp. 3.20.1(X 3.24.1).
304. 1 Comp. 5.34.2(X 5.39.1).
305. 2 Comp. 5.18.13(X 5.39.24).
314. 3 Comp. 3.26.5(X 3.34.9).
320. 1 Comp. 5.34.7(X 5.39.6).
324. 3 Comp. 1.23.2(X 1.40.5).
327. De con. D.4 c.112 and c.113.
329. 3 Comp. 4.13.3(X 4.18.5).
331. 3 Comp. 1.16.1(X 1.22.2).
335. 3 Comp. 1.20.2(X 1.31.8).
337. 1 Comp. 2.20.6(X 2.28.6).
338. 1 Comp 2.20.41(X 2.28.25).
341. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
345. 1 Comp. 2.20.4(X 2.28.4).
346. 1 Comp. 4.1.17(X 4.1.13).
347. 1 Comp. 4.17.2(X 4.16.1).
348. 2 Comp. 2.19.11(X 2.28.38).
353. 3 Comp. 1.20.2(X 1.31.8).
354. 3 Comp. 2.19.12(X 2.28.54).
355. 4 Lat. c.47[4 Comp. 5.15.5(X 5.39.48)].
356. 2 Comp. 5.18.4(X 5.39.15).
360. Dig. 28.2.14.2 and 28.2.15 (ck)
364. 2 Comp. 5.18.4(X 5.39.15).
366. 3 Comp. 2.19.11(X 2.28.53).
369. 1 Comp. 1.24.1(X 1.34.1).
376. 2 Comp. 5.18.4(X 5.39.15).
378. 1 Comp. 4.1.13(X 4.1.11).
380. 4 Comp. 5.14.3(X 5.38.11).
381. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
383. 3 Comp. 2.6.3(X 2.13.13).
389. 3 Comp. 3.34.3(X 3.42.5).
392. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
395. 3 Comp. 4.14.2(X 4.19.8).
397. 3 Comp. 4.14.1(X 4.19.7).
398. 1 Comp. 5.35.1(X 3.43.1).
399. 1 Comp. 5.34.2(X 5.39.1).
401. 2 Comp. 4.15.1(X 4.21.1).
403. 2 Comp. 5.19.1(X 3.42.1).
404. 2 Comp. 5.19.1(X 3.42.1).
406. 3 Comp. 3.34.2(X 3.42.4).
410. 1 Comp. 3.26.13(X 3.30.12).
418. 3 Comp. 3.19.1(X 3.26.13).
419. 1 Comp. 1.4.20(X 2.24.4).
425. 1 Comp. 3.22.10(X 3.26.11).
428. 3 Comp. 1.6.13(X 1.6.28).
435. 3 Comp. 1.18.7(X 1.29.28).
442. 1 Comp. 5.36.14(X 5.40.1).
443. 1 Comp. 3.26.10(X 3.30.10).
445. 1 Comp. 5.36.14(X 5.40.1).
447. 1 Comp. 3.26.8 and 10(X --- and 3.30.10).
448. 1 Comp. 3.26.18,19,22(X 3.30.4, ---, ---).
449. 1 Comp. 3.26.9(X 3.30.9).
453. 3 Comp. 3.18.6(X 3.24.9).
459. 3 Comp. 1.21.4(X 1.33.8).
460. 3 Comp. 3.33.7(X 3.41.8).
462. 2 Comp. 2.19.11(X 2.28.38).
467. 3 Comp. 1.18.8(X 1.29.29).
471. 1 Comp. 5.35.12 and 13(X --- and ---).
478. Cod. 1.3.25(Nov. 112.2) (ck)
479. 1 Comp. 5.14.5(X 5.17.2).
484. 2 Comp. 1.14.2(X 1.31.6).
485. 3 Comp. 1.18.5(X 1.29.26).
490. 1 Comp. 1.2.8(X 5.39.12).
492. 3 Comp. 5.21.4(X 5.39.31).
503. 4 Lat. c.35[4 Comp. 2.12.3(X 2.28.59)].
512. 3 Comp. 1.2.7(X 1.13.17).
516. 3 Comp. 1.10.1(X 1.12.1).
532. 3 Comp. 2.17.7(X 2.26.17).
533. 3 Comp. 2.11.4(X 2.19.9).
534. 4 Comp. 3.9.4(X 3.30.25).
550. Authen. 9.2.3(Nov. 119.3).
552. Authen. 9.7.1(Nov. 127.1).
556. 3 Comp. 5.16.2(X 5.33.12).
559. 3 Comp. 2.18.3(X 2.27.13).
561. 3 Comp. 5.16.7(X 5.33.17).
571. C.17 q.2 c.57 and C.12 q.1 c.8.
572. 1 Comp. 3.28.3(X 3.32.3).
573. 3 Comp. 1.18.1(X 1.29.22).
582. 1 Comp. 3.26.9(X 3.30.9).
590. D.9 c.5.